BIBLIORUM 
SACRORUM 
LATINAE VERSIONES ANTIQUAE, 
SEU 
VETUS ITALICA, 
ET 
Caeterae quaecunque in Codicibus Mss. et antiquorum libris 
reperiri potuerunt: 
Quae cum Vulgata Latina, et cum Textu Graeco comparantur. 
ACCEDUNT 
Praefationes, Observationes, ac Notae, Indexque novus ad Vulgatam e regione 
editam, idemque locupletissimus. 
Opera et studio D. PETRI SABATIER, Ordinis Sanctii Benedicti, e Congregatione 
Sancti Mauri. 
TOMUS SECUNDUS. 
REMIS, 
Apud REGINALDUM FLORENTAIN, Regis Typographum et 
Bibliopolam, sub signo Bibliorum aureorum. 
M. D C C. X L I I I. 
CUM APPROBATIONE, E. PRIVILEGIO REGIS. 

MONITUM IN PSALMOS

secundum Versionem antiquam.

Psalmi secundum Latinam Versionem antiquam nunc primum prodeunt integri ex insigni Ms. S. Germani a Pratis, annorum mille et amplius.

Jam vero si hoc Psalterium curiosius dispiciatur aut excutiatur, nonnulla notatione et observatione digna reperientur; v. g. commutatio litterarum, quarumdam vocum scribendarum ratio, hoc vocabulum, Diapsalma, Psalmis intermixtum, convenientia seu cognatio hujus Psalterii cum veteribus aliis, tum iis quae in Mss. codd. etiamnum exstant, tum Psalmis illis qui in veterum Patrum scriptis, vel in unum coacti, vel dispersi occurrunt. Ad litteras quod attinet, has potissimum immutatas et conversas passim invenimus; nempe v in b, et b in v; item e in i, et i in e; rursum o in u, et u in o. Exempli gratia, legitur: Quis davit ex Sion, etc. oves et vobes universas, etc. intellege clamorem meum, etc. contritio et infilicitas, etc. perfice gressos meos, etc. dulces capiebas cibus, etc. u etiam non geminatur in hoc Ms. verbi gratia, non scribitur manuum, equus, iniquum; sed manum, equs, iniqum. Non duplicatur pariter littera j in medio dictionum, ne occurrat j consonans; exempli gratia, non legitur projicit, sed proicit; non adjiciet, sed adiciet: item habetur subecit, pro subjecit, etc. deicisti, pro dejecisti. Numero etiam plurali saepe legitur fili, pro filii; v. g. fiant fili ejus orphani; fili excussorum. Verba quoque composita ita scribuntur: adstiterunt, adprehendite, adnuntiate, inritavit, inlumina, conlocavit. Legitur cornum, non cornu; Istrahel saepe, pro Israël. Praeterea susum, pro sursum; v. g. Deus noster in coelo susum; advocavit coelum susum. De hac autem ultima dictione haec leguntur apud August. tract. 8 in 1. Joan. 4 col. 878 c. Perversi homines videte quam praeposteri sint: quod faciunt bene, volunt sibi tribuere; si male faciunt, Deum volunt accusare. Converte hoc distortum nescio quid et praeposterum, faciens illud quodam modo capite deorsum: quod susum, faciens jusum; quod deorsum, faciens sursum. Jusum vis facere Deum, et te susum? Praecipitaris, non elevaris: ille enim semper sursum est. Et infra tract. 10 n. 8 col. 899. c. Susum me honoras, jusum me calcas. Ne tamen barbaris hujuscemodi vocibus nimium foedaretur, et oneraretur noster contextus, nonnullas aliquando resecuimus, maxime cum soloecismi plus aequo sermonem vitiabant; raro tamen et minus saepe id contigit nobis, ne hac in re Latinae locutionis puritati indulgere plus videremur, quam antiquitati et auctoritati Ms. codicis.


Notae

I. Versus tres priores eruuntur ex Aug. comment. in Psal.

I. v. 1 Cum versus iste, necnon alii duo subsequentes vix legi possint in Psalt. S. Germ. ob fugientes prae vetustate litteras, et lacerum media sui parte folium, iidem suppeditantur e Comment. S. August. in Ps. ut notatum est sup.

I. v. 3 In Psalt. Germ. ultima tantum apparet syllaba fluet. In Psalt. Germ. extrema tantum leguntur, fecerit prosperabuntur.

VI. v. 10 Hic versus abest a Ms. S. Germani, ut et pars media versus subseq. Suppletur ex August.

CVI. v. 19 Hic versus omittitur in autogr. Sangerm.

CXLVIII. v. 2 Mutilus est eo loci Psalmus in Ms. Sangerm. Paginam videlicet claudunt duo versiculi suprascripti; alterius vero paginae initium ducitur ab his, laudent nomen Domini, quae ultima verba sunt versus 12 inferioris. Ne tamen imperfectus et mancus remaneret hie sacer contextus, deficientes versiculos supplendos duximus e Psalt. Romano, quod saepe et saepius concordare visum est cum Psalt. nostro Sangerm. Ad praes. igitur v. 2 quod attinet, similiter habetur apud Hilar. Ambr. Aug. Prosp. et Cassiod.


LIBER PSALMORUM

I. 1 Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in cathedra pestilentiae non sedit:
2 Sed in lege Domini fuit voluntas ejus,
et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tanquam lignum,
quod plantatum est secundum decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo:
Et folium ejus non decidet,
et omnia quaecunque fecerit prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic:
sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in judicio:
neque peccatores in consilio justorum.
6 Quoniam novit Dominus viam justorum,
et iter impiorum peribit.

II. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
2 Adstiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum,
adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
3 Disrumpamus vincula eorum:
et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4 Qui habitat in coelis deridebit eos,
et Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo conturbabit eos.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum ejus,
praedicans praeceptum. DIAPSALMA.
7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu,
ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea:
tanquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc reges intelligite:
erudimini qui judicatis terram.
11 Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore.
12 Adprehendite disciplinam,
nequando irascatur, et pereatis de via justa.
13 Cum exarserit in brevi ira ejus,
beati omnes, qui confidunt in eum.

III. 1 PSALMUS DAVID, CUM FUGIT A FACIE ABESSALON FILI SUI.
2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me?
multi insurgunt adversum me.
3 Multi dicunt animae meae:
Non est salus ei in Deo ejus. DIAPSALMA.
4 Tu autem Domine susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Vocem meam ad Dominum clamavi,
et exaudivit me de monte sancto suo. DIAPSALMA.
6 Ego dormivi, et soporatus sum:
et exsurrexi, quoniam Dominus suscipit me.
7 Non timebo millia populi circumdantium me:
exsurge Domine, salvum me fac Deus meus.
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa:
dentes peccatorum conteruisti.
9 Domini est salus:
et super populum tuum benedictio tua.

IV. 1 IN FINEM, PSALMUS CANTICI IPSI DAVID.
2 Cum invocarem te, exaudisti me Deus justitiae meae:
in tribulatione dilatasti me.
Miserere mei Deus, et exaudi orationem meam.
3 Fili hominum usquequo gravis corde?
ut quid diligitis vanitatem, et quaeris mendacium? DIAPSALMA.
4 Et scitote quoniam magnificavit Dominus sanctum suum:
Dominus exaudiet me dum clamavero ad eum.
5 Irascemini, et nolite peccare:
dicite in cordibus vestris,
et in cubilibus vestris compungemini. DIAPSALMA.
6 Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino:
multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
7 Signatum est super nos lumen vultus tui Domine:
dedisti laetitiam in corde meo.
8 A tempore frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9 In pace in idipsum requiescam, et dormiam:
10 Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.

V. 1 IN FINEM PRO HIS QUI HAEREDITABUNT, PSALMUS DAVID.
2 Verba mea auribus percipe,
intellige clamorem meum.
3 Intende voci orationis meae,
rex meus et Deus meus.
4 Quoniam ad te orabo Domine deluculo,
et exaudies vocem meam.
5 Mane adstabo tibi et videbo:
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6 Non habitabit juxta te malignus:
neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7 Odisti omnes, qui operantur iniquitatem:
perdes eos, qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus:
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae,
Introibo Domine in domum tuam:
adorabo templum sanctum tuum in timore tuo.
9 Domine dirige in me justitiam tuam: propter inimicos meos
dirige in conspectu tuo viam meam.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas:
cor eorum vanum est.
11 Sepulcrum patens est guttur eorum,
linguis suis dolose agebant,
judica illos Deus.
Decidant a cogitationibus suis,
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,
quoniam inritaverunt te Domine.
12 Et laetentur omnes, qui sperant in te,
in aeternum exsultabunt: et inhabitabunt eis,
Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum:
13 quoniam tu Domine benedicis justum.
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

VI. 1 IN FINEM PRO CARMINIBUS, PRO DIE OCTAVA, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Domine, ne in ira tua arguas me,
neque in furore tuo corripias me.
3 Miserere mei Domine quoniam infirmus sum:
sana me Domine quoniam infirmus sum.
4 Et anima mea turbata est valde:
et tu Domine usquequo?
5 Convertere Domine, et eripe animam meam:
salva me propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui:
in inferno autem quis confitebitur tibi?
7 Laboravi in gemitu meo,
lavabo per singulas noctes lectum meum:
lacrymis stratum meum rigabo.
8 Turbatus est prae ira oculus meus:
inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem:
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam,
Dominus orationem meam adsumpsit
11 Erubescant, et conturbentur omnes inimici mei:
convertantur et erubescant valde velociter.

VII. 1 PSALMUS DAVID, QUEM CANTAVIT DOMINO PRO VERBIS CHUSI FILII EMINI.
2 Domine Deus meus in te speravi:
libera me de omnibus persequentibus me, et eripe me.
3 Nequando rapiat ut leo animam meam,
dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis:
5 Si reddidi retribuentibus mihi mala,
decedam merito ab inimicis meis inanis.
6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat,
et conculcet in terra vitam meam,
et gloriam meam in pulverem deducat. DIAPSALMA.
7 Exsurge Domine in ira tua:
exaltare in finibus inimicorum meorum.
Exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti:
8 et Synagoga populorum circumibit te.
Et propter hanc in altum convertere:
9 Domine judica populos.
Salvum fac me Domine secundum justitiam meam,
et secundum innocentiam meam super me.
10 Consummetur vero nequitia peccatorum,
et diriges justum;
et scruta corda et renes Deus.
Justum 11 adjutorium meum a Domino,
qui salvos facit rectos corde.
12 Deus judex justus, et fortis, et patiens:
nunquid irascetur per singulos dies?
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit:
arcum suum tetendit, et paravit illum.
14 Et in ipso paravit vasa mortis,
sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturivit injustitiam:
concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16 Lacum aperuit, et fodit eum:
et incidit in foveam, quam fecit.
17 Convertetur dolor ejus in caput ejus:
et in verticem ejus iniquitas ejus descendet.
18 Confitebor Domino secundum justitiam ejus:
et psallam nomini Domini altissimi.

VIII. 1 IN FINEM PRO LACIS TORCULARIBUS, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Domine Deus noster, quam admirabile est regnum tuum in universa terra!
Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos.
3 Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et defensorem.
4 Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum:
lunam et stellas, quas tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus?
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulo minus ab angelis,
gloriam et honorem coronasti eum:
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi;
9 Volucres coeli, et pisces maris,
qui perambulant semitas maris.
10 Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

IX. 1 IN FINEM PROPTER OCCULTA FILII, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Confitebor tibi Domine in toto corde meo:
narrabo omnia mirabilia tua.
3 Laetabor et exsultabo in te:
psallam nomini tuo Altissime,
4 In convertendo inimicum meum retrorsum:
infirmabuntur, et perient a facie tua.
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam:
sedis super thronum qui judicas aequitatem.
6 Increpasti gentes, et periit impius:
nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
7 Inimici defecerunt frameae in finem:
et civitates destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu:
8 et Dominus in aeternum permanet.
Paravit in judicio sedem suam:
9 et ipse judicavit orbem terrae in aequitatem,
judicavit populos cum justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperum:
adjutor in opportunitatem, et tribulationem.
11 Et sperent in te qui cognoverunt nomen tuum:
quoniam non dereliquisti inquirentes te.
12 Psallite Domino, qui habitat in Sion:
adnuntiate inter gentes voluntates ejus:
13 Quoniam requirens sanguinem eorum moratus est:
non est oblitus orationem pauperum.
14 Miserere mei Domine,
et perspice humilitatem meam de inimicis meis.
15 Qui exaltas me de portis mortis,
ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion.
16 Exsultabo in salutari tuo:
infixae sunt gentes in interitu, quem fecerunt.
In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
17 Cognoscitur Dominus iudicia faciens:
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. CANTICUM DIAPSALMATIS.
18 Convertantur peccatores in infernum,
omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
19 Quia non in finem oblivio erit pauperum:
patientia pauperum non peribit in finem.
20 Exsurge Domine, non confortetur homo:
judicentur gentes in conspectu tuo Domine.
21 Constitue Domine legislatorem super eos:
sciant gentes quoniam homines sunt. DIAPSALMA.
1 Ut quid Domine recessisti longe,
dispicis in opportunitatibus, in tribulatione?
2 Dum superbit impius, incenditur pauper:
comprehenduntur in cogitationibus suis quas cogitant.
3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae:
et qui inique gerit, benedicetur.
4 Inritavit Dominum peccator,
secundum multitudinem irae suae inquiret.
5 Non est Deus in conspectu ejus:
polluuntur viae ejus in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus:
omnium inimicorum suorum dominabitur.
6 Dixit enim in corde suo:
Non movebor de generatione in generationem, sine malo.
7 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo:
sub lingua ejus labor et dolor.
8 Sedet in insidiis cum divitibus
in occultis, ut interficiat, interficiant innocentem.
9 Oculi ejus in pauperem respiciunt:
insidiatur in occulto, sicut leo in cubili suo.
Insidiatur ut rapiat pauperem:
rapere pauperem dum abstrahit illum.
10 In laqueo suo adflictabit illum,
inclinavit se, et cadet dum dominabitur pauperem.
11 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus,
avertit faciem suam ne videat usque in finem.
12 Surge Domine Deus, exaltetur manus tua:
ne obliviscaris pauperum in finem.
13 Propter quid inritavit Dominum peccator?
dixit enim in corde suo: Non requiret.
14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras:
ut tradas eos in manibus tuis.
Tibi derelictus est pauper:
pupillo tu eras adjutor.
15 Contere brachium peccatoris et maligni:
requiretur delictum ejus, nec invenietur.
16 Dominus regnavit in aeternum, et in saeculum saeculi:
peribunt gentes de terra ejus.
17 Desiderium pauperum exaudivit Deus:
desiderium cordis eorum exaudivit auris tua.
18 Judicavit pupillo et humili,
ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

X. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 In Domino confido: quomodo dicetis animae meae:
Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum,
paraverunt sagittas in pharetram,
ut sagittent in obscuro rectos corde.
4 Quoniam quae perfecisti, destruxerunt:
justus autem quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo,
in coelo sedes ejus:
Oculi ejus in pauperem respiciunt:
palpebrae ejus interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat justum et impium:
qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos:
ignis, et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam justus Dominus et justitias dilexit:
aequitatem vidit vultus ejus.

XI. 1 IN FINEM PRO OCTAVO DIE, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Salvum me fac Domine, quoniam defecit sanctus:
quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum:
labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosa,
et linguam magniloquam.
5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus,
labia nostra a nobis sunt,
quis noster Dominus est?
6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,
nunc exsurgam, dicit Dominus.
Ponam super salutare:
fiducialiter agam in eum.
7 Eloquia Domini, eloquia casta:
argentum igni probatum terrae,
purgatum septies.
8 Tu Domine servabis nos: et custodies nos
a generatione hac, et in aeternum.
9 In circuitu impii ambulant:
secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

XII. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
Uquequo Domine oblivisceris me in finem?
quousque avertis faciem tuam a me?
2 Quandiu ponam consilium in animam meam,
dolorem in corde meo per diem?
3 Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 convertere, et exaudi me Domine Deus meus.
Inlumina oculos meos, ne unquam condormiam in mortem:
5 nequando dicat inimicus: Praevalui adversus eum.
Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero:
6 ego autem in misericordia tua spero.
Exsultavit cor meum in salute tua:
cantabo Domino qui bona tribuit mihi,
et psallam nomini tuo Altissime.

XIII. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 Dominus de coelo prospexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Sepulcrum patens est guttur eorum:
linguis suis dolose agebant,
venenum aspidum sub labiis eorum.
Quorum os maledictione et amaritudine plenum est:
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
Contritio et infelicitas in viis eorum,
et viam pacis non cognoverunt:
non est timor Dei ante oculos eorum.
4 Nonne cognoscent haec omnes qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam sicut escam panis?
5 Dominum non invocaverunt,
illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6 Quoniam Dominus in generatione justa est,
consilium inopis confudisti:
quoniam Dominus spes ejus est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel?
dum avertit Dominus captivitatem plebis suae,
laetetur Jacob, et exsultet Israel.

XIV. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
Dominus quis habitavit in tabernaculo tuo?
aut quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam:
3 Qui loquitur veritatem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua:
Nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non accepit adversus proximum suum.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus:
timentes autem Dominum magnificant:
Qui jurat proximo suo, et non decipit,
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
et munera super innocentes non accepit.
Qui facit haec, non movebitur in aeternum.

XV. 1 TITULI INSCRIPTIO IPSI DAVID.
Conserva me Domine, quoniam in te speravi.
2 Dixi Domino: Deus meus es tu,
quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis, qui in terra sunt ejus,
mirificavit omnes voluntates meas inter illos.
4 Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum:
postea adceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum in sanguinibus:
nec memor ero nominum illorum per labia mea.
5 Dominus pars haereditatis meae, calicis mei:
tu es, qui restituisti mihi haereditatem meam.
6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris:
etenim haereditas mea praeclara est mihi.
7 Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum:
insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei.
8 Providebam Domino in conspectu meo semper:
quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9 Propter hoc delectatum est cor meum,
et exsultavit lingua mea:
insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam in infernum:
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
11 Notas mihi fecisti vias vitae,
adimplebis me laetitia cum vultu tuo:
delectationes in dextera tua usque in finem.

XVI. 1 IN FINEM, ORATIO IPSI DAVID.
Exaudi Domine justitiam meam:
intende deprecationi meae.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
2 De vultu tuo judicium meum prodeat:
oculi mei videant aequitates.
3 Probasti cor meum, et visitasti noctem:
igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
4 Ut non loquatur os meum opera hominum:
propter verba labiorum meorum
ego custodi vias duras.
5 Perfice gressus meos in semitis tuis:
ut non moveantur vestigia mea.
6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus:
inclina aurem tuam mihi,
et exaudi verba mea.
7 Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis rectos corde
8 A resistentibus dexterae tuae:
custodi me Domine, ut pupillam oculi.
Sub umbra alarum tuarum protege me,
9 a facie impiorum qui me adflixerunt.
Inimici mei animam meam circumdederunt,
10 adipem suum concluserunt:
os eorum locutum est superbia.
11 Projicientes me nunc circumdederunt me:
oculos suos statuerunt declinare in terram.
12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam,
et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13 Exsurge Domine, praeveni eos, et subverte eos:
eripe animam meam ab impio,
frameam tuam 14 de manu inimicorum.
Domine a paucis a terra dispartire eos,
et subplanta eos in vita eorum:
de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.
Saturati sunt suillam,
et reliquerunt quae superfuerant parvulis suis.
15 Ego autem cum justitia parebo in conspectu tuo:
satiabor dum manifestatur gloria tua.

XVII. 1 IN FINEM PRO PUERO DOMINI DAVID, QUAE LOCUTUS EST AD DOMINUM VERBA CANTICI HUJUS, IN DIE, QUA ERIPUIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM EJUS, ET DE MANU SAUL, ET DIXIT:
2 Diligam te Domine virtus mea,
3 firmamentum meum, et refugium, et liberator meus.
Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum:
Protector meus, et cornu salutis meae, adjutor meus.
4 Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
5 Circumdederunt me gemitus mortis,
et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
6 Dolores inferni circumdederunt me:
praevenerunt me laquei mortis.
7 Et in tribulatione mea invocavi Dominum,
et ad Deum meum clamavi:
Et exaudivit de templo suo vocem meam:
et clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus.
8 Et commota est, et contremuit terra:
et fundamenta montium conturbata sunt,
et commota sunt, quoniam iratus est eis Dominus.
9 Ascendit fumus in ira ejus:
et ignis a facie ejus exardescit:
carbones succensi sunt ab eo.
10 Et inclinavit coelum, et descendit:
et caligo sub pedibus ejus.
11 Et ascendit super cherubin, et volavit:
volavit super pennas ventorum.
12 Et fecit tenebras latibulum suum,
nubes ipsius transcucurrerunt:
liberavit me de inimicis potentibus.
In circuitum ejus tabernaculum ejus:
tenebrosa aqua in nubibus aeris.
13 Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt,
grando, et carbones ignis.
14 Et intonuit e coelo Dominus,
et Altissimus dedit vocem suam.
15 Et misit sagittas suas, et dissipavit eos:
et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos
16 Et paruerunt fontes aquarum,
et revelata sunt fundamenta orbis terrae;
Ab increpatione tua Domine,
ab inspiratione spiritus irae tuae.
17 Misit e summo, et accepit me:
adsumpsit me de multitudine aquarum.
18 Eripuit me de inimicis meis fortissimis,
et ab his qui oderunt me: quia confirmati sunt super me.
19 Praevenerunt me in die adflictationis meae:
et factus est Dominus protector meus.
20 Et produxit me in latitudinem:
salvum me faciet, quoniam voluit me.
Liberavit me de inimicis meis potentissimis,
et ab his qui oderunt me gratis.
21 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam:
et secundum innocentiam manuum mearum retribuet mihi:
22 Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo.
23 Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt:
et justitias ejus non repuli a me.
24 Et ero immaculatus coram eo:
et observabo ab iniquitate mea.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam:
et secundum innocentiam manuum mearum
retribuet mihi in conspectu oculorum ejus.
26 Cum sancto sanctus eris,
et cum viro innocente innocens eris:
27 Et cum electo electus eris:
et cum perverso subverteris.
28 Quoniam tu populum humilem salvum facies:
et oculos superborum humiliabis.
29 Quoniam tu inluminas lucernam meam Domine:
Deus meus inlumina tenebras meas.
30 Quoniam a te eripiar a tentatione,
et in Deo meo transgrediar murum.
31 Deus meus impolluta via ejus:
eloquia Domini igne examinata:
protector est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis Deus praeter Dominum?
et quis Deus praeter Deum nostrum?
33 Deus qui praecinxit me virtutem:
et posuit immaculatam viam meam.
34 Qui perficit pedes meos tanquam cervi,
et super excelsa statuit me.
35 Qui docet manus meas in praelium:
et posuisti ut arcum aereum, brachia mea.
36 Et dedisti mihi protectionem salutis meae:
et dextera tua suscepit me:
Et disciplina tua ipsa docebit me.
37 Dilatasti gressus meos subtus me:
et non sunt infirmata vestigia mea.
38 Persequar inimicos meos, et comprehendam eos:
et non convertar donec deficiant.
39 Confligam illos, nec poterunt stare:
cadent sub pedibus meis.
40 Et praecinxisti me virtutem ad bellum:
subplantasti insurgentes in me subtus me.
41 Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum,
et odientes me disperdidisti.
42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret;
ad Dominum, nec exaudivit eos.
43 Et comminuam illos, ut pulverem ante faciem venti:
ut lutum platearum delebo eos.
44 Eripies me de contradictionibus populi:
constitues me in caput gentium.
45 Populus, quem non cognovi, servivit mihi:
ad auditum auris obaudivit mihi.
46 Filii alieni mentiti sunt mihi:
filii alieni inveteraverunt,
et claudicaverunt a semitis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus,
et exaltetur Deus salutis meae.
48 Deus qui das vindictam mihi,
et subdidisti populos sub me,
liberator meus Dominus de gentibus iracundis.
49 Ab insurgentibus in me exaltabis me:
a viro iniquo eripies me.
50 Propterea confitebor tibi in gentibus Domine:
et psalmum dicam nomini tuo.
51 Magnificans salutarem regis ipsius,
et faciens misericordiam christo suo
David, et semini ejus in saeculum.

XVIII. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Coeli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum ejus adnuntiant firmamentum.
3 Dies diei eructuat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
4 Non sunt loquelae, neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum
5 In omnem terram exiit sonus eorum:
et in finibus orbis terrae verba eorum.
6 In solem posuit tabernaculum suum:
et ipse tanquam sponsus procedit de thalamo suo:
Exsultavit ut gigas ad decurrendam viam,
7 a summo coelo egressio ejus:
Et occursus ejus usque ad summum ejus:
nec est qui se abscondat a calore ejus.
8 Lex Domini inreprehensibilis, convertens animas:
testimonium Dei fidele, sapientiam praestans parvulis.
9 Justitiae Domini rectae, laetificantis corda:
praeceptum Domini lucidum, inluminans oculos.
10 Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi:
judicia Dei vera, justificata a semetipsa.
11 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum:
et dulciora super mel et favum.
12 Nam et servus tuus custodit ea,
in custodiendo ea retributio multa.
13 Delictum quis intelligit?
ab occultis meis munda me Domine:
14 et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati,
tunc immaculatus ero:
et mundabor a delicto maximo.
15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei:
et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine adjutor meus, et redemptor meus.

XIX. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis:
protegat te nomen Dei Jacob.
3 Mittat tibi auxilium de sancto:
et de Sion tueatur te.
4 Memor sit omnis sacrificii tui:
et holocaustum tuum pingue fiat. DIAPSALMA.
5 Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum:
et omne consilium tuum confirmet.
6 Laetabimur in salutario tuo:
et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas:
nunc cognovi quoniam salvum faciet Dominus Christum suum.
Exaudiet illum de coelo sancto suo:
in potentatibus salus dexterae ejus.
8 Hi in curribus, et hi equis:
nos vero in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.
9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt:
nos vero resurreximus et erecti sumus.
10 Domine salvum fac regem:
et exaudi nos in quacunque die invocaverimus te.

XX. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Domine in virtute tua laetabitur rex:
et super salutarem tuum exsultabitur vehementer.
3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei:
et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. DIAPSALMA.
4 Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis:
posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
5 Vitam petiit: et tribuisti ei
longitudinem dierum in saeculum, et saeculum saeculi.
6 Maxima est gloria ejus in salute tua:
gloriam et magnum decorem impones super eum.
7 Quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi:
laetificabis eum cum gaudio vultus tui.
8 Quoniam rex speravit in Domino:
et in misericordia Altissimi non commovebitur.
9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis:
dextera tua inveniat omnes, qui te oderunt.
10 Pones eum ut clibanum ignis;
in tempore vultus tui consummabis eos:
Dominus in ira sua conturbabit eos,
et devoravit eos ignis.
11 Fructum eorum de terra perdis:
et semen eorum a filiis hominum.
12 Quoniam declinaverunt in te mala;
cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire.
13 Quoniam pones eos dorsum:
in reliquiis tuis praeparabis vultum illorum.
14 Exaltare Domine in virtute tua:
cantabimus et psallimus virtutes tuas.

XXI. 1 IN FINEM PRO SUSCEPTIONE MATUTINA, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Deus Deus meus respice me: quare me dereliquisti?
longe a salute mea verba labiorum meorum.
3 Deus meus clamabo per diem, nec exaudies:
et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4 Tu autem in sancto habitas, laus Israel.
5 In te speraverunt patres nostri:
speraverunt, et liberasti eos.
6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt:
in te speraverunt, et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis, et non homo:
obprobrium hominum, et abjectio plebis.
8 Omnes qui videbant me, subsannabant me:
et locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9 Speravit in Domino, eripiat eum:
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10 Quoniam tu es, qui abstraxisti me de ventre:
spes mea ab uberibus matris meae.
11 Ad te projectus sum ex utero:
de ventre matris meae Deus meus es tu,
12 ne discesseris a me:
Quoniam tribulatio proxima est:
quoniam non est qui adjuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi:
tauri pingues obsederunt me.
14 Aperuerunt in me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusa sunt,
et disparsa sunt omnia ossa mea.
Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Exaruit sicut testum virtus mea,
et lingua mea adhaesit faucibus meis:
et in pulverem mortis deduxerunt me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi:
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos:
18 dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me:
19 diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestimentum meum miserunt sortem.
20 Tu autem ne moreris Domine auxilium tuum:
in defensione mea aspice.
21 Eripe a framea animam:
et de manu canis unicam meam.
22 Libera me de ore leonis:
et a cornibus unicornuorum humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis:
in media ecclesia laudabo te.
24 Qui timetis Dominum laudate eum:
universum semen Jacob magnificate eum:
25 Timeat eum omne semen Israel:
quoniam non sprevit, neque despexit precem pauperum:
Neque avertit faciem suam a me:
et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26 Apud te laus mihi in ecclesia magna:
vota mea reddam coram timentibus eum.
27 Edent pauperes, et saturabuntur:
et laudabunt Dominum qui requirunt eum:
vivet cor eorum in saeculum saeculi.
28 Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae:
Et adorabunt in conspectu tuo omnes patriae gentium.
29 Quoniam Dominus est regnum:
et ipse dominabitur gentium.
30 Manducaverunt, et adoraverunt omnes divi terrae:
in conspectu ejus decident universi qui descendent in terram.
31 Et anima mea ipsi vivet:
et semen meum serviet illi.
32 Adnuntiabitur Domino generatio ventura:
adnuntiabunt justitiam ejus
populo qui nascetur, quem fecit.

XXII. 1 PSALMUS DAVID.
Dominus reget me, et nihil mihi deerit:
2 in loco pascuae ibi me conlocavit.
Super aquam refectionis educavit me:
3 animam meam convertit.
Deduxit me super semitas justitiae,
propter nomen tuum.
4 Nam, et si ambulem in medio umbrae mortis,
non timebo mala: quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculum tuum,
ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam,
adversus eos, qui tribulant me.
Impinguasti in oleo caput meum:
et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!
6 Et misericordia tua subsequetur me
omnibus diebus vitae meae:
Et ut inhabitem in domo Domini,
in longitudine dierum.

XXIII. 1 PSALMUS DAVID, PRIMA DIE SABBATI.
Domini est terra, et plenitudo ejus:
orbis terrarum, et universi qui habitant in eam.
2 Ipse supra maria fundavit eam:
et super flumina praeparavit eam.
3 Quis ascendit in montem Domini?
aut quis stabit in loco ejus?
4 Innocens manibus et mundo corde,
qui non accepit in vano animam suam,
nec juravit in dolo proximo suo.
5 Hic accipiet benedictionem,
et misericordiam a Domino salutare suo.
6 Haec est generatio requirentium eum,
quaerentium faciem Jacob. DIAPSALMA.
7 Tollite portas principes vestri,
et elevamini portas aeternales:
et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae?
Dominus fortis et potens:
Dominus potens in praelio.
9 Tollite portas principes vestri,
et elevamini portas aeternales:
et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae?
Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

XXIV. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
Ad te Domine levavi animam meam:
2 Deus meus in te confido, non erubescam:
3 Neque inrideant me inimici mei:
etenim universi, qui te exspectant, non confundentur.
4 Confundantur iniqua facientes supervacue.
Vias tuas Domine notas fac mihi:
et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me:
quia tu es salutaris meus,
et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum,
et quia misericordiae tuae a saeculo sunt.
7 Delicta juventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memor esto mei:
propter bonitatem tuam Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus:
propter hoc legem statuit delinquentibus in via.
9 Dirigit mites in judicio:
docebit mansuetos vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas,
requirentibus testamentum ejus, et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum Domine
et propitiaberis peccato meo: copiosum est enim.
12 Quis est homo qui timeat Dominum?
legem statuit ei in via, quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur:
et semen ejus haereditate possidebit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum:
et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum:
quoniam ipse evellit de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei:
quoniam unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei dilatatae sunt:
de necessitatibus meis eripe me.
18 Vide humilitatem meam, et laborem meum:
et remitte omnia peccata mea.
19 Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt,
et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et eripe me:
non confundar, quoniam invocavi te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi:
quoniam custodivi te.
22 Redime me Deus Israel, ab omnibus angustiis meis.

XXV. 1 PSALMUS DAVID.
Judica me Domine, quoniam ego in innocentiam meam ingressus sum:
et in Domino confidens non erubescam.
2 Proba me Domine, et tempta me:
ure renes meos et cor meum.
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est:
et complacui in veritate tua.
4 Non sedi in concilio vanitatis:
et cum iniqua gerentibus non introibo.
5 Odivi congregationem malignantium:
et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo inter innocentes manus meas:
et circumibo altare tuum:
7 Ut audiam vocem laudis,
et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine dilexi decorem domus tuae,
et locum habitationis gloriae tuae.
9 Ne perdas cum impiis animam meam,
et cum viris sanguinum vitam meam:
10 In quorum manibus iniquitates sunt:
dextera eorum repleta est muneribus.
11 Ego autem in innocentiam meam ingressus sum:
redime me, et miserere mei.
12 Pes enim meus stetit in via recta:
in ecclesiis benedicam Dominum.

XXVI. 1 PSALMUS DAVID PRIUSQUAM UNGUERETUR.
Dominus inluminatio mea, et salus mea, quem timebo?
Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo?
2 Dum adpropinquant super me nocentes,
ut edant carnes meas:
Qui tribulant me inimici mei,
ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversus me castra,
non timebit cor meum.
Si exsurgat in me praelium,
in hoc ego sperabo.
4 Unam petii a Domino, hanc requiram,
ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae:
Ut videam voluntatem Domini,
et protegi templum sanctum ejus.
5 Quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum:
protexit me in abscondito tabernaculi sui.
6 In petra exaltavit me:
nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos.
Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostias jubilationis:
cantabo, et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi Domine vocem meam, quam clamavi ad te:
miserere mei, et exaudi me.
8 Tibi dixit cor meum, quaesivi faciem tuam:
vultum tuum Domine requiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me:
nec declines in ira a servo tuo.
Adjutor meus esto: ne derelinquas me,
neque despicias me Deus salutaris meus.
10 Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me:
Dominus autem adsumpsit me.
11 Legem mihi statue Domine in via tua:
et dirige me in semita recta propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in manus persequentium me:
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,
et mentita est iniquitas sibi.
13 Credo videre me bona Domini in terra viventium.
14 Exspecta Dominum, viriliter age:
et confortetur cor tuum, et exspecta Dominum.

XXVII. 1 IPSI DAVID.
Ad te Domine clamavi, Deus meus ne sileas a me:
et ero similis descendentibus in lacco.
2 Exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te:
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus:
et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me:
Cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo,
mala autem sunt in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera ipsorum,
et secundum nequitiam studiorum ipsorum.
Secundum operationem manuum illorum retribue illis:
redde retributionem ipsorum illis.
5 Quoniam non intellexerunt in operam Domini,
et in operam manuum ejus non consideraverunt,
destrue illos, et ne aedifices eos.
6 Benedictus Dominus: quoniam exaudiit vocem deprecationis meae.
7 Dominus adjutor meus, et protector meus:
in ipso speravit cor meum, et adjutus sum.
Et refloruit caro mea:
et ex voluntate mea confitebor illi.
8 Dominus fortitudo plebis suae:
et protector salutarium christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum, et benedic haereditatem tuam:
et rege illos, et extolle illos usque in saeculum.

XXVIII. 1 PSALMUS DAVID, CONSUMMATIO TABERNACULI.
Adferte Domino filii Dei:
adferte Domino filios arietum.
2 Adferte Domino gloriam et honorem,
adferte Domino gloriam nomini ejus:
adorate Dominum in aula sancta ejus.
3 Vox Domini super aquas,
Deus majestatis intonuit:
Dominus super aquas multas.
4 Vox Domini in virtute:
vox Domini in magnificentia.
5 Vox Domini confringentis cedros:
confringet Dominus cedros Libani:
6 Et comminuet eos tanquam vitulum Libani:
et dilectus sicut filius unicornuorum.
7 Vox Domini intercidentis flammam ignis:
8 Vox Domini concutientis solitudinem:
et commovebit Dominus desertum Cades.
9 Vox Domini praeparantis cedros,
et revelavit condensa:
et in templo ejus omnes dicent gloriam.
10 Dominus diluvium inhabitat:
et sedebit Dominus rex in aeternum.
11 Dominus virtutem populo suo dabit:
et benedicit populum suum in pace.

XXIX. 1 IN FINEM, PSALMUS CANTICI DEDICATIONIS DOMUS DAVID.
2 Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me:
nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine eduxisti ab inferis animam meam:
salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino sancti ejus:
et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
6 Quoniam ira in indignatione ejus:
et vita in voluntate ejus.
Ad vesperum demorabitur fletus;
et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea:
Non movebor in aeternum.
8 Domine in voluntate tua, praestitisti decori meo virtutem.
Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te Domine clamabo: et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem?
Nunquid confitebitur tibi pulvis,
aut adnuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mihi:
Dominus factus est adjutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi:
conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia:
13 Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar:
Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.

XXX. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 In te Domine speravi, non confundar in aeternum:
in tua aequitate eripe me.
3 lnclina ad me aurem tuam,
adcelera ut eripias me.
Esto mihi in Deum protectorem,
et in domum refugii tui, ut salvum me facias.
4 Quia fortitudo mea, et refugium meum es tu:
et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me.
5 Educes me de laqueo, quem occultaverunt mihi:
quoniam tu es protector meus.
6 In manibus tuis commendo Domine spiritum meum:
redemisti me Domine Deus veritatis.
7 Odisti omnes observantes vanitatem, supervacue.
Ego autem in Domino speravi:
8 exsultabor, et laetabor in tua misericordia.
Quia respexisti humilitatem meam,
salvam fecisti de necessitatibus animam meam.
9 Nec conclusisti me in manibus inimici:
statuisti in spatioso loco pedes meos.
10 Miserere mihi Domine quoniam tribulor:
conturbatus est in ira oculus meus,
anima mea, et venter meus:
11 Quoniam defecit in dolore vita mea,
et anni mei in gemitibus.
Infirmatus est in paupertate vigor meus:
et ossa mea conturbata sunt.
12 Super omnes inimicos meos factus sum obprobrium
et vicinis meis vehementer, et timor notis.
Qui viderunt me, foris fugerunt a me:
13 excidi, tanquam mortuus a corde.
Factus sum sicut vas perditum:
14 quia audivi vituperationem multorum circumhabitantium:
Dum congregantur omnes simul adversum me,
ut acciperent a me animam meam consiliati sunt.
15 Ego autem in te speravi Domine:
dixi: Tu es Deus meus:
16 in manibus tuis tempora mea, libera me.
Eripe me de manibus inimicorum meorum,
et a persequentibus me.
17 Inlumina faciem tuam super servum tuum,
salvum me fac in tua misericordia:
18 Domine non confundar, quoniam invocavi te.
Erubescant inimici mei, et deducantur in infernum:
19 muta efficiantur labia iniqua.
Quae loquuntur adversus justum scelus,
in superbia, et contemptu.
20 Quam magna multitudo dulcedinis tuae,
quam abscondisti timentibus te!
Perfecisti sperantibus in te,
in conspectu filiorum hominum.
21 Absconde eos in abscondito vultus tui
a conturbatione hominum.
Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.
22 Benedictus Dominus:
quoniam mirificavit misericordiam suam in civitatem circumstantiae.
23 Ego dixi in pavore meo:
Projectus sum a vultu oculorum tuorum.
Ideo exaudisti Domine vocem orationis meae,
dum clamarem ad te.
24 Diligite Dominum omnes sancti ejus:
quoniam veritatem requirit Dominus,
et retribuet his qui abundanter faciunt superbias.
25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,
omnes qui speratis in Domino.

XXXI. 1 INTELLECTUS IPSI DAVID.
Beati, quorum remissae sunt iniquitates:
et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum,
nec est in ore ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea,
dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua:
conversus sum in aerumna, dum confringitur spina. DIAPSALMA.
5 Delictum meum tibi cognitum feci:
et injustitiam meam non abscondi.
Dixi: Eloquar adversum me injustitiam meam Domino:
et tu remisisti iniquitatem cordis mei. DIAPSALMA.
6 Pro hac oravit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno.
Veruntamen in diluvium multarum aquarum,
ad eum non proximabunt.
7 Tu mihi es refugium a tribulatione, quae circumdedit me:
exsultatio mea redimet me a circumdantibus me. DIAPSALMA.
8 Intellectum dabo tibi, et instruam te in via hac, in quam ingredieris:
firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
In freno et camo maxillas eorum constringe,
qui non proximant ad te.
10 Multa flagella peccatorum,
operantes autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino et exsultate justi,
et gloriamini omnes recti corde.

XXXII. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
Gaudete justi in Domino: rectos decet conlaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara:
in psalterio decem chordarum psallite ei.
3 Cantate ei canticum novum:
benedicite in jubilationem.
4 Quoniam rectus est sermo Domini,
et omnia opera ejus in fidem.
5 Diligit misericordiam et judicium:
misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini coeli firmati sunt:
et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utrem aquas maris:
pones in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra:
ab ipso autem commoveantur universa, et omnes qui inhabitant orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt:
ipse mandavit, et creata sunt.
10 Dominus dissipavit consilia gentium:
reprobat autem cogitationes populorum,
et reprobat consilia principum.
11 Consilium vero Domini manet in aeternum:
cogitationes cordis ejus in saeculum et saeculum.
12 Beata gens, cujus est Dominus, Deus eorum;
populum, quem elegit Dominus in haereditatem sibi.
13 De coelo respexit Dominus:
et vidit omnes filios hominum.
14 De praeparato habitaculo suo
respexit super omnes, qui inhabitant terram.
15 Qui finxit singillatim corda eorum:
qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non sit salvus rex per multitudinem virtutis suae:
non gigans salvus erit in multitudinem virtutis suae.
17 Falsus equus in salutem:
in abundantia autem virtutis suae non erit salvus.
18 Ecce oculi Domini super timentes eum;
sperantes in misericordia ejus:
19 Ut eripiat a morte animas eorum:
et alat eos in fame.
20 Anima nostra patiens est in Domino:
quoniam adjutor et protector noster est.
21 Et in ipso laetabitur cor nostrum:
et in nomine sancto ejus speravimus.
22 Fiat misericordia tua Dominus super nos:
sicut speravimus in te.

XXXIII. 1 PSALMUS DAVID, CUM INMUTAVIT VULTUM SUUM CORAM AMELECH, ET DIMISIT EUM, ET ABIIT.
2 Benedicam Dominum in omni tempore:
semper laus ejus in ore meo.
3 In Domino laudabitur anima mea:
audiant mansueti, et laetentur.
4 Magnificate Dominum mecum:
et exaltemus nomen ejus in invicem.
5 Inquisivi Dominum, et exaudivit me:
et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
6 Accedite ad eum, et inluminamini:
et vultus vestri non erubescent.
7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum:
et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit eum.
8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum: et eruet eos.
9 Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus:
beatus vir, qui sperat in eum.
10 Timete Dominum omnes sancti ejus:
quoniam nihil deest timentibus eum.
11 Divites eguerunt et esurierunt:
inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. DIAPSALMA.
12 Venite filii, audite me:
timorem Domini docebo vos.
13 Quis est homo qui vult vitam,
et cupit videre dies bonos?
14 Cohibe linguam tuam a malo:
et labia tua ne loquantur dolum.
15 Deverte a malo, et fac bonum:
inquire pacem, et sequere eam.
16 Oculi Domini super justos:
et aures ejus ad preces eorum.
17 Vultus Domini super facientes mala:
ut perdat de terra memoriam eorum.
18 Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos:
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
19 Juxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde:
et humiles spiritu salvabit.
20 Multae tribulationes justorum:
et de omnibus his liberavit eos.
21 Dominus custodit omnia ossa eorum:
unum ex his non conteretur.
22 Mors peccatorum pessima:
et qui oderunt justum delinquent.
23 Redimet Dominus animas servorum suorum:
et non derelinquet omnes qui sperant in eum.

XXXIV. 1 PSALMUS IPSI DAVID.
Judica Domine nocentes me,
expugna expugnantes me.
2 Adprehende arma et scutum:
et exsurge in adjutorium mihi.
3 Effunde frameam, et conclude
adversus eos, qui me persequuntur:
dic animas meae: Salus tua ego sum.
4 Confundantur et revereantur,
omnes requirentes animam meam.
Avertantur retrorsum, et confundantur
qui cogitant mihi mala.
5 Fiant tanquam pulvis ante faciem venti:
et angelus Domini adfligens eos.
6 Fiat via eorum tenebrae et lubricum:
et angelus Domini persequens eos.
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui:
vane exprobraverunt animam meam.
8 Veniat illis laqueus, quem ignorant:
et captio, quam ignoraverunt, adprehendat eos:
et in laqueum incident in ipsum.
9 Anima autem mea exsultavit in Domino:
delectabitur super salutare ejus.
10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi?
Eripiens inopem de manu fortioris ejus:
et egenum et pauperem a rapientibus eum.
11 Exsurgentes testes iniqui,
quae ignorabant interrogabant me.
12 Retribuebant mihi mala pro bonis:
et sterilitatem animae meae.
13 Ego autem cum mihi molesti essent,
induebam me cilicium.
Et humiliabam in jejunio animam meam:
et oratio mea in sinu meo convertetur.
14 Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam:
tanquam lugens et contristatus ita humiliabar.
15 Et adversus me laetati sunt, et convenerunt:
congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt.
16 Dissoluti sunt, et compuncti sunt,
tentaverunt me, et deriserunt me derisum:
striderunt super me dentibus suis.
17 Domine quando respicies?
restitue animam meam a malefactis eorum,
a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi Domine in ecclesia magna,
in populo gravi laudabo te.
19 Non insultent in me qui adversantur mihi inique:
qui oderunt me gratis et adnuerunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur:
et super iram dolose agebant.
21 Et dilataverunt in me os suum:
dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.
22 Vidisti Domine, ne sileas:
Domine ne discedas a me.
23 Exsurge Domine, et intende judicium meum;
Deus meus, et Dominus meus in causam meam.
24 Judica me secundum misericordiam tuam Domine Deus meus:
non insultent in me inimici mei.
25 Non dicant in corde suo: Euge, euge, animae nostrae:
nec dicant: Absorbimus eum.
26 Erubescant et turbentur simul, qui gratulantur malis meis.
Induantur confusionem et reverentiam
qui magna loquuntur adversum me.
27 Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam:
et dicant semper: Magnificetur Dominus,
qui volunt pacem servi ejus.
28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam,
tota die laudem tuam.

XXXV. 1 IN FINEM, PRO SERVO DOMINI, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Dixit iniustus ut delinquat sibi:
non est timor Dei ante oculos ejus.
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus:
ut inveniret iniquitatem suam, et odium.
4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus:
noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo:
adsistit omni viae non bonae,
malitiam autem non odiit.
6 Dominus in coelo misericordia tua:
et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei:
judicia tua sicut abyssus multa.
Homines et jumenta salvos facies Domine:
8 multiplicasti misericordiam tuam Deus.
Filii autem hominum, in protectione alarum tuarum sperant.
9 Inebriabuntur ubertate domus tuae:
et torrentem voluntatis tuae potum dabis illis.
10 Quoniam apud te fons vitae est:
in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetendit misericordia tua scientibus te,
et justitiam tuam his, qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae:
et manus peccatorum non moveat me.
13 Ibi ceciderunt omnes operantes iniquitatem:
expulsi sunt, nec poterunt stare.

XXXVI. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
Noli aemulari inter malignantes:
neque aemulatus fueris facientes iniquitatem.
2 Quoniam tanquam foenum cito arescent:
et sicut olera herbarum cito decident.
3 Spera in Domino, et fac bonum:
et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
4 Delectare in Domino:
et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 Revela ad Dominum viam tuam,
et sperate in eum: et ipse faciet.
6 Et educet justitiam tuam tanquam lumen,
et judicium tuum sicut medium diem:
7 subditus esto Domino, et obsecra eum.
Ne aemulatus fueris eum, qui prosperatur in via sua;
in homine faciente iniquitates.
8 Desine ab ira, et derelinque indignationem:
ne aemuleris ut nequiter facias.
9 Quoniam qui inique agunt, exterminabuntur:
et qui exspectant Dominum, ipsi haereditatem possidebunt terram.
10 Pusillum adhuc, et non erit peccator:
et quaeres locum ejus, nec invenies.
11 Mansueti autem possidebunt terram,
et delectabuntur in multitudine pacis.
12 Observabit peccator justum:
et fremebit super eum dentibus suis.
13 Dominus autem inridebit eum:
quoniam prospicit eo quod veniat dies ejus.
14 Gladium evaginaverunt peccatores:
et tetenderunt arcum suum,
Ut dejiciant inopem et pauperem:
ut trucident justos corde.
15 Framea eorum intret in cor ipsorum:
et arcus eorum confringatur.
16 Melius est modicum justo,
super divitias peccatorum multas.
17 Quoniam brachia peccatorum conterentur:
suffulcit autem justos Dominus.
18 Novit Dominus dies immaculatorum:
et haereditas eorum in aeternum manet.
19 Non confundentur in tempore malo,
et in diebus famis saturabuntur:
20 quoniam peccatores peribunt.
Inimici autem Domini statim honorabuntur et exaltabuntur:
deficientes, ut fumus deficient.
21 Mutuatur peccator, et non solvet:
justus autem miseretur et commodat.
22 Quoniam benedicentes eum possidebunt terram:
maledicentes autem illum disperient.
23 Apud Dominum gressus ejus dirigentur:
et viam ejus capient.
24 Cum ceciderit justus, non conturbabitur:
quia Dominus firmat manum ejus.
25 Juvenior fui, et senui:
et non vidi justum derelictum,
neque semen ejus egentem panem.
26 Tota die miseretur et foenerat:
et semen ejus in benedictione erit.
27 Declina a malo, et fac bonum:
et inhabita in saecula saeculorum.
28 Quoniam Dominus amat judicium,
et non derelinquet sanctos suos:
in aeternum conservabuntur.
Injusti punientur:
et semen impiorum peribit.
29 Justi in haereditate possidebunt terram:
et habitabunt in saecula et saecula saeculorum super eam.
30 Os justi ediscit sapientiam,
et lingua ejus loquetur judicium.
31 Lex Dei ejus in corde ipsius:
et non subplantabuntur gressus ejus.
32 Considerat peccator justum:
et quaerit perdere eum.
33 Dominus non relinquet eum in manibus ejus:
nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus:
et exaltabit te ut inhabites terram:
cum pereunt peccatores, videbis.
35 Vidi impium superexaltatum,
et elevatum sicut cedros Libani.
36 Et transivi, et ecce non erat:
et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.
37 Custodi veritatem, et vide aequitatem:
quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
38 Injusti autem disperibunt simul:
reliquiae impiorum peribunt.
39 Salus justorum a Domino:
et protector eorum est in tempore tribulationis.
40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos:
et eripiet eos a peccatoribus,
et salvos faciet eos: quoniam speraverunt in eum.

XXXVII. 1 PSALMUS DAVID, IN COMMEMORATIONE SABBATI.
2 Domine ne in ira tua arguas me,
neque in furore tuo corripias me.
3 Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi:
et confirmasti super me manum tuam.
4 Nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae:
non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
5 Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum:
sicut onus grave gravatae sunt super me.
6 Computuerunt et deterioraverunt cicatrices meae,
a facie insipientiae meae.
7 Miseriis adflictus sum et turbatus usque ad finem:
tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam anima mea completa est inlusionibus:
et non est sanitas in carne mea.
9 Incurvatus sum, et humiliatus sum nimis:
rugibam a gemitu cordis mei.
10 Et ante te omne desiderium meum:
et gemitus meus non est absconditus a te.
11 Cor meum conturbatum est,
et deseruit me fortitudo mea:
et lumen oculorum meorum non est mecum.
12 Amici mei, et proximi mei
adversum me adpropiaverunt, et steterunt.
Et proximi mei a longe steterunt:
13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
Et qui inquirebant mala mea, locuti sunt vanitatem:
et dolum tota die meditabantur.
14 Ego autem velut surdus non audiebam:
et sicut mutus qui non aperit os suum.
15 Et factus sum ut homo non audiens:
et non habens in ore suo increpationes.
16 Quoniam in te Domine speravi:
et exaudies me Domine Deus meus.
17 Quia dixi: Ne aliquando insultent in me inimici mei:
et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum:
et dolor meus ante me est semper.
19 Quoniam iniquitatem meam ego pronuncio:
et cogitabo pro peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me:
et multiplicati sunt qui me oderunt inique.
21 Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi:
quoniam subsecutus sum justitiam.
22 Ne derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me.
23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.

XXXVIII. 1 IN FINEM, EDITHUN, CANTICUM DAVID.
2 Dixi: Custodiam vias meas:
ut non delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam,
dum consistit peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis:
et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me:
et in meditatione mea exardescit ignis.
5 Locutus sum in lingua mea:
Notum fac mihi Domine finem meum,
Et numerum dierum meorum quis est:
ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce veteres posuisti dies meos:
et habitatio mea tanquam nihil ante te.
Veruntamen universa vanitas, omnis homo vivens. DIAPSALMA.
7 Quanquam in imaginem ambulet homo:
tamen vane conturbatur.
Thesaurizat: et ignorat cui congregavit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus?
et substantia mea ante te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis eripe me:
obprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti me:
11 amove a me plagas meas.
12 A fortitudine manus tuae ego defeci
in increpationibus: propter iniquitatem erudisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut aranea animam ejus:
veruntamen vane conturbatur omnis homo vivens. DIAPSALMA.
13 Exaudi orationem meam,
et deprecationem meam: auribus percipe
lacrymas meas. Ne sileas a me:
quod incola ego sim apud te in terram,
et peregrinus, sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer
priusquam abeam, et amplius jam non ero.

XXXIX. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me.
3 Et exaudivit deprecationem meam:
et eduxit me de lacu miseriae, et de luto fecis.
Et statuit super petram pedes meos:
et direxit gressus meos.
4 Et inmisit in os meum canticum novum,
hymnum Deo nostro.
Videbunt multi et timebunt:
et sperabunt in Domino.
5 Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ipsius:
et non respexit in vanitates et in insanias falsas.
6 Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua:
et cogitationibus tuis non est quis similis sit tibi.
Adnuntiavi et locutus sum:
multiplicati sunt super numerum.
7 Sacrificium et oblationem noluisti:
aures autem perfecisti mihi.
Holocausta etiam pro delicto non postulasti:
8 tunc dixi: Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me
9 ut faciam voluntatem tuam: Deus meus volui,
et legem tuam in medio cordis mei.
10 Bene nunciavi justitiam tuam in ecclesia magna,
ecce labia mea non prohibebo: Domine tu cognovisti
11 Justitiam meam. Non abscondi in corde meo
veritatem tuam, et salutarem tuum dixi.
Non celavi misericordiam tuam,
et veritatem tuam synagogae multae.
12 Tu autem Domine ne longe facias misericordias tuas a me:
misericordia tua, et veritas tua semper suscepit me.
13 Quoniam circuierunt me mala, quorum non est numerus:
comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem.
Multiplicatae sunt super capillos capitis mei:
et cor meum dereliquit me.
14 Complacuit Domino eripere me:
Domine, in auxilium meum respice.
15 Confundantur et revereantur simul,
qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.
Convertantur retro,
et revereantur qui volunt mihi mala.
16 Ferant confestim confusionem suam,
qui dicunt mihi: Euge, euge.
17 Exsultentur et laetentur in te omnes, qui quaerunt te Domine:
et dicant semper: Magnificetur: qui diligunt salutarem tuum.
18 Ego autem egenus, et pauper sum:
Dominus curam habet mei.
Adjutor meus, et protector meus tu es:
Deus meus ne tardaveris.

XL. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Beatus qui intelligit super egenum, et pauperem:
Dominus in die mala liberavit eum.
3 Dominus conservet eum, et vivificet eum,
et beatum faciat eum:
et emundet de terra animam ejus;
et non tradat eum in manus inimici ejus.
4 Dominus opem ferat illi supra lectum doloris ejus:
universum stratum ejus versasti in infirmitatem ejus.
5 Ego dixi: Dominus miserere mei:
sana animam meam, quoniam peccavi tibi.
6 Inimici mei dixerunt mihi mala:
Quando morietur, et periet nomen ejus?
7 Et ingrediebantur ut viderent; vane locutum est
cor eorum, congregaverunt iniquitatem sibi.
Egrediebantur foras, et loquebantur
8 simul in unum. Susurrabant omnes inimici mei
adversum me: cogitabant mala mihi.
9 Verbum iniquum mandaverunt adversum me:
Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?
10 Etenim homo pacis meae, in quem speravi:
qui edebat panes meos, ampliavit adversum me subplantationem.
11 Tu autem Domine miserere mihi,
et resuscita me: et retribuam illis.
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me:
quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
13 Propter innocentiam autem meam suscepisti me:
et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
14 Benedictus Dominus Deus Israel
a saeculo, et in saeculum: fiat, fiat.

XLI. 1 IN FINEM, INTELLECTUS FILIIS CORAE.
2 Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum:
ita desiderat anima mea ad te.
3 Sitiit anima mea ad Deum vivum:
quando veniam, et parebo ante faciem Dei?
4 Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte:
dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
5 Haec memoratus sum, et effudi in me animam meam:
quoniam ingrediebar in locum tabernaculi admirationis, usque ad domum Dei:
In voce exsultationis, et confessionis: sonus epulantis.
6 Quare tristis es anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Domino, quoniam confitebor ei:
salutare vultus mei, 7 et Deus meus.
Ad me ipsum anima mea conturbata est:
propterea memor ero tui Domine,
de terra Jordanis, et Hermoniim a monte modico.
8 Abyssus abyssum invocat,
in voce cataractarum tuarum.
Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me ingressi sunt.
9 In die mandavit Dominus misericordiam suam,
et nocte declaravit.
Apud me oratio Deo vitae meae,
10 dicam Domino: Susceptor meus es,
Quare me oblitus es?
quare me repulisti,
et contristatus incedo,
dum adfligit me inimicus?
11 Dum confringit me omnia ossa mea,
exprobraverunt mihi qui tribulant me:
Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
12 quare tristis es anima?
et quare conturbas me?
Spera in Deum, quoniam confitebor ei:
salutare vultus mei, et Deus meus.

XLII. 1 PSALMUS DAVID.
Judica me Deus, et discerne justitiam meam de gente non sancta:
ab homine iniquo et doloso eripe me.
2 Quia tu es Deus meus, et fortitudo mea: quare me repulisti?
quare tristis incedo, dum adfliget me inimicus?
In eo dum confringunt omnia ossa mea,
exprobraverunt mihi inimici mei.
3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam:
ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum,
et in tabernacula tua.
4 Et introibo ad altare:
ad Deum, qui laetificat juventutem meam.
Confitebor tibi in cithara Deus meus:
5 quare tristis es anima?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam confitebor illi:
salutare vultus mei, et Deus meus.

XLIII. 1 IN FINEM, PRO FILIIS CORAE PSALMUS IN INTELLECTUM.
2 Deus auribus nostris audivimus,
patres nostri adnuntiaverunt nobis
Opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos:
adflixisti populos, et expulisti eos:
4 Non enim in gladio suo possederunt terram,
et brachium ipsorum non liberavit eos:
Sed dextera tua, et brachium tuum,
et inluminatio vultus tui:
quoniam complacuit tibi in illis.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus:
qui mandas salutem Jacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus,
et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos.
7 Non enim in arcu meo sperabo:
et gladius meus me non faciet salvum.
8 Liberasti enim nos ex adfligentibus nos:
et eos qui oderunt nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die:
et in nomine tuo confitebimur in saecula. DIAPSALMA.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos:
et non progredieris in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris:
et qui nos oderant, diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tanquam oves escarum:
et in nationes disparsisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio:
et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris,
inlusionem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus;
commotionem capitis plebibus.
16 Tota die verecundia mea ante me est,
et confusio vultus mei operuit me.
17 A voce exsultationis, et obloquentis,
a facie inimici et persequentis.
18 Haec omnia venerunt super me,
et obliti non sumus te:
et inique non egimus in testamentum tuum.
19 Et non recessit retro cor nostrum:
et declinasti semitas nostras de via tua.
20 Quoniam humiliasti nos in loco adflictationis,
et operuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad deum alienum:
22 Nonne Deus requiret ista?
ipse enim novit occulta cordis.
Quoniam propter te morte adficimur tota die:
aestimati sumus ut oves occisionis.
23 Exsurge, quare obdormis Domine?
exsurge, et ne repellas usque in finem.
24 Quare faciem tuam avertis,
oblivisceris inopiam et tribulationem nostram?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra:
haesit in terra venter noster.
26 Exsurge Domine, fers opem nobis:
et libera nos propter nomen tuum.

XLIV. 1 IN FINEM, PRO HIS QUAE COMMUTABUNTUR, FILIIS CORAE, INTELLECTUM, CANTICUM PRO DILECTO.
2 Eructuavit cor meum verbum bonum:
dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamo scribae, velociter scribentis.
3 Speciosus forma prae filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis:
propterea benedixit te Deus in aeternum.
4 Accingere gladium tuum circa femur, potentissime,
5 Specie et pulchritudine tua,
et intende, et prospere procede, et regna,
Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam:
et deducet te mirabiliter dextera tua.
6 Sagittae tuae acutae, potentissime,
populi infra te cadent,
viscera inimicorum regis.
7 Sedis tua Deus in saeculum saeculi:
virga recta est virga regni tui.
8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem:
propterea unxit te Deus tuus
oleum laetitiae a consortibus tuis.
9 Murra, et gutta, et cassia a vestimentis tuis,
a gravibus eburneis: ex quibus te delectaverunt
10 filiae regum in honore tuo.
Adsistit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumamicta varietatem.
11 Audi filia, et vide, inclina aurem tuam:
et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
12 Quoniam concupivit rex speciem tuam:
quia ipse est Deus tuus, et adorabunt eum.
13 Et filiae Tyrii in muneribus
vultum tuum deprecabuntur, divites plebis.
14 Omnis gloria ejus filiae regis ab intus,
in fimbriis aureis 15 amicta varietatem.
Adferentur regi virgines post eam:
proximae ejus adferentur ibi.
16 In laetitia et exsultatione:
adducentur in templum regis.
17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii:
constitues eos principes super omnem terram.
18 Memores erunt nominis tui
in omni gente et progenie.
Propterea populi confitebuntur tibi
in aeternum, et in saeculum saeculi.

XLV. 1 IN FINEM, PRO FILIIS CORAE PRO ARCANIS, PSALMUS.
2 Deus noster refugium, et virtus;
adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos vehementer.
3 Propterea non timebimus cum turbabitur terra,
et transferentur montes in cor maris.
4 Sonaverunt, et turbatae sunt aquae ejus:
conturbati sunt montes in fortitudine ejus. DIAPSALMA.
5 Fluminis impetus laetificat civitatem:
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
6 Deus, in medio ejus, non commovebitur:
adjuvabit eam Deus de vultu.
7 Conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna:
dedit vocem suam Excelsus, et commota est terra.
8 Dominus virtutum nobiscum:
susceptor noster Deus Jacob. DIAPSALMA.
9 Venite, videte operam Domini,
quae posuit prodigia super terram:
10 auferens bella usque ad fines terrae.
Arcum conteret, et confringet arma:
et scuta comburet igni.
11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus:
exaltabor inter gentes, et exaltabor in terra.
12 Dominus virtutum nobiscum:
susceptor noster Deus Jacob.

XLVI. 1 IN FINEM, PRO FILIIS CORAE PSALMUS.
2 Omnes gentes plaudite manibus:
jubilate Deo in voce exsultationis.
3 Quoniam Deus excelsus, terribilis:
Rex magnus super omnem terram.
4 Subjecit populos nobis,
et gentes sub pedibus nostris.
5 Elegit nobis haereditatem suam,
speciem Jacob, quam dilexit. DIAPSALMA.
6 Ascendit Deus in strepitu,
Dominus in voce tubae.
7 Psallite Deo nostro, psallite:
psallite Regi nostro, psallite.
8 Quoniam rex omnis terrae:
psallite sapienter.
9 Regnavit Deus super omnes gentes:
Deus sedet super sedem sanctam suam.
10 Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham:
quoniam Deo fortes terrae, nimium elevati sunt.

XLVII. 1 IN FINEM, PSALMUS CANTICI FILIIS CORAE SECUNDA SABBATI.
2 Magnus Dominus, et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
3 Dilatans exsultationem universae terrae,
montes Sion in latera aquilonis,
civitas Regis magni.
4 In gravibus ejus dinoscitur, cum suscipiet eam.
5 Quoniam ecce reges terrae congregati sunt,
et convenerunt in unum.
6 Ipsi videntes tunc admirati sunt,
conturbati, et commoti sunt:
7 et tremor adprehendit illos.
Ibi dolores sicut parturientis,
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
9 Sicut audivimus, ita vidimus
in civitate Domini virtutum,
in civitate Dei nostri:
Deus fundavit in aeternum. DIAPSALMA.
10 Suscepimus Deus misericordiam tuam,
in medio plebis tuae.
11 Secundum nomen tuum Deus,
ita et laus tua in fines terrae:
justitia plena est dextera tua.
12 Laetetur mons Sion,
et exsultent filiae Judae,
propter tua judicia Domine.
13 Circumdate Sion, et complectimini eam:
narrate in turribus ejus.
14 Ponite corda vestra in virtute ejus:
et distribuite turrem ejus,
ut enarretis in progeniem alteram.
15 Quoniam hic est Deus noster
in aeternum, et in saeculum saeculi:
ipse reget nos in saecula.

XLVIII. 1 IN FINEM, FILIIS CORAE PSALMUS.
2 Audite haec omnes gentes:
auribus percipite omnes, qui habitatis orbem:
3 Quique terrenigenae, et filii hominum:
simul in unum dives et pauper.
4 Os meum loquetur sapientiam:
et meditatio cordis mei prudentiam.
5 Inclinabo in parabolam aurem meam:
aperiam in psalterio propositionem meam.
6 Ut quid timebo in die mala?
iniquitas calcanei mei circumdabit me.
7 Qui confidunt in virtute sua:
quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur.
8 Frater non redimit, redimit homo:
non dabit Deo propitiationem suam,
9 Et pretium redemptionis animae suae:
et laboravit in aeternum, 10 et vivet in finem:
11 Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes:
simul insipiens et stultus peribunt.
Relinquent alienis divitias suas:
12 et sepulcra eorum domus eorum in aeternum.
Tabernacula eorum in progeniem, et generationem:
invocavit nomina eorum in terris ipsorum.
13 Et homo, cum esset in honore, non intellexit:
comparatus est jumentis insipientibus,
et similis factus est illis.
14 Haec via eorum scandalum ipsis:
et postea in ore suo benedicent. DIAPSALMA.
15 Sicut oves in inferno posuit:
mors depascit eos.
Et obtinebunt eos justi in matutinis:
et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum,
et a gloria sua expulsi sunt.
16 Veruntamen Deus liberavit animam meam
de manu inferni, cum acceperit me.
17 Ne timueris cum dives factus fuerit homo:
et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus.
18 Quoniam non, cum morietur, accipiet omnia:
neque simul cum eo descendet gloria domus ejus.
19 Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur:
confitebitur tibi cum benefeceris ei.
20 Introibit usque in progeniem patris ejus:
et usque in aeternum non videbit lumen.
21 Homo, cum in honore esset, non intellexit:
comparatus est jumentis insipientibus,
et similis factus est illis.

XLIX. 1 PSALMUS ASAPH.
Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram,
A solis ortu usque ad occasum:
2 ex Sion species decoris ejus.
3 Deus manifeste veniet:
Deus noster non silebitur.
Ignis in conspectu ejus ardebit:
et in circuitu ejus tempestas valida.
4 Advocavit coelum sursum,
et terra discernere populum suum.
5 Congregate illi filios ejus:
qui ordinant testamentum ejus sicut sacrificia.
6 Et adnuntiabunt coeli justitiam ejus:
quoniam Deus judex est. DIAPSALMA.
7 Audi populus meus, et loquar;
Israel testificabor tibi,
quoniam Deus Deus tuus sum ego.
8 Non supra sacrificia tua arguam te:
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos,
neque de gregibus tuis hircos.
10 Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum,
jumenta in montibus et boves.
11 Cognovi omnia volatilia coeli:
et species agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi:
meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus.
13 Nunquid manducabo carnes taurorum?
aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis:
et redde Altissimo vota tua.
15 Invoca me in die tribulationis tuae:
et eripiam te, et magnificabis me. DIAPSALMA.
16 Peccatori autem dixit Deus:
Quare tu enarras justitias meas,
et sumes testamentum meum per os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam:
et projecisti sermones meos post te.
18 Si videbas furem, simul currebas cum eo:
et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19 Os tuum abundavit nequitia:
et lingua tua concinnabat dolum.
20 Sedens adversus fratrem tuum detrahebas,
et adversus filium matris tuae ponebas scandalum:
21 haec fecisti, et tacui.
Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis:
arguam te, et statuam illa contra faciem tuam.
22 Intelligite haec qui obliviscimini Dominum:
nequando rapiat ut leo, et non sit qui eripiat.
23 Sacrificium laudis honorificavit me:
et illic iter est, quod ostendam illis, salutarem Dei.

L. 1 IN FINEM, INTELLECTUS IPSI DAVID, 2 CUM VENIT AD EUM NATHAM PROPHETA, CUM INTRAVIT AD BERSABEE.
3 Miserere mihi Deus, secundum magnam misericordiam tuam:
Et secundum multitudinem miserationum tuarum,
dele iniquitatem meam.
4 Usquequaque lava me ab injustitia mea:
et a delicto meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego agnosco:
et delictum meum contra me est semper.
6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci:
ut justificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum judicaris.
7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum:
et in delictis concepit me mater mea.
8 Ecce enim veritatem dilexisti:
incerta et occulta cordis manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor:
lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam:
et exsultabunt ossa humiliata.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis:
et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me Deus:
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
13 Ne projicias me a facie tua:
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi laetitiam salutaris tui:
et spiritu principali confirma me.
15 Doceam iniquos vias tuas:
et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae:
exsultavit lingua mea justitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperiens:
et os meum adnuntiavit laudem tuam.
18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique:
holocaustis non delectaberis.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus:
cor contribulatum et humiliatum Deus non spernet.
20 Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion:
ut aedificentur muri tui Jerusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes, et holocausta:
tunc imponent super altare tuum vitulos.

LI. 1 IN FINEM INTELLECTUS DAVID, 2 CUM VENIT AD EUM DOEC IDUMAEUS, ET ADNUNTIAVIT SAUL, ET DIXIT EI: VENIT DAVID IN DOMUM ABIMELECH.
3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua:
sicut novacula acuta fecisti dolum.
5 Dilexisti malitiam super benignitatem;
iniquitatem magis quam loqui aequitatem. DIAPSALMA.
6 Dilexisti omnia verba praecipitationis,
linguam dolosam.
7 Propterea Deus destruet te in finem:
evellat te, et emigret te de tabernaculo suo;
et radicem tuam de terra viventium. DIAPSALMA.
8 Et videbunt justi, et timebunt,
et super eum ridebunt, et dicent:
9 Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem sibi:
Sed speravit in multitudine divitiarum suarum:
et praevaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei,
speravi in misericordiam Dei in aeternum, et in saeculum saeculi.
11 Confitebor tibi Domine in saeculum quoniam fecisti:
et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est
ante conspectum angelorum tuorum.

LII. 1 IN FINEM, PRO ABIMELECH INTELLECTUS DAVID.
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
3 Dominus de coelo prospexit super filios hominum:
ut videret si est intelligens, aut requirens Deum.
4 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam sicut escam panis?
6 Deum non invocaverunt:
illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipavit consilia hominum sibi placentium:
confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7 Quis dabit ex Sion salutarem Israel?
dum avertet Dominus captivitatem populi sui,
exsultet Jacob, et laetetur Israel.

LIII. 1 IN FINEM, CARMINIBUS INTELLECTUS DAVID, 2 CUM VENERUNT ZIPHAEI, ET DIXERUNT AD SAUL: NONNE ECCE DAVID ABSCONSUS EST APUD NOS?
3 Deus in nomine tuo salvum me fac:
et in virtute tua libera me.
4 Deus exaudi orationem meam:
auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt super me,
et fortes quaesierunt animam meam:
non proposuerunt Deum in conspectu suo. DIAPSALMA.
6 Ecce enim Deus adjuvat me:
et Dominus susceptor est animae meae:
7 Avertit mala inimicis meis:
in veritate tua disperde eos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi:
confitebor nomini tuo Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me:
et inimicos meos respexit oculus tuus.

LIV. 1 IN FINEM, IN HYMNIS SAPIENTIAE DAVID.
2 Exaudi Deus orationem meam,
et ne dispexeris deprecationem meam:
3 intende in me, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione mea: et conturbatus sum
4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaverunt in me iniquitatem:
et in iram molesti erant mihi.
5 Cor meum conturbatum est in me:
et formido mortis cecidit super me.
6 Timor, et tremor venit super me:
et contexerunt me tenebrae.
7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas ut columbae,
et volabo, et requiescam?
8 Ecce elongavit fugiens:
et mansit in solitudine. DIAPSALMA.
9 Exspectabam eum, qui salvum me fecit
a pusillo animo, et tempestate.
10 Praecipita Domine, et divide linguas eorum:
quia vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate.
11 Die et nocte circumdabit eam supra muros ejus:
iniquitas et labor in medio ejus, 12 et injustitia.
Et non defecit de plateis ejus usura, et dolus.
13 Quoniam si inimicus maledixisset mihi,
subportassem.
Et si is, qui oderat me, super me magna locutus fuisset:
absconderem me utique ab eo.
14 Tu vero homo unianimae,
dux meus, et notus meus:
15 Qui simul mecum dulces capiebas cibos:
in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Posuit mortem super illos:
descendant in infernum viventes:
Quoniam nequitia in hospitiis eorum,
in medio eorum.
17 Ego ad Deum clamavi:
et exaudivit me.
18 Vespere, et mane, et meridie narrabo, renuntiabo:
et exaudiet vocem meam.
19 Liberavit in pace animam meam
ab his, qui adpropiant mihi:
quoniam inter multos erant mecum.
20 Et exaudiet Deus, et humiliavit eos,
qui est ante saecula. DIAPSALMA.
Non est enim illis commutatio,
et non timuerunt:
21 et extendit manus suas in retribuendo.
Contaminaverunt testamentum ejus,
22 divisi sunt ab ira vultus ejus:
et adpropiavit cor ejus.
Mollierunt sermones ejus super oleum:
et ipsi sunt jacula.
23 Jacta in Domino cogitatum tuum,
et ipse te nutriet:
non dabit in aeternum fluctuationem justo.
24 Tu vero Deus deduces illos in puteum interitus.
Viri sanguinum, et dolosi non exdimidiabuntur dies suos:
ego autem sperabo in te Domine.

LV. 1 IN FINEM, PRO POPULO, QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE, CUM TENUERUNT EUM ALLOPHYLI IN GETH.
2 Miserere mihi Domine, quoniam conculcavit me homo:
tota die bellans tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, ab altitudine diei.
4 Quia multi, qui debellant me, timebunt:
ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos,
tota die in Deo sperabo:
non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea exsecrabantur:
adversum me omnia consilia eorum, in malum.
7 Inhabitabunt et abscondent:
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut exspectavit anima mea,
8 pro nihilo salvos facies illos:
in ira populos confringes.
Deus, 9 vita mea nunciabit tibi:
posui lacrymas meas in conspectu tuo,
Sicut in promissione tua:
10 convertentur inimici mei retrorsum:
In quacunque die invocavero te:
ecce agnovi quia Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum,
et in Domino laudabo sermonem:
in Domino sperabo, non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt Deus vota, quae reddam, laudationis tibi.
13 Quoniam eripuisti animam meam a morte,
et pedes meos de lapsu:
ut placeam coram Deo in lumine viventium.

LVI. 1 IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONEM, CUM FUGERUNT A FACIE SAUL IN SPELUNCAM.
2 Miserere mei Deus, miserere mei:
quoniam in te confidet anima mea.
Et in umbra alarum tuarum spero,
donec transeat iniquitas.
3 Clamabo ad Deum altissimum:
Deum qui benefecit mihi. DIAPSALMA.
4 Misit e coelo, et liberavit me:
dedit in opprobrium conculcantes me. DIAPSALMA.
Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam,
5 animam meam eripuit de medio catulorum leonum:
dormivi conturbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et sagittae:
et lingua eorum machaera acuta.
6 Exaltare supra coelos Deus:
et in omni terra gloria tua.
7 Laqueos paraverunt pedibus meis:
et incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam:
et ipsi inciderunt in eam. DIAPSALMA.
8 Paratum cor meum Deus, paratum cor meum:
cantabo, et psalmum dicam.
9 Exsurge gloria mea,
exsurge psalterium et cithara:
exsurgam diluculo.
10 Et confitebor tibi in populis Domine:
psalmum tibi dicam inter gentes:
11 Quoniam magnificata est usque ad coelos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
12 Exaltare supra coelos Deus;
et super omnem terram gloria tua.

LVII. 1 IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE.
2 Si vere utique justitiam loquimini:
justa judicate filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini: in terra
iniquitatem manus vestrae concinnant.
4 Abalienati sunt peccatores ab utero,
erraverunt a ventre: locuti sunt falsa.
5 Ira illis secundum similitudinem serpentium:
sicut aspides surdae, et obturantes aures suas,
6 Quae non exaudivit vocem incantantium,
et venefici qui incantantur a sapiente.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum:
molas leonum confregit Dominus.
8 Ad nihilum devenient velut aqua decurrens:
intendens arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera liquefacta auferentur:
supercecidit ignis, et non viderent solem.
10 Priusquam producant spinas vestras:
rivus sicut viventis, sicut in ira absorbet eos.
11 Laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum:
manus suas lavabit in sanguinem peccatorum.
12 Et dicet homo: Si utique erit fructus justo:
et vere est Deus judicans eos in terram.

LVIII. 1 IN FINEM, NE DISPERDAS, DAVID IN TITULI INSCRIPTIONEM, QUANDO MISIT SAUL, ET CUSTODIVIT DOMUM EJUS, UT MORTE ILLUM AFFICERET.
2 Eripe me de inimicis meis Deus meus:
et ab insurgentibus in me libera me.
3 Eripe me de operantibus iniquitatem:
et de viris sanguinum libera me.
4 Quia ecce occupaverunt animam meam:
inruerunt in me fortes.
5 Neque iniquitas, neque peccatum meum
Domine: sine peccatum cucurri, et direxi.
6 Exsurge in occursum mihi, et vide:
et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel,
Intende ad visitandas omnes gentes:
non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. DIAPSALMA.
7 Convertentur ad vespera:
et famem patientur ut canes,
et circuibunt civitatem.
8 Ecce ipsi eloquentur in ore suo,
et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
9 Et tu Domine deridebis eos:
pro nihilo habebis omnes gentes.
10 Fortitudinem meam ad te custodiam:
quia Deus susceptor meus est,
11 Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.
12 Deus ostendit mihi inter inimicos meos,
ne occideris eos: nequando obliviscantur legis tuae.
Disperge illos in virtute tua:
et destrue eos protector meus Domine:
13 Delicta oris eorum, sermones labiorum ipsorum:
et comprehendantur in superbia sua.
Et de exsecratione et mendacio convellentur:
14 consumantur in ira consummationis, et non erunt.
Et scient quia Dominus dominatur Jacob, et finium terrae. DIAPSALMA.
15 Et convertentur ad vesperam,
et famem patientur ut canes:
et circuibunt civitatem.
16 Ipsi dispergentur ad manducandum:
si vero non saturentur, et murmurabunt.
17 Ego autem cantabo virtutem tuam:
exsultabo mane misericordiam tuam.
Quia factus es susceptor meus Domine,
et refugium meum, in die tribulationis meae.
18 Adjutor meus tibi psallam,
quia Deus susceptor meus est:
Deus meus misericordia mea.

LIX. 1 IN FINEM, HIS QUI IMMUTABUNTUR, IN TITULI INSCRIPTIONEM DAVID IN DOCTRINAM, 2 CUM SUCCENDIT MESOPOTAMIAM, ET SYRIAM SUBAL, ET CONVERTIT JOAB, ET PERCUSSIT VALLEM SALINARUM XII. MILLIA.
3 Deus repulisti nos, et destruxisti nos:
iratus es nobis, et misertus es nobis.
4 Commovisti terram, et conturbasti eam:
sana contritiones ejus, quia mota est.
5 Ostendisti populo tuo dura:
potasti nos vino compunctionis.
6 Dedisti metuentibus te significationem:
ut fugiant a facie arcus: DIAPSALMA.
Ut liberentur dilecti tui:
7 salvum me fac dextera tua, et exaudi me.
8 Deus locutus est in sancto suo:
Laetabor, et dividam Sicimam:
et convallem tabernaculorum ejus metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasse:
et Ephrem fortitudo capitis mei.
Juda rex meus: 10 Moab aula spei meae.
In Idumaeam extendam calciamentum meum:
mihi allophyli subditi sunt.
11 Quis deducet in civitatem circumstantiae?
quis deducet me usque in Idumaeam?
12 Nonne tu Deus, qui repulisti nos:
et non egredieris Deus in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione:
et vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem:
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

LX. 1 IN FINEM, IN HYMNIS IPSI DAVID.
2 Exaudi Deus deprecationem meam:
intende orationi meae.
3 A finibus terrae ad te clamavi:
dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me.
Deduxisti me, 4 quia factus es spes mea:
turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saeculum:
protegar in velamento alarum tuarum. DIAPSALMA.
6 Quoniam tu Deus exaudisti orationem meam:
dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
7 Dies super dies regis adjicies:
annos ejus usque in diem saeculi et saecula.
8 Permanebit in aeternum in conspectu Dei:
misericordiam et veritatem qui requiret eum?
9 Sic psallam nomini tuo Deus in saeculum saeculi:
et reddam vota mea de die in die.

LXI. 1 IN FINEM, PRO IDITHUM, PSALMUS DAVID.
2 Nonne Deo subdita erit anima mea?
quoniam ab ipso est salutare meum.
3 Quia ipse est Deus meus, et salutaris meus:
adjutor meus, non movebor amplius.
4 Quousque inruitis in hominem?
et interficere universos:
tanquam parieti inclinato et maceriae impulsae?
5 Veruntamen honorem meum cogitaverunt repellere,
cucurri in sitim:
ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. DIAPSALMA.
6 Veruntamen Deo subjecta est anima mea:
quoniam ab ipso est patientia mea.
7 Quia ipse Deus meus, et salutaris meus:
adjutor meus, non emigrabo.
8 In Deo salutare meum, et gloria mea:
Deus auxilii mei, spes mea in Deo est.
9 Sperate in eum omnis conventus plebis meae,
effundite coram illo corda vestra:
quia Deus adjutor noster est.
10 Veruntamen vani filii hominum,
mendaces filii hominum in stateris:
ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
11 Nolite sperare in iniquitatem,
et in rapinam nolite concupiscere:
divitiae si fluant, nolite cor adponere.
12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi,
quoniam potestas Dei est, 13 et tibi Domine misericordia:
quia tu reddis singulis secundum opera eorum.

LXII. 1 PSALMUS DAVID, CUM ESSET IN DESERTO IDUMAEAE.
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo.
Sitiit in te anima mea,
quam multipliciter caro mea
3 In deserto, et in invio, et inaquoso:
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam.
4 Quia melior est misericordia tua supra vitam:
labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea:
et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea:
et labia exsultationis laudabunt nomen tuum.
7 Sic memor fui tui supra stratum meum,
in matutinis meditabor in te:
8 quia factus es adjutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exsultabo,
9 adhaesit anima mea post te:
me suscepit dextera tua.
10 Ipsi autem in vanum quaesierunt animam meam,
introibunt in inferiora terrae:
11 tradentur in manus gladii,
partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Domino,
in Deo laudabitur omnis qui jurat in ipso:
quoniam obtusum est os loquentium iniqua.

LXIII. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Exaudi Deus orationem meam dum tribulor:
a timore inimici mei erue animam meam.
3 Protege me a conventu malignantium,
a multitudine operantium iniquitatem.
4 Quia exacuerunt tanquam gladium linguas suas:
intenderunt arcum rem amaram,
5 ut sagittent in obscuro immaculatum.
6 Derepente sagittabunt eum, et non timebunt:
firmaverunt sibi verbum malum.
Disputaverunt ut absconderent laqueos:
dixerunt: Quis videbit eos?
7 Perscrutaverunt iniquitates:
defecerunt scrutantes scrutinio.
Accedet homo, et cor altum: 8 et exaltabitur Deus.
Sagittae infantium factae sunt plagae eorum:
9 et pro nihilo habuerunt eum,
et infirmatae sunt ipsos linguae eorum.
Conturbati sunt omnes qui videbant eos:
10 et timuit omnis homo.
Et adnuntiaverunt opera Dei:
et facta ejus non intellexerunt.
11 Laetabitur justus in Domino, et speravit in eo,
et laudabuntur omnes, qui recto sunt corde.

LXIV. 1 IN FINEM, PSALMUS JEREMIAE ET EZECHIEL PROFECTIONIS.
2 Te decet hymnum Deus in Sion:
et tibi reddentur vota in Jerusalem.
3 Exaudi orationem meam:
ad te omnis caro veniet.
4 Verba iniquorum praevaluerunt super nos:
et impietatibus nostris tu propitiaberis.
5 Beatus, quem elegisti, et adsumpsisti:
inhabitabit in tabernaculis tuis:
Replebitur in bonis domus tuae:
sanctum est templum tuum,
6 mirabile in aequitate.
Exaudi nos Deus salutaris noster,
spes omnium finium terrae, et in mare longe.
7 Praeparans montes in virtute tua,
adcinctus in potentia:
8 qui conturbas fundum maris,
sonum fluctuum ejus quis sustinebit?
Turbabuntur gentes,
9 et timebunt omnes qui habitant fines terrae a signis tuis:
exitus matutini et vespere delectaberis.
10 Visitasti terram et inebriasti eam:
multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aqua,
parasti cibum eorum:
quoniam sic est praeparatio tua.
11 Rivos ejus inebriasti,
multiplica Domine generationes ejus:
in stillicidiis ejus laetabitur, dum exorietur.
12 Benedicens coronam anni benignitatis tuae,
et campi tui replebuntur ubertatem.
13 Pinguescent fines deserti:
et exsultatione colles accingentur.
14 Induti sunt arietes ovium,
et convalles abundabunt frumento:
etenim clamabunt, et hymnum dicent.

LXV. 1 IN FINEM, CANTICUM, PSALMUS RESURRECTIONIS IPSI DAVID.
Jubilate Deo omnis terra,
2 psalmum dicite nomini ejus:
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua!
in multitudinem virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adorent tibi, et psallant tibi:
psalmum dicant nomini tuo, Altissime. DIAPSALMA.
5 Venite, et videte opera Dei:
quam terribilis in consiliis super filios hominum.
6 Qui convertit mare in aridam,
et flumina pertransiet pede:
ibi laetabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum,
oculi ejus super gentes respiciunt:
qui exacerbant te non exaltentur in se. DIAPSALMA.
8 Benedicite gentes Deum nostrum:
et obaudite vocem laudis ejus:
9 Qui posuit animam meam ad vitam:
et non dedit in commotione pedes meos.
10 Quoniam probasti nos Deus:
igne nos examinasti, sicut in igne examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum,
posuisti tribulationes in dorso nostro:
12 superposuisti homines super capita nostra.
Transivimus per ignem et aquam:
et induxisti nos in refrigerium.
13 Et introibo in domum tuam in holocaustis:
reddam tibi vota mea, 14 quae dixerunt labia mea,
Et locutum est os meum, in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus:
offeram tibi boves cum hircis. DIAPSALMA.
16 Venite, et audite,
et narrabo omnibus, qui timetis Deum,
quanta fecit animae meae.
17 Ad ipsum ore meo clamavi,
et exsultavi sub lingua mea.
18 Iniquitatem si conspexi in corde meo,
non exaudiat.
19 Propterea exaudivit me Deus,
intendit voci orationis meae.
20 Benedictus Deus meus, qui non amovit deprecationem meam,
et misericordiam suam a me:
et inluminet vultum suum super nos.

LXVI. 1 IN FINEM, IN HYMNIS, PSALMUS.
2 Deus misereatur nobis, et benedicat nos:
inluminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. DIAPSALMA.
3 Ut cognoscamus in terram viam tuam,
et in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi Deus:
confiteantur tibi populi omnes.
5 Laetentur et exsultent gentes:
quoniam judicavit populos in aequitate,
et gentes in terram diriget. DIAPSALMA.
6 Confiteantur tibi populi Deus:
confiteantur tibi populi omnes:
7 terra dedit fructum suum.
Benedicat nos Deus noster, 8 benedicat nos:
et timeat eum omnis finis terrae.

LXVII. 1 IN FINEM, PSALMUS CANTICI IPSI DAVID.
2 Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus:
et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus.
3 Sicut deficit fumus, ita deficiant:
sicut fluit cera a facie ignis,
sic pereant peccatores a facie Dei.
4 Et justi epulentur, DIAPSALMA.
exsultent in conspectu Dei:
delectentur in laetitiam. DIAPSALMA.
5 Cantate Domino, psalmum dicite nomini ejus:
iter facite ei, qui ascendit super coelos coelorum:
Dominus nomen est ei.
Et exsultent in conspectu ejus,
turbabuntur a facie ejus,
6 qui est pater orphanorum, et judex viduarum.
Deus in loco sancto suo:
7 Deus qui inhabitare facit unanimes in domo:
Qui educet vinctos in fortitudine,
similiter eos qui exacerbant in ira eos, qui inhabitant in sepulcris.
8 Deus cum egredieris coram populo tuo,
dum transgredieris in deserto: DIAPSALMA.
9 Terra mota est, etenim coeli distillaverunt
a facie Dei nostri, mons Sina a facie Dei Israel.
10 Pluviam voluntariam segrega Deus haereditatis tuae:
et infirmata est, tu autem perfecisti eam.
11 Animalia habitabunt in ea:
parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtutibus multis.
13 Rex virtutum dilecti:
et specie domus dividere spolia.
14 Si dormiatis in medio fortium,
pennae columbae deargentatae,
et posteriora ejus in specie auri. DIAPSALMA.
15 Dum discernit coelestis reges super terram,
nive dealbabuntur in Selon:
16 montem Dei, montem uberum;
Montem caseatum, montem uberem:
17 ut quid suscipitis montes uberes,
Montem, in quo beneplacitum est Deo inhabitare in eo?
etenim Dominus inhabitavit in aeternum. DIAPSALMA.
18 Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium:
Dominus in eis in Sina in sancto.
19 Ascendit in altum, cepit captivitatem:
accepit dona in hominem:
Etenim non credunt inhabitare.
20 Dominus Deus benedictus est die quotidiano:
prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. DIAPSALMA.
21 Deus noster, Deus salvificandi:
et Domini exitus, Domini mortis.
22 Veruntamen Deus conquassavit capita inimicorum suorum:
verticem capilli perambulantium in delictis suis.
23 Dixit Dominus: Ex Basan convertar,
convertar in profundum maris:
24 Ut intinguatur pes tuus in sanguinem:
lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
25 Visa sunt itinera tua Deus,
itinera Dei mei; regis qui est in sancto in eis.
26 Praevenerunt principes conjuncti psallentibus,
in medio virginum tympanistriarum. DIAPSALMA.
27 In ecclesiis benedicite Dominum,
Dominum de fontibus Israel.
28 Ibi Benjamin de adolescentia in pavore.
Principes Juda, duces eorum:
principes Zabulon, principes Nepthalim.
29 Manda Deus virtutem tuam:
confirma hoc Deus, quod operatus es in nobis.
30 A templo tuo in Jerusalem,
tibi adferent reges munera.
31 Increpa bestias silvae,
concilium taurorum inter vaccas populorum:
ut non excludantur hi, qui probati sunt argento.
Disparge gentes, quae volunt bellum:
32 venient legati ex Aegypto:
Aethiopia praeveniet manus ejus. 33 Deo
regna terrae, cantate Deo, et psallite Domino: DIAPSALMA.
psallite Deo, 34 qui ascendit super coelum coelorum, ad Orientem.
Ecce dabit vocem suam vocem virtutis,
audiam vocem ejus vocem virtutis:
35 date honorem Deo super Israel, magnificentia ejus,
et virtus ejus in nubibus.
36 Mirabilis Deus in sanctis suis,
Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis suae:
benedictus Deus.

LXVIII. 1 IN FINEM, PRO HIS QUAE COMMUTABUNTUR, PSALMUS DAVID.
2 Salvum me fac Deus:
quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.
3 Infixus sum in limum profundi: et non est substantia.
Deveni in altitudinem maris: et tempestas dimersit me.
4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae:
defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei,
qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste:
quae non rapui, tunc exsolvebam.
6 Deus tu scis insipientiam meam:
et delicta mea a te non sunt absconsa.
7 Non confundantur in me qui exspectant te Domine, Deus virtutum.
Non erubescant in me qui requirunt te, Deus Israel.
8 Quoniam propter te sustinui improperium:
et operuit faciem meam reverentia mea.
9 Exter factus sum fratribus meis,
et hospes filiis matris meae.
10 Quoniam zelus domus tuae comedit me:
et opprobria exprobrantium te, ceciderunt super me.
11 Et operui in jejunio animam meam:
et factum est mihi in opprobrium.
12 Et posui vestimentum meum cilicium:
et factus sum illis in parabolam.
13 Adversum me detrahebant qui sedebant in portam:
et in me psallebant qui bibebant vinum.
14 Ego autem orationem meam ad te Domine:
tempus beneplacitum Deus.
In multitudine misericordiae tuae
exaudi me Domine, in veritate salutis meae.
15 Erue me de luto, ut non inteream:
ut liberer ab odientibus me,
et de profundo aquarum.
16 Non me demergat tempestas aquae,
neque absorbeat me profundum:
neque contineat super me puteus os suum.
17 Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua:
secundum multitudinem miserationum tuarum conspice in me.
18 Ne avertas faciem tuam a puero tuo:
quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19 Intende animae meae, et libera eam:
propter inimicos meos erue me.
20 Tu enim scis improperium meum,
et confusionem meam, et reverentiam meam.
21 In conspectu tuo sunt omnes tribulantes me:
improperium exspectavit cor meum, et miseriam.
Et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit:
et consolantes me non inveni.
22 Et dederunt in escam meam fel:
et in siti mea potaverunt me acetum.
23 Fiat mensa eorum in laqueum coram ipsis,
et in retributionem eorum, et in scandalum.
24 Obscurentur oculi eorum ne videant:
et dorsum eorum semper incurva.
25 Effunde super eos iram tuam:
et furor irae tuae comprehendat eos.
26 Fiat habitatio eorum deserta:
et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27 Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt:
et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
28 Adpone iniquitatem super iniquitates eorum:
et non introeant in justitiam tuam.
29 Deleantur de libro viventium:
et cum justis non scribantur.
30 Pauper et dolens sum ego:
et salus vultus tui Deus suscepit me.
31 Laudabo nomen Dei cum cantico:
magnificabo eum in laude:
32 Et placebit Deo super vitulum novellum,
cornua producentem et ungulas.
33 Videant pauperes et laetentur:
quaerite Deum, et vivit anima vestra:
34 Quoniam exaudivit pauperem Dominus:
et vinctos suos non spernit.
35 Laudent eum coeli et terra,
mare, et omnia quae in eis sunt.
36 Quoniam Deus salvam faciet Sion:
et aedificabuntur civitates Judaeae.
Et inhabitabunt ibi, et inhabitabunt ea.
37 Semen servorum ejus possidebunt eam;
et qui diligunt nomen ejus, inhabitabunt in eam.

LXIX. 1 IN FINEM, PSALMUS DAVID, IN REMEMORATIONEM, QUOD SALVUM FECERIT EUM DEUS.
2 Domine Deus in adjutorium meum intende.
3 Confundantur, et revereantur inimici mei:
4 Avertantur retrorsum, et confundantur,
qui cogitant mihi mala:
Avertantur statim erubescentes,
qui dicunt mihi: Euge, euge.
5 Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te,
et dicant semper: Magnificetur Dominus:
qui diligunt salutarem tuum.
6 Ego vero egenus, et pauper sum: Deus adjuva me.
Adjutor meus, et liberator meus es tu:
Domine ne tardaveris Deus.

LXX. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID, FILIORUM JONADAB, ET PRIORUM CAPTIVORUM.
Domine Deus in te speravi, non confundar in aeternum:
2 in tua justitia libera me, et eripe me.
Inclina ad me aurem tuam, et libera me.
3 Esto mihi in Deum protectorem,
et in locum munitum: ut salvum me facias:
Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu.
4 Deus meus erue me de manu peccatoris,
et de manu iniqui, et contra legem agentis:
5 Quoniam tu es patientia mea Domine:
spes mea a juventute mea.
6 In te confirmatus sum de ventre:
de utero matris meae quoniam tu es protector meus.
In te decantatio mea semper:
7 tanquam prodigium factus sum multis:
et tu adjutor firmus.
8 Repleatur os meum laudem tuam,
ut benedicam gloriam tuam;
tota die magnificentiam tuam.
9 Ne projicias me in tempore senectutis:
cum deficit virtus mea, ne derelinquas me.
10 Quia dixerunt inimici mei mihi:
et qui custodiebant animam meam,
consilium sunt in unum,
11 Dicentes: Deus dereliquit eum,
persequemini, et comprehendite eum:
quia non est qui eripiat eum.
12 Ne elonges a me:
Deus meus in adjutorium meum respice.
13 Confundantur, et deficiant detrahentes animae meae:
operiantur confusionem et pudorem qui quaerunt mala mihi.
14 Ego autem semper sperabo:
et adjiciam super omnem laudem tuam.
15 Os meum pronunciavit justitiam tuam Domine;
tota die salutarem tuum.
Quia non cognovi negotiationes,
16 intrabo in potentia tua Domine:
Domine memorabor justitiae tuae solius.
17 Deus docuisti me ex juventute mea:
et usque nunc pronunciabo mirabilia tua.
18 Et usque in senecta mea et senium
Deus ne derelinquas me, Donec adnuntiem brachium tuum
omni generationi superventurae;
Potentiam tuam, 19 et justitiam tuam usque in altissimis,
quae fecisti magnalia: Deus quis similis tibi?
20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas?
et conversus vivificasti me,
et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
21 Multiplicasti justitiam tuam:
et conversus consolatus es me,
et a profundis iterum reduxisti me.
22 Et ego confitebor tibi in populis Domine,
in vasis psalmorum veritatem tuam:
et psallam tibi Deus in cithara, sanctus Israel.
23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi;
et anima mea, quam redemisti.
24 Insuper et lingua mea meditabitur tota die justitiam tuam:
cum confusi et reveriti fuerunt qui quaerunt animam meam.

LXXI. 1 IN SOLOMONEM PSALMUS.
2 Deus judicium tuum regi da:
et justitiam tuam filio regis:
Judicare populos in tua justitia,
et pauperes tuos in judicio.
3 Suscipiant montes pacem populo tuo,
et colles in justitia.
4 Judicavit pauperes plebis suae,
et salvabit filios pauperum:
et humiliavit calumniatorem.
5 Et permanebit cum sole,
et ante lunam, in saeculum saeculi.
6 Et descendet sicut pluvia in vellere:
et sicut stillicidia stillantia super terram.
7 Orietur in diebus ejus justitia,
et multitudo pacis: donec extollatur luna.
8 Et dominabitur a mari usque ad mare;
et a flumine usque ad terminos orbis terrae.
9 In conspectu ejus procedent Aethiopes:
et inimici ejus terram lingent.
10 Reges Tharsis, et insulae munera adferent:
reges Arabum et Saba dona adducent:
11 Et adorabunt eum omnes reges terrae:
omnes gentes servient ei:
12 Quia eruit egenum a potente;
et pauperem, cui non erat adjutor.
13 Parcet parcet pauperi:
et animas pauperum salvabit.
14 Et ex usuris et iniquitate liberavit animas eorum:
et praeclarum nomen eorum coram ipso.
15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae,
et adorabunt pro eo semper:
tota die benedicent eum.
16 Et erit firmamentum in cacumine montium,
et exaltabitur super Libanum fructus ejus:
et floriet de civitate sicut foenum terrae.
17 Sit nomen ejus benedictum in saecula:
ante solem permanebit nomen ejus in saecula,
et ante lunam sedes ejus.
Et benedicentur in eum omnes terrae:
omnes gentes magnificabunt eum.
18 Benedictus Dominus Deus Israel,
qui facit mirabilia solus:
19 Et benedictum nomen gloriae ejus in saeculum, et in saeculum saeculi:
et replebitur omnis terra gloria ejus: fiat, fiat.

LXXII. 20 DEFECERUNT LAUDES DAVID FILII JESSAE. 1 PSALMUS ASAPH.
Quam bonus Israel his, qui recto sunt corde!
2 Mei autem paulo minus moti sunt pedes:
pene effusi sunt gressus mei.
3 Quia aemulatus sum super injustos,
pacem peccatorum videns.
4 Quia non est requies morti eorum;
et firmamentum in poena eorum.
5 In laboribus hominum non sunt,
et cum hominibus non verberabuntur:
6 Propterea obtinuit eos superbia eorum,
circumdederunt iniquitatem et impietatem suam.
7 Exiet sicut ex adipe injustitia eorum:
transierunt in dispositione cordis.
8 Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam:
iniquitatem in excelsum locuti sunt.
9 Posuerunt in coelum os suum:
et lingua eorum pertransiit super terram.
10 Ideo revertetur huc populus meus:
et dies pleni invenientur in illis.
11 Et dixerunt: Quomodo scivit Deus,
et si est scientia in altissimo?
12 Ecce hi peccatores, et abundantes
in saeculum, divitias possederunt.
13 Et dixi: Forsitan in vano justificavi cor meum,
et lavi inter innocentes manus meas:
14 Et fui verberatus tota die,
et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam: Narrabo sic:
ecce progenies filiorum tuorum, cui disposui.
16 Et existimabam cognoscere,
hoc labor est coram me:
17 Donec intrem in sanctuarium:
et intelligam in novissima.
18 Veruntamen propter dolositatem posuisti illis:
dejecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem repente?
subito defecerunt,
et perierunt propter injustitiam suam.
20 Velut a somnio exsurgentes Domine,
in civitatem tuam imaginem eorum ad nihilum deduces.
21 Quia laetatum est cor meum,
et renes mei alienati sunt:
22 et ego spretus sum, et ignoravi.
23 Velut pecus factus sum apud te:
et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dextera mea:
in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria adsumpsisti me.
25 Quid enim mihi superest in coelo?
et a te quid volui super terram?
26 Defecit cor meum, et caro mea: Deus cordis mei,
et pars mea tu es Deus meus in aeternum.
27 Quoniam ecce, qui elongant se a te, perient:
disperdidisti omnem fornicationem abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est:
ponere spem meam in Domino Deo salutis meae:
Ut enarrem omnes laudationes tuas,
in portis filiae Sion.

LXXIII. 1 INTELLECTUS ASAPH PSALMUS.
Quare repulisti Deus in finem:
iratus est furor tuus in oves pascuae tuae?
2 Memorare congregationis tuae,
quam adquisisti ab initio.
Liberasti virgam haereditatis tuae:
montem Sion hunc, in quo commoratus es in eo.
3 Eleva manus tuas in superbias eorum in finem:
quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis!
4 Et gloriati sunt odientes te,
in medio atrio tuo.
Posuerunt signa sua: 5 et non cognoverunt
sicut in introitum eorum desuper.
Sicut in silva lignorum
securibus 6 exciderunt januas ejus in idipsum:
in bipenni, et ascia dejecerunt ea.
7 Succenderunt igni sanctuarium tuum:
contaminaverunt in terra tabernaculum nominis tui.
8 Dixerunt in corde suo cogitantes inter se:
Venite, comprimamus omnes dies solemnitatis Domini de terra.
9 Signa nostra non vidimus,
non est adhuc propheta:
et nos nesciet adhuc.
10 Usquequo Deus improperat inimicus:
inritat adversarius nomen tuum in finem?
11 Quare avertis faciem tuam a nobis,
et dextera tua de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saecula:
operatus est salutem in medio terrae.
13 Tu confirmasti virtute tua mare,
motum autem fluctuum ejus tu mitigas:
conteruisti capita draconum super aquam.
14 Tu conquassasti caput draconis:
dedisti eum in escam populo Aethiopum.
15 Tu disrupisti fontes et torrentes.
16 Tuus est dies, et tua est nox:
tu perfecisti solem et lunam.
17 Tu fecisti omnes terminos terrae:
aestatem et ver tu fecisti.
18 Memorare hujus creaturae tuae,
inimicus improperavit Dominum:
et populus insipiens exacerbavit nomen tuum.
19 Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi:
animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum:
quoniam repleti sunt obscuritate terrae domus iniquitatum.
21 Ne avertatur humiliatus et confusus:
egenus et pauper laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge Domine, judica judicium tuum:
memorare improperiorum tuorum,
quae sunt ab insipiente tota die.
23 Ne obliviscaris vocem deprecantium te:
superbia odientium te ascendit in aeternum.

LXXIV. 1 IN FINEM, NE CORRUMPAS, PSALMUS ASAPH CANTICUM.
2 Confitebimur tibi Deus:
confitebimur, et invocabimus nomen tuum.
Narrabo omnia mirabilia tua:
3 cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4 Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea:
ego autem solidavi columnas ejus. DIAPSALMA.
5 Dixi iniquis: Nolite iniqua agere:
et peccatoribus: Ne exaltetis cornum.
6 Nolite extollere in altum cornum vestrum:
nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7 Quoniam neque ab oriente, neque ab occidente,
neque a desertis montium:
8 quoniam Deus judex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat:
9 quoniam calix in manu Domini
vini meri plenus est misto.
Et inclinavit ex hoc in illud:
veruntamen faex ejus non est exinanitus:
bibent omnes peccatores terrae.
10 Ego autem in Domino gaudebo:
psalmum dicam Deo Jacob.
11 Et omnia cornua peccatorum confringam:
et exaltabuntur cornua justi.

LXXV. 1 IN FINEM, IN HYMNIS, PSALMUS ASAPH, CANTICUM PRO ASSYRIO.
2 Notus in Judaea Deus:
in Israel magnum nomen ejus.
3 Et factus in pace locus ejus:
et habitatio ejus in Sion.
4 Illic contribit cornua arcuum,
scutum, et frameam, et bellum. DIAPSALMA.
5 Illuminans tu mirifice a montibus aeternis:
6 conturbati sunt omnes insipientes corde.
Dormierunt somnum suum:
nec invenerunt quicquam omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua Deus Jacob,
dormierunt qui ascendebant equos.
8 Tu terribilis es,
et quis resistet tibi
tunc ab ira tua?
9 De coelo jactasti judicium:
terra timuit et requievit.
10 Dum exsurget in judicio Deus,
ut salvet omnes mansuetos terrae.
11 Quoniam cogitatus hominis confitebitur tibi:
reliquum cogitatus diem festum frequentabunt tibi.
12 Vovete, et reddite Domino Deo vestro:
omnes qui in circuitu ejus, adferent munera
Terribili 13 et ei auferenti spiritum principum:
terribilis prae reges terrae.

LXXVI. 1 IN FINEM, PRO IDITHUM, HUIC ASAPH PSALMUS.
2 Voce mea ad Dominum clamavi:
et vox mea ad Dominum, et intendit mihi.
3 In die tribulationis meae Deum exquisivi,
manibus meis nocte contra te: et non sum deceptus.
Recusabit consolari anima mea,
4 memoratus sum Dei, et laetatus sum:
alienatus sum, et defecit spiritus meus. DIAPSALMA.
5 Praeoccupaverunt custodias omnes inimici mei:
conturbatus sum, et non sum locutus.
6 Recordatus sum dies antiquos:
et annos aeternos memoratus sum.
7 Et meditatus sum nocte cum corde meo:
cogitabam, et ventilabam spiritum meum.
8 Et dixi: Nunquid in aeternum repellit Deus:
et non apponet benefacere adhuc?
9 Aut in finem misericordiam suam amputavit,
a saeculo et generatione usque in saeculum?
10 Nunquid obliviscetur misereri Deus?
aut continebit in ira sua misericordias suas? DIAPSALMA.
11 Et dixi: Nunc coepi:
haec immutatio dexterae Altissimi.
12 Memoratus sum operum Domini:
quia memor ero a principio mirabilium tuorum.
13 Et meditabor in omnibus operibus tuis:
et in obsecrationibus tuis exercebor.
14 Deus in sancto via tua:
quis Deus magnus praeter Deum nostrum?
15 tu es Deus qui facis mirabilia solus.
Notam fecisti in populis tuis virtutem tuam:
16 liberasti in brachio tuo populum tuum,
filios Israel, et Joseph.
17 Viderunt te aquae Deus,
viderunt te aquae: et timuerunt,
et conturbati sunt abyssi.
18 Multitudo sonitus aquarum:
vocem dederunt nubes.
Etenim sagittae tuae pertransierunt:
19 vox tonitrui in rota.
Inluxerunt fulgura tua orbi terrae:
commota est et tremefacta est terra.
20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis:
et vestigia tua non agnoscentur.
21 Deduxisti sicut oves populum tuum,
in manu Moysi et Aaron sacerdotum tuorum.

LXXVII. 1 INTELLECTUS ASAPH.
Intende popule meus in legem meam:
inclinate aures vestras in verba oris mei.
2 Aperiam in parabolis os meum:
et loquar propositionem meam ab initio saeculi.
3 Quanta audivimus et cognovimus ea:
et patres nostri narraverunt nobis.
4 Non est absconsum a filiis eorum,
in generationem alteram.
Narrantes laudes Domini, et virtutes illius,
et mirabilia ejus quae fecit.
5 Et suscitavit testimonium in Jacob:
et legem posuit in Israel:
Quam mandavit patribus nostris
notam facere filiis eorum:
6 ut cognoscat progenies altera.
Filii qui nascentur, et exsurgent,
et narrabunt filiis suis,
7 Ut ponant in Deo spem suam,
et non obliviscantur operum Dei sui:
et mandata ejus exquirant.
8 Ne fiant sicut patres eorum,
natio prava et exacerbans:
Genus, quod non direxit cor suum:
et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
9 Filii Ephrem intendentes arcum, et mittentes sagittas:
aversi sunt in die belli.
10 Non servaverunt testamentum Dei:
et in legem ejus noluerunt ambulare.
11 Et obliti sunt beneficiorum ejus,
et mirabilium ejus quae ostendit eis.
12 In conspectum patrum eorum fecit mirabilia
in terra Aegypti, et in campo Taneos.
13 Disrupit mare, et trajecit eos:
statuit aquas sicut in utrem.
14 Et deduxit eos in nube per diem:
et nocte inluminatione luminis.
15 Disrupit in deserto petram:
et potavit eos sicut in abysso multa.
16 Et produxit aquam de petra:
et eduxit sicut flumina aquas.
17 Et adposuerunt adhuc peccare ei:
et exacerbaverunt Altissimum in siccitate.
18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis:
ut peterent escas animis suis.
19 Et detraxerunt de Deo:
et dixerunt: Nunquid potest Deus praeparare mensam in deserto?
20 Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae,
et torrentes inundaverunt.
Aut nunquid et panem poterit dare,
aut parare mensam populo suo?
21 Propterea audivit Dominus, et distulit, et superposuit:
et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israel:
22 Quoniam non crediderunt in Deum suum,
neque speraverunt in salutare ejus.
23 Et praecepit nubibus desuper,
et portas coeli aperuit.
24 Et pluit illis mannam manducare,
et panem coeli dedit illis.
25 Panem angelorum manducavit homo:
escas misit eis in satietate.
26 Excitavit Austrum de coelo:
et superduxit in potentia sua Africum.
27 Et pluit super eum sicut pulverem carnes:
et sicut arenam maris volatilia pennata.
28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum,
circa tabernacula ipsorum.
29 Et manducaverunt et satiati sunt nimis,
et concupiscentia eorum adtulit eis:
30 non sunt fraudati a concupiscentia sua.
Adhuc cum esset esca in ore eorum:
31 et ira ascendit super eos.
Et occidit plurimos eorum,
et electos Israel impedivit.
32 In omnibus his peccaverunt adhuc:
et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33 Et defecerunt in vanitate dies eorum,
et anni eorum cum festinantia.
34 Cum interficeret eos, tunc exquirebant eum:
et convertebantur, et vigilabant diluculo ad eum.
35 Et rememorati sunt quoniam Deus adjutor eorum est:
et Dominus excelsus liberator eorum est.
36 Et dixerunt eum in ore suo,
et lingua sua mentiti sunt illi:
37 Cor autem eorum non est rectum cum eo:
neque crediderunt in testamentum ejus.
38 Ipse autem est misericors,
et propitius fiet peccatis eorum: et non disperdet eos.
Multiplicavit ut averteret iram suam:
et ut non incenderet omnem iram suam super eos:
39 Et memoratus est quoniam caro sunt:
spiritus vadens, et non revertens.
40 Quotiens exacerbaverunt eum in deserto,
in iram concitaverunt eum in terram sine aqua?
41 Et conversi sunt, et tentaverunt Deum:
et sanctum Israel exacerbaverunt.
42 Non sunt rememorati manus ejus,
qua liberavit eos de manu tribulantis:
43 Quemadmodum posuit in Aegypto signa sua,
et prodigia sua in campo Taneos.
44 Et convertit in sanguinem aquas eorum,
et pluviales aquas eorum, ne biberent.
45 Et misit in eos cynomia, et comedit eos:
et ranam, et corrupit eos.
46 Et dedit caniculae fructum eorum,
et labores eorum locustae.
47 Occidit in grandine vineas eorum,
et moros eorum in gelicidia.
48 Et tradidit grandini pecora eorum,
et substantiam eorum igni.
49 Immisit in eos iram furoris sui:
furorem, et iram, et tribulationem:
immissionem per angelos malos.
50 Viam fecit semitae irae suae,
et non pepercit a morte animabus eorum:
et pecora eorum in morte conclusit.
51 Et percussit omnem primogenitum Aegypti:
primitias laborum ipsorum in tabernaculis Cham.
52 Et promovit velut oves populum suum:
et deduxit eos velut oves in deserto.
53 Et reduxit eos in spem, et non trepidaverunt:
et inimicos eorum operuit mare.
54 Et induxit eos in montem sanctificationis suae;
montem istum, quem adquisivit dextera ejus.
Et ejecit a facie eorum gentes:
et forte dedit eis terram funiculum haereditatis.
55 Et habitavit in tabernaculis eorum in tribus Israel.
56 Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum altissimum:
et testimonia ejus non custodierunt.
57 Et averterunt se, et repulerunt sicut patres eorum:
et conversi sunt in arcum perversum.
58 Et in ira incitaverunt eum in collibus suis:
et in sculptilibus in zelum miserunt eum.
59 Audivit Dominus Deus, et sprevit:
ad nihilum valde redegit Israel.
60 Et repulit tabernaculum Selon,
tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines.
61 Et tradidit in captivitate virtutem ipsorum:
et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62 Et conclusit in gladio populum suum:
et haereditatem suam sprevit.
63 Juvenes eorum non sunt lamentatae.
64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt:
et viduae eorum non plorabuntur.
65 Et excitatus est tanquam dormiens Dominus,
tanquam potens crapulatus a vino.
66 Et percussit omnes inimicos meos retro:
opprobrium sempiternum dedit illis.
67 Et repulit tabernaculum Joseph:
et tribum Ephrem non elegit.
68 Et elegit tribum Juda,
montem Sion quem dilexit.
69 Et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem:
et in terra fundavit eam in aeternum.
70 Elegit David servum suum,
et sustulit eum de gregibus ovium:
a retro insedientium accepit eum,
71 Pascere Jacob servum suum,
et Israel haereditatem suam.
72 Et pavit eos sine malitia cordis sui:
et in sensum manuum suarum eduxit eos.

LXXVIII. 1 PSALMUS ASAPH.
Deus venerunt gentes in haereditatem tuam,
coinquinaverunt templum sanctum tuum:
posuerunt Jerusalem sicut casam pomarii.
2 Posuerunt mortalia servorum tuorum, escam volatilibus coeli:
carnes sanctorum tuorum, bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam
in circuitu Jerusalem: et non erat qui sepeliret.
4 Facti sumus in opprobrium vicinis nostris:
subsannatio et derisio his, qui circum nos sunt.
5 Usquequo Domine irasceris in finem:
exardescit velut ignis zelus tuus?
6 Effunde iram tuam in gentibus, quae te non noverunt;
et in regna, quae non invocant nomen tuum:
7 Quia comederunt Jacob:
et locum ejus desolaverunt.
8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum,
cito anticipet nos misericordia tua:
quia pauperes facti sumus valde.
9 Adjuva nos Deus salutaris noster:
propter honorem nominis tui Domine libera nos:
et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum:
10 Nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
et innotescant in gentibus coram oculis nostris.
Vindica sanguinem servorum tuorum qui effusus est:
11 intret ante conspectum tuum gemitus compeditorum.
Secundum magnitudinem brachii tui,
posside filios in adoptione morte punitorum.
12 Redde vicinis nostris septuplum in sinus eorum:
opprobrium ipsorum, quod exprobraverunt tibi Domine.
13 Nos autem plebs tua, et oves pascuae tuae,
confitebimur tibi in aeternum:
In saeculum et saeculum narrabimus laudem tuam.

LXXIX. 1 IN FINEM, PRO HIS QUI IMMUTABUNTUR, IN TESTMONIUM ASAPH PRO ASSYRIO.
2 Qui regis Israel, intende:
qui deducis velut oves Joseph.
Qui sedes super cherubin, appare
3 coram Ephrem, et Benjamin, et Manasse.
Excita potentiam tuam,
et veni, ut salvos facias nos.
4 Deus virtutum convertens:
et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
5 Domine Deus virtutum,
quousque irasceris in oratione servi tui?
6 Et dabis eis panem lacrymarum:
et potum dabis eis in lacrymis in mensura?
7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris:
et inimici nostri deriserunt nos.
8 Domine Deus virtutum converte nos:
et ostende faciem tuam: et salvi erimus. DIAPSALMA.
9 Vineam ex Aegypto transtulisti:
ejecisti gentes, et plantasti eam.
10 Viam fecisti in conspectu ejus:
et plantasti radices ejus, et replesti terminos terrae.
11 Operuit montes umbra ejus:
et arbusta ejus cedros.
12 Extendit palmites suos usque ad mare:
et usque ad flumen propagines ejus.
13 Ut quid destruxisti maceriam ejus:
et vindemiant eam omnes, qui transeunt viam?
14 Exterminavit eam aper de silva:
et singularis ferus depastus est eam.
15 Deus virtutum convertens nos,
respice de coelo, et vide, et visita vineam istam.
16 Et dirige eam, quam plantavit dextera tua:
17 Incensam igni, et effusa manu:
ab increpatione vultus tui peribunt.
18 Fiat manus tua super virum dexterae tuae:
et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
19 Et non discedimus a te,
vivificabis nos: et nomen tuum invocabimus.
20 Domine Deus virtutum converte nos:
et ostende faciem tuam super nos, et salvi erimus.

LXXX. 1 IN FINEM, PRO TORCULARIBUS DOMINI, IPSI ASAPH PSALMUS, QUINTA SABBATI.
2 Exsultate Deo adjutori nostro:
jubilate Deo Jacob.
3 Sumite psalmum, et date tympanum:
psalterium jucundum.
4 Canite Deo initio mensis in tuba,
in diem insignis solemnitatis nostrae:
5 Quia praeceptum est ad Israel:
et judicium Deo Jacob.
6 Testimonium in Joseph posuit eum,
cum exiret de terra Aegypti:
linguam quam non noverat, audivit.
7 Divertit ab operibus eorum dorsum suum:
manus ejus in cophino servierunt.
8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te,
et exaudivi te in abscondito tempestatis:
probavi te in aquae contradictione. DIAPSALMA.
9 Audi populus meus, et loquar:
Israel si audias me,
10 non erit tibi deus alienus,
neque adorabis deo alieno.
11 Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Aegypti:
dilata os tuum, ego adimplebo illud.
12 Et non audivit populus meus vocem meam:
et Israel non intendit mihi.
13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum,
et ambulabunt in voluntatibus suis.
14 Si populus meus audisset me:
Israel si vias meas ambulasset:
15 Ad nihilo inimicos eorum humiliassem:
et super tribulantes eos immisissem manum meam.
16 Inimici Domini mentiti sunt ei:
et erit tempus eorum in aeternum.
17 Et cibabit illos ex adipe frumenti:
et de petra, melle saturavit eos.

LXXXI. 1 PSALMUS IPSI ASAPH.
Deus stetit in synagoga deorum:
in medio autem deos discernit.
2 Quousque judicatis iniquitatem:
et faciem peccantium sumitis? DIAPSALMA.
3 Judicate pupillo, et egeno:
humilem, et pauperem justificate.
4 Eripite pauperem: et egenum
de manu peccatoris liberate.
5 Nescierunt enim quae intellexerunt, in tenebris ambulant:
movebuntur omnia fundamenta terrae.
6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7 Vos autem sicut homines moriemini:
et sicut unus de principibus caditis.
8 Surge Deus, judica terram:
quoniam tu disperdis in omnibus gentibus.

LXXXII. 1 CANTICUM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Deus, quis similis est tibi?
ne taceas, neque compescas Deus:
3 Quoniam ecce inimici tui sonaverunt:
et odientes te, elevaverunt caput suum.
4 Adversus plebem tuam, et adversus te cogitaverunt consilium:
et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
5 Dixerunt: Venite, disperdamus eos ex gente:
et non erit in memoria nomen ejus amplius.
6 Quoniam cogitaverunt consilium in unum:
adversus te testamentum tuum disposuerunt,
7 tabernacula Idumaeorum et Ismaelitum:
Moab, et Aggareni,
8 Geban, et Ammon, et Amalech:
et alienigenae cum habitantibus Tyro.
9 Etenim Assyrius venit simul cum eis:
facti sunt in susceptionem filiis Lot.
10 Fac illis sicut Madian, et Sasira;
et sicut Jabin in torrente Cison.
11 Disperierunt in Ermon:
facti sunt ut stercus terrae.
12 Posuisti principes eorum sicut Oreb,
et Zebee, et Salmana:
Omnes principes eorum,
13 qui dixerunt: Haereditatem possideamus nobis sanctuarium Dei.
14 Deus meus pone illos ut rotam:
sicut stipulam ante faciem venti.
15 Sicut ignem, qui comburit saltum:
velut flamma ignis comburat montes:
16 Ita persequeris illos in tempestate tua:
et in ira tua conturbabis eos.
17 Imple faciem illorum ignominia:
et quaerent nomen tuum, Domine.
18 Confundantur, et conturbentur in saecula saeculorum:
et revereantur, et pereant in aeternum.
19 Et cognoscant quoniam Dominus nomen est tibi:
tu solus Altissimus in omni terra.

LXXXIII. 1 IN FINEM, PRO TORCULARIBUS FILIIS CORE, PSALMUS.
2 Quam amabilia sunt tabernacula tua Deus virtutum!
3 concupiscit, et deficit anima mea in aulas Domini.
Cor meum, et caro mea, exsultaverunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invenit sibi domum:
et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos.
Altaria tua Domine virtutum: rex meus, et Deus meus.
5 Beati, qui habitant in domu tua:
in saecula saeculorum conlaudabunt te. DIAPSALMA.
6 Beatus vir, cui est auxilium a te, Domine:
ascensus in corde ejus disposuit,
7 in convalle plorationis, in locum quem disposuit eis.
8 Etenim benedictionem dabit qui legem dedit,
ambulabunt de virtute in virtutem:
videbitur Deus deorum in Sion.
9 Domine Deus virtutum exaudi precem meam:
auribus percipe Deus Jacob. DIAPSALMA.
10 Protector noster aspice:
et respice in faciem Christi tui.
11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia:
Elegi abjectus esse in domo Dei,
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
12 Quia misericordiam, et veritatem diligit Dominus Deus:
gratiam, et gloriam dabit Deus.
13 Dominus non privabit bonis in innocentia:
Domine Deus virtutum, beatus homo, qui sperat in te.

LXXXIV. 1 IN FINEM, FILIIS CHORAE, PSALMUS.
2 Benedixisti Domine terram tuam:
avertisti captivitatem Jacob.
3 Remisisti iniquitates plebis tuae:
operuisti omnia peccata eorum. DIAPSALMA.
4 Mitigasti omnem iram tuam in finem:
avertisti ab ira indignationis tuae.
5 Converte nos Deus salutarium nostrorum:
et averte iracundiam tuam a nobis.
6 Non in aeternum irascaris nobis:
vel extendas iram tuam a progenie in progeniem.
7 Deus tu convertens vivificabis nos:
et plebs tua laetabitur in te.
8 Ostende nobis Domine misericordiam tuam:
et salutare tuum da nobis.
9 Audiam quid loquetur in me Dominus Deus:
quoniam loquetur pacem in plebem suam;
Et super sanctos suos,
et in eos qui convertuntur ad ipsum ex corde suo.
10 Veruntamen circa timentes eum salutare ipsius:
ut habitet gloria in terra nostra.
11 Misericordia et veritas obviaverunt:
justitia et pax complexae sunt se.
12 Veritas de terra orta est:
et justitia de coelo prospexit.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem:
et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulavit:
et ponit in via gressus suos.

LXXXV. 1 ORATIO IPSI DAVID.
Inclina Domine aurem tuam, et exaudi me:
quoniam egens, et pauper sum ego.
2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum:
salvum fac servum tuum, Domine Deus meus, sperantem in te.
3 Miserere mihi Domine, quoniam ad te clamabo tota die:
4 laetifica animam servi tui,
quoniam ad te Domine animam meam levavi.
5 Quoniam tu Domine suavis, ac mitis es;
et copiosus misericordia omnibus invocantibus te.
6 Auribus percipe Domine orationem meam:
et intende voci orationis meae.
7 In die tribulationis meae clamavi ad te:
quia exaudisti me.
8 Non est similis tibi in diis Domine:
et non est secundum operam tuam.
9 Omnes gentes quascunque fecisti, venient,
et adorabunt coram te Domine:
et honorificabunt nomen tuum.
10 Quoniam magnus es tu, et facies mirabilia:
tu es Deus solus magnus.
11 Deduc me Domine in via tua, et ingrediar in veritate tua:
laetetur cor meum ut timeam nomen tuum.
12 Confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo,
et honorificabo nomen tuum in aeternum:
13 Quia misericordia tua magna super me:
et eripuisti animam meam ex inferno inferiori.
14 Deus, injusti insurrexerunt adversus me,
et synagoga potentium inquisierunt animam meam:
et non proposuerunt te in conspectu suo.
15 Et tu Domine Deus miserator et misericors,
patiens, et multum misericors, et verax.
16 Respice in me, et miserere mei,
da potestatem puero tuo:
et salvum fac filium ancillae tuae.
17 Fac mecum signum in bono,
ut videant qui oderunt me, et confundantur:
quoniam tu Domine adjuvasti me, et consolatus es me.

LXXXVI. 1 FILIIS CORAE, PSALMUS CANTICI.
Fundamenta ejus in montibus sanctis:
2 diligit Dominus portas Sion
super omnia tabernacula Jacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. DIAPSALMA.
4 Memor ero Raab et Babylonis scientibus me.
Et ecce alienigenae, et populus Aethiopum,
hi fuerunt ibi.
5 Mater Sion dicit: Homo, et homo factus in ea:
et ipse fundavit eam Altissimus.
6 Dominus enarravit in scripturis plebium,
et principum: horum, qui fuerunt in ea. DIAPSALMA.
7 Sicut laetantibus nobis omnibus commoratio est in te.

LXXXVII. 1 PSALMUS CANTICI, FILIIS CORAE, IN FINEM, PRO MALELETH AD RESPONDENDUM, INTELLECTUS AEMAT ISTRAHELITAE.
2 Domine Deus salutis meae,
in die clamavi, et nocte coram te.
3 Intret oratio mea in conspectu tuo:
inclina aurem tuam ad precem meam, Domine:
4 Quia repleta est a malis anima mea:
et vita mea in inferno adpropiavit.
5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum:
factus sum sicut homo sine adjutorio,
6 inter mortuos liber:
Sicut vulnerati dormientes projecti in monumento,
quorum non es memor amplius:
et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt.
7 Posuerunt me in lacu inferiori:
in tenebrosis, et in umbra mortis.
8 In me confirmatus est furor tuus:
et omnes elationes tuas super me induxisti. DIAPSALMA.
9 Longe fecisti notos meos a me:
posuerunt me abominationem sibi.
Traditus sum, et non egrediebar:
10 oculi mei languerunt prae inopia.
Clamavi ad te Domine Deus meus
tota die: extendi manus meas ad te.
11 Nunquid mortuis facies mirabilia:
aut medici exsuscitabunt, et confitebuntur tibi?
12 Nunquid enarravit aliquis in sepulcro misericordiam tuam,
et veritatem tuam in perditionem?
13 Nunquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua,
et justitia tua in terra?
14 Et ego clamabo ad te Domine:
et mane oratio mea praeveniet te.
15 Ut quid Domine repulisti animam meam:
avertisti faciem tuam a me?
16 Inops sum ego, et in laboribus a juventute mea:
exaltatus autem, humiliatus sum et confusus.
17 Super me pertransierunt irae tuae:
et terrores tui conturbaverunt me.
18 Et circumierunt me sicut aqua
tota die: circumdederunt me simul.
19 Elongasti a me amicum,
et notos meos a miseria.

LXXXVIII. 1 INTELLECTUS TEMAN ISTRAHELITAE.
2 Misericordias tuas Domine in aeternum cantabo.
In generationem et progeniem et pronunciabo veritatem tuam in ore meo.
3 Quoniam dixi: In aeternum misericordia tibi aedificabitur
in coelis: praeparabitur veritas tua.
4 Disposui testamentum meum electis meis,
juravi David servo meo:
5 usque in aeternum praeparabo semen tuum.
Et aedificabo in generatione et progeniem sedem tuam. DIAPSALMA.
6 Confitebuntur coeli mirabilia tua Domine,
et veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7 Quoniam quis in nubibus aequabitur dominus:
aut quis similis erit Domino inter filios Dei?
8 Deus, honorificandus in consilio sanctorum:
magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
9 Dominus Deus virtutum quis similis tibi?
potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaberis potestatis maris:
motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum:
et in virtute brachii tui disparsisti inimicos tuos.
12 Tui sunt coeli, et tua est terra,
orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti:
13 aquilonem et mare tu creasti.
Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14 tuum brachium cum potentia.
Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae.
Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam:
16 beatus populus, qui scit jubilationem.
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
17 et in nomine tuo exsultabunt tota die:
et in tua justitia exaltabuntur.
18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es:
et in bona voluntate tua exaltabitur cornu nostrum.
19 Quoniam Domini est adsumptio,
et sancti Israel regis nostri.
20 Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti:
Posui adjutorium super potentem:
exaltavi electum de plebe mea.
21 Et inveni David servum meum:
et in oleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea auxiliabitur ei:
et brachium meum confortabit eum.
23 Nihil proficiet inimicus in eo,
et filius iniquitatis non nocebit eum.
24 Et mactabo inimicos ejus a facie ejus:
et odientes eos in fuga vertam.
25 Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso:
et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
26 Et ponam in mari manum ejus,
et in fluminibus dexteram ejus.
27 Ipse invocavit me: Pater meus es tu:
Deus meus, et susceptor salutis meae:
28 Et ego primogenitum ponam illum
excelsum apud reges terrae.
29 In aeternum servabo ei misericordiam meam:
et testamentum meum fidele ipsi.
30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus,
et sedem ejus sicut dies saeculi.
31 Si dereliquerint filii ejus legem meam:
et in judiciis meis non ambulaverint:
32 Si justitias meas profanarint:
et mandata mea non custodierint:
33 Visitabo in virga iniquitates eorum:
et in verberibus peccata eorum.
34 Misericordiam vero meam non auferam ab eo:
neque decipiam in veritate mea:
35 Neque profanabo testamentum meum:
et quae proficiscuntur per labia mea non spernam;
et quae procedunt de labiis meis non faciam inrita.
36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
37 semen ejus in aeternum manebit.
38 Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo,
et sicut luna perfecta in aeternum:
et testis in coelo fidelis. DIAPSALMA.
39 Tu vero repulisti, et pro nihilo duxisti, et neglexisti nos:
et distulisti Christum tuum.
40 Evertisti testamentum servi tui:
profanasti in terram sanctitatem ejus.
41 Destruxisti omnes sepes ejus:
posuisti munitiones ejus in formidinem.
42 Diripuerunt illum omnes transeuntes viam:
factus est in opprobrium vicinis suis.
43 Exaltasti dexteram inimicorum ejus:
superlaetificasti omnes inimicos ejus.
44 Avertisti adjutorium gladii ejus:
et non es auxiliatus ei in bello.
45 Dissolvisti a destructione illum:
et sedem ejus in terram elisisti.
46 Minorasti dies sedis ejus:
perfudisti eum confusione. DIAPSALMA.
47 Usquequo Domine avertes te in finem:
exardescit sicut ignis ira tua?
48 Memorare quae mea substantia:
non enim vane constituisti omnes filios hominum.
49 Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem?
aut quis eruit animam suam de manibus inferi? DIAPSALMA.
50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae,
sicut jurasti David in veritate tua?
51 Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum
(quod continui in sinu meo) multarum gentium.
52 Quod exprobraverunt inimici tui Domine,
quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
53 Benedictus Dominus in aeternum: fiat, fiat.

LXXXIX. 1 ORATIO MOYSI HOMINIS DEI.
Domine, refugium factus es nobis,
in saeculum et saeculum.
2 Priusquam montes fierent, et firmaretur terra, et orbis terrarum;
a saeculo usque in saeculum tu es.
3 Ne avertas hominem in humilitatem:
et dixisti: Convertimini filii hominum.
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos Domine,
sicut dies unus;
sicut hesterna dies, quae praeteriit,
Et sicut custodia in nocte,
5 quae pro nihilo habentur, anni eorum erunt.
6 Mane sicut herba transeat,
mane floreat, et transeat:
vespere decidat, induret, et arescat.
7 Quia defecimus in ira tua,
et in furore tuo turbati sumus.
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo:
saeculum nostrum in luminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt:
et in ira tua defecimus.
Anni nostri sicut aranea meditabuntur:
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis.
Si autem in potentatibus, octoginta anni:
et plurimum eorum, labor et dolor.
Quoniam supervenit mansuetudo super nos, et erudiemur.
11 Quis novit potestatem irae ejus,
et prae timore iram tuam 12 dinumerare?
Dexteram tuam notam fac nobis,
et eruditos corde in sapientia.
13 Convertere Domine aliquantulum,
et deprecare super servos tuos.
14 Satiati sumus mane misericordiam tuam:
et exsultavimus, et delectati sumus in omnibus diebus nostris.
15 Delectati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti;
annis, quibus vidimus mala.
16 Et respice servos tuos, et in opera tua:
et dirige filios eorum.
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos:
et opera manuum tuarum dirige super nos.

XC. 1 LAUS CANTICI IPSI DAVID.
Qui habitat in adjutorio Altissimi,
in protectione Dei coeli commorabitur.
2 Dicit Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum:
Deus meus, et sperabo in te.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium,
et a verbo aspero.
4 In scapulis suis obumbravit tibi:
et sub pennis ejus sperabis.
5 Scuto circumdabit te veritas ejus:
non timebis a timore nocturno:
6 A sagitta volante per diem,
a negotio perambulante in tenebris:
a ruina, et daemonio meridiano.
7 Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis:
tibi autem non adpropiabit.
8 Verum autem oculis tuis considerabis:
et retributionem peccatorum videbis.
9 Quoniam tu es Domine spes mea:
altissime posuisti refugium tuum.
10 Non accedent ad te mala:
et flagellum non adpropiabit tabernaculo.
11 Quoniam angelis suis mandavit de te:
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 In manibus portabunt te:
nequando offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Super aspidem, et basiliscum ambulabis:
et conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, et liberabo eum:
protegam eum, quia cognovit nomen meum.
15 Invocavit me, et ego exaudiam eum:
cum ipso sum in tribulatione:
eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Longitudinem dierum implebo eum:
et ostendam illi salutarem meum.

XCI. 1 PSALMUS CANTICI, IN DIE SABBATI.
2 Bonum est confiteri Domino,
et psallere nomini tuo Altissime:
3 Ad praedicandam mane misericordiam tuam,
et veritatem tuam per noctem;
4 In decachordo, et psalterio;
cum cantico, et cithara.
5 Quia delectasti me Domine in factura tua:
et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua Domine!
nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
7 Vir insipiens non cognoscet:
et insensatus non intelliget ea.
8 Dum exuruntur peccatores sicut foenum:
et proscultati sunt eum, qui operantur iniquitatem:
Ut intereant in aeternum, et in saeculum saeculi:
9 tu autem Altissimus in aeternum Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui a te peribunt:
et inispargentur omnes, qui operantur injustitiam.
11 Et exaltabitur sicut unicornix cornu meum:
et senectus mea in misericordia pingui.
12 Et respexit oculus tuus inimicos meos:
et inter insurgentes in me malignantes audient aures tuae.
13 Justus sicut palma floriet:
et sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.
14 Plantati in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri florebunt.
15 Super multiplicabuntur in senecta uberi:
et bene patientes erunt, 16 ut adnuntient:
Quoniam justus Dominus noster:
et non est iniquitas in eo.

XCII. 1 LAUS CANTICI IPSI DAVID IN DIE SABBATI, QUANDO INHABITATA EST TERRA.
Dominus regnavit, decorem induit:
induit Dominus fortitudinem, et praecinxit se virtutem.
Etenim firmavit orbem terrae, quae non commovebitur.
2 Parata sedes tua Domine ex tunc: a saeculo tu es.
3 Elevaverunt flumina Domine:
elevaverunt flumina vocem suam,
4 a voce aquarum multarum.
Altitudinis jucunditas maris,
mirabilis in ecclesiis Dominus.
5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis:
domui tuae condecent sancta Domine,
et ut inhabitem in domo Domini
in longitudine dierum.

XCIII. 1 PSALMUS IPSI DAVID, QUARTA SABBATI.
Deus ultionis Dominus:
Deus defensionis libere egit.
2 Exaltare qui judicas terram:
redde retributionem superbis.
3 Usquequo peccatores Domine,
usquequo peccatores gloriabuntur:
4 Pronunciabunt, et loquentur iniquitatem:
loquentur omnes, qui operantur injustitiam?
5 Populum tuum Domine humiliaverunt:
et haereditatem tuam vexaverunt.
6 Viduam et advenam interfecerunt:
et pupillos trucidaverunt.
7 Et dixerunt: Non videbit Dominus,
nec intelliget haec Deus Jacob.
8 Intelligite nunc insipientes in populo:
et stulti aliquando sapite.
9 Qui plantavit aurem, non audit?
aut qui finxit oculum, non considerat?
10 Qui erudit gentes, non arguet:
qui docet hominem scientiam?
11 Dominus scit cogitationes hominum,
quoniam vanae sunt.
12 Beatus homo, quem erudieris Domine,
et de lege tua docueris eum:
13 Ut mitiges ei a diebus malis:
donec fodiatur peccatori fovea.
14 Quia non repellet Dominus plebem suam:
et haereditatem suam non derelinquet.
15 Quousque justitia convertatur in judicio:
et qui tenent eam, omnes recto sunt corde. DIAPSALMA.
16 Quis exsurget mihi adversus malignantes?
aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
17 Nisi quia Dominus adjuvavit me:
paulo minus habitaverat in inferno anima mea.
18 Si dicebam: Motus est pes meus:
misericordia tua Domine adjuvabit me.
19 Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo,
exhortationes tuae delectaverunt animam meam.
20 Nunquid aderit tibi sedes iniquitatis,
qui fingis dolorem in praecepto?
21 Captabunt in animam justi:
et sanguinem innocentem condemnabunt.
22 Et factus est mihi Dominus in refugium,
et Deus meus in auxilium spei meae.
23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et malitiam eorum:
et disperdet eos Dominus Deus noster.

XCIV. 1 LAUS CANTICI IPSI DAVID.
Venite, exsultemus in Domino:
jubilemus Deo salutari nostro.
2 Praeveniamus vultum ejus in confessionem:
et in psalmis jubilemus ei.
3 Quia Deus magnus est,
et rex magnus super omnes deos:
quia non repellet Dominus populum suum.
4 Quia in manu ejus omnes fines terrae:
et altitudines montium ipsius sunt.
5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud:
et aridam manus ejus fundaverunt.
6 Venite, adoremus, et procidamus ante eum:
et ploremus contra Dominum, qui fecit nos.
7 Quia ipse est Deus noster:
et nos plebs pascuae ejus,
et oves manus ejus.
8 Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corda vestra 9 In exacerbatione,
secundum diem tentationis in deserto:
ubi tentaverunt patres vestri,
probaverunt, et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis odio fui in gentibus,
et conversatus sum generationi ipsi,
et dixi: Semper errant corde.
11 Et ipsi non cognoverunt vias meas:
donec juravi in ira mea:
Si introierint in requiem meam.

XCV. 1 CUM QUANDO AEDIFICATA EST DOMUS POST CAPTIVITATEM, CANTICUM IPSI DAVID.
Cantate Domino canticum novum:
cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, benedicite nomen ejus:
bene nunciate diem de die salutare ejus.
3 Adnuntiate inter gentes gloriam ejus,
in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis valde:
terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium daemonia:
Dominus autem coelos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus:
sanctimonia, et magnificentia sanctitatis ejus.
7 Adferte Domino patriae gentium,
adferte Domino gloriam et honorem:
8 adferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite hostias, et introite in atria ejus:
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Commoveatur a facie ejus omnis terra:
10 dicite in gentibus: Dominus regnavit a ligno.
Etenim correxit orbem, quae non commovebitur:
judicavit populos in aequitate,
et gentes in ira sua.
11 Laetentur coeli, et exsultet terra,
commoveatur mare, et plenitudo ejus:
12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 ante faciem Domini, quoniam venit:
quoniam venit judicare terram.
Judicavit orbem terrae in aequitate,
et populos in veritate sua.

XCVI. 1 PSALMUS IPSI DAVID, CUM TERRA EJUS RESTITUTA EST.
Dominus regnavit, exsultet terra:
laetentur insulae multae.
2 Nubes, et caligo in circuitu ejus:
justitia, et judicium correctio sedis ejus.
3 Ignis ante ipsum procedit,
et inflammavit in circuitu inimicos suos.
4 Adparuerunt fulgura ejus orbi terrae:
respexit, et commota est terra.
5 Montes liquefacti sunt sicut cera,
et fluxerunt a facie Domini;
a facie Domini omnis terra.
6 Adnuntiaverunt coeli justitiam ejus:
et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia:
qui gloriantur in simulachris suis.
Adorate eum omnes angeli ejus:
8 audivit, et laetata est Sion.
Et exsultaverunt filiae Judaeae,
propter judicia tua Domine:
9 Quoniam tu es Dominus excelsus super omnem terram:
vehementer exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite nequitiam:
custodit animas servorum suorum,
de manu peccatoris liberavit eos.
11 Lumen orietur justo,
et rectis corde laetitia.
12 Laetamini justi in Domino:
et confitemini memoriae sanctitatis ejus.

XCVII. 1 PSALMUS IPSI DAVID.
Cantate Domino canticum novum:
quia mirabilia fecit Dominus.
Et liberavit eum dextera ejus,
et brachium sanctum ejus.
2 Notum fecit Dominus salutarem suum:
ante conspectum gentium revelavit justitiam suam.
3 Memor fuit misericordiae suae Jacob,
et veritatis suae domus Israel.
Viderunt omnes fines terrae salutarem Dei nostri.
4 Jubilate Domino omnis terra:
cantate, et exaltate, et psallite.
5 Psallite Domino nostro in cithara, et voce psalmi:
6 in tubis abietum, et voce tubae corneae.
Jubilate in conspectu regis Domino:
7 moveatur mare, et plenitudo ejus;
orbis terrae, et omnes qui habitant in eam.
8 Flumina plaudent manibus suis,
montes exsultabunt:
9 quia venit judicare terram.
Judicavit orbem terrae in justitia,
et populos in aequitate.

XCVIII. 1 PSALMUS IPSI DAVID.
Dominus regnavit, irascuntur populi;
qui sedet super cherubim, moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus:
et excelsus est super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno:
quia terribile, et sanctum est:
4 et honor regis judicium diligit.
Tu praeparasti aequitates:
judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum,
et adorate scabellum pedum ejus:
quoniam sanctum est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus:
et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus.
Invocabant Dominum, et ipse exaudivit eos:
7 in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodibant testimonia ejus,
et praecepta ejus quae dedit illis.
8 Domine Deus noster tu exaudisti eos:
Deus tu propitius factus es illis,
et vindicans in omnia studia eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum,
et adorate in monte sancto ejus:
quoniam sanctus Dominus Deus noster.

XCIX. 1 PSALMUS IN CONFESSIONEM.
2 Jubilate Deo omnis terra:
servite Domino in laetitia.
Intrate in conspectu ejus, in exsultatione.
3 Scitote quia Dominus ipse est:
quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos:
Plebs ejus, et oves pascuae ejus:
4 intrate portas ejus in confessionem,
atria ejus in hymnis confessionis.
Laudate nomen ejus: 5 quia suavis Dominus,
in aeternum misericordia ejus,
et usque in saeculum et saeculum veritas ejus.

C. 1 PSALMUS DAVID.
Misericordiam, et judicium cantabo tibi Domine:
Psallam, 2 et intelligam in via irreprehensibili,
quando venies ad me.
Perambulavi in innocentia cordis mei,
in media domu tua.
3 Non proponebam ante oculos meos rem malam:
facientes praevaricationes odivi.
Non haesit mihi 4 cor pravum:
declinante a me maligno, non agnoscebam.
5 Detrahentem adversus proximum suum occulte,
hunc persequebantur.
Superbo oculo, et insatiabili corde,
cum hoc simul non edebam.
6 Oculi mei super fideles terrae ut sedeant hi simul mecum:
ambulans in via irreprehensibili, iste mihi serviebat.
7 Non inhabitabat in medio domus meae qui facit superbiam:
qui loquebatur iniqua, non direxit in conspectu oculorum meorum.
8 In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae:
ut disperderem eos de civitate Domini, omnes operantes iniqua.

CI. 1 ORATIO PAUPERIS, CUM ACEDIARETUR, ET IN CONSPECTU DOMINI EFFUNDERET ORATIONEM SUAM.
2 Exaudi Domine orationem meam:
et clamor meus ad te perveniat.
3 Ne avertas faciem tuam a me:
in quacunque die tribulor,
inclina aurem tuam ad me Domine.
In quacunque die invocavero te,
velociter exaudi me Domine.
4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei:
et ossa mea sicut in frictorium confricta sunt.
5 Percussum est sicut foenum, et aruit cor meum:
quoniam oblitus sum manducare panem meum.
6 A voce gemitus mei
adhaeserunt ossa mea carni meae.
7 Similis factus sum pelicano in solitudine:
factus sum sicut nycticorax in domicilio.
8 Vigilavi, et factus sum sicut passer singularis in aedificio.
9 Tota die exprobrabant me inimici mei:
et qui laudabant me adversum me jurabant.
10 Quia cinerem sicut panem manducabam,
et potum meum cum felle miscebam,
11 A facie irae tuae, et indignationis tuae:
quia extollens elisisti me.
12 Dies mei sicut umbra declinaverunt:
et ego velut foenum arui.
13 Tu autem Domine in aeternum permanes:
et memoriale tuum in saeulum et saeculum.
14 Tu exsurgens misereberis Sion:
quoniam venit tempus miserendi ejus.
15 Quoniam bene senserunt servi tui lapidis ejus:
et pulveri ejus miserebuntur.
16 Et timebunt gentes nomen Domini,
et omnes reges terrae gloriam ejus.
17 Quoniam aedificavit Dominus Sion:
et videbitur in majestate sua.
18 Respexit in oratione pauperum:
et non sprevit preces eorum.
19 Scribantur haec in progeniem alteram:
et populus, qui creabitur, laudabunt:
20 Quia prospexit de excelso sancto suo:
Dominus de coelo in terra prospexit:
21 Ut audiret gemitum vinculatorum:
ut solvat filios interemptorum:
22 Ut adnuntietur in Sion nomen Domini:
et laus ejus in Jerusalem.
23 In conveniendo populos in unum,
et regna ut serviant Domino.
24 Respondit ei in via virtutis ejus:
Paucitatem dierum meorum enuncia mihi.
25 Ne revoces me in dimidio dierum meorum:
generationem et generationem anni tui.
26 Initio terram tu fundasti Domine:
et opera manuum tuarum sunt coeli.
27 Ipsi peribunt, tu autem manes in aeternum:
et omnes sicut vestimentum veterescent.
Tanquam opertorium mutabis ea, et mutabuntur:
28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
29 Filii servorum tuorum inhabitabunt tibi:
et semen eorum in aeternum dirigatur.

CII. 1 PSALMUS IPSI DAVID.
Benedic anima mea Dominum:
et omnia ossa mea, nomen sanctum ejus.
2 Benedic anima Dominum:
et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3 Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis:
qui sanat omnes languores tuos.
4 Qui redimet de interitu vitam meam:
qui coronat te in misericordia et miseratione.
5 Qui satiat in bonis desiderium tuum:
renovabitur sicut aquila juventus tua.
6 Facies misericordias Domini,
et judicium omnibus injuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi,
filiis Israel voluntates suas.
8 Misericors, et miserator Dominus:
patiens, et multae misericordiae.
9 Non in finem irascetur:
nec in aeternum indignabitur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis:
neque secundum iniquitates nostras retribuet nobis
11 Quia secundum altitudinem coeli a terra,
confirmavit misericordiam suam super timentes eum.
12 Quantum distat ab ortu ad occasum,
elongavit a nobis iniquitates nostras.
13 Sicut miseretur pater filiis suis,
misertus est Dominus timentibus eum:
14 quia ipse scivit figmentum nostrum.
Memento Domine eo quod terra simus:
15 homo, sicut foenum dies ejus,
sicut flos agri ita floriet.
16 Quia spiritus pertransiet eum, et non erit:
et non cognoscet amplius locum suum.
17 Misericordia autem Domini a saeculo est,
et usque in saeculum super timentes eum.
Et justitia ejus super filios filiorum,
18 custodientibus testamentum ejus;
Et memoria tenentibus mandata ipsius, ut faciant.
19 Dominus in coelo paravit sedem suam:
et regnum ejus omnium dominatur.
20 Benedicite Domino omnes angeli ejus,
potentes virtutes, qui facient verbum ejus,
audire vocem sermonum ejus.
21 Benedicite Dominum omnes virtutes ejus:
ministri ejus, qui facitis voluntates ejus.
22 Benedicite Dominum omnia opera ejus:
in omni loco dominationis ejus
benedic anima mea.

CIII. 1 IPSI DAVID.
Benedic anima mea Dominum:
Dominus Deus meus magnificatus es valde.
Confessionem, et decorem induisti:
2 amiciens te lumine sicut vestimentum:
Extendens coelum sicut pellem:
3 qui tegit in aquis superiora sua.
Qui ponit nubes ascensiones suas:
qui ambulat super pinnas ventorum.
4 Qui facit angelos suos, spiritus;
et ministros suos, ignem urentem.
5 Fundavit terram super stabilitatem ejus:
non inclinabitur in saeculum saeculi.
6 Abyssum, sicut pallium, amictus ejus:
super montes stabunt aquae.
7 Ab increpatione tua fugient:
a voce tonitrui tui formidabunt.
8 Ascendunt montes, et descendunt campi
in locum, quem fundasti eis.
9 Terminum posuisti eis, quem non transgrediuntur:
neque avertentur operire terram.
10 Qui emittit fontes in convallibus:
inter medium montium pertransibunt.
11 Potionabunt omnes bestias silvae:
exspectabunt onagri sitim suam.
12 Super ea volucres coeli habitabunt:
de medio petrarum dabunt vocem suam.
13 Rigas montes de superioribus suis:
de fructu operum tuorum saturabitur terra.
14 Produces foenum jumentis,
et herbam servituti hominum:
Ut educat panem de terra:
15 et vinum laetificat cor hominis:
Ut exhilaret faciem in oleo:
et panis cor hominis confirmat.
16 Saturabuntur ligna silvarum,
et cedri Libani, quas plantasti:
17 illic passeres nidificabunt.
Fulicae domus dux est eorum:
18 montes excelsi cervis:
petra refugium irinacis.
19 Fecit lunam in tempora:
sol cognovit occasum suum.
20 Posuit tenebras, et facta est nox:
in ea pertransibunt omnes bestiae silvarum.
21 Sicut catuli leonum rugientes, ut rapiant,
et quaerant a Deo escam sibi.
22 Ortus est sol, et congregati sunt:
et in cubilibus suis se collocabunt.
23 Exivit homo ad opus suum:
et operationem suam usque ad vesperam.
24 Quam magnificata sunt opera tua Domine!
omnia in sapientia fecisti:
impleta est terra creatura tua.
25 Hoc mare magnum, et spatiosum:
ibi repentia, quorum non est numerus.
Animalia pusilla cum majoribus:
26 illic naves pertranseunt.
Draco iste, quem formasti ad inludendum:
27 omnia a te exspectant ut des illis escam tempore.
28 Dante te illis, colligent:
aperiente te manum, universa implebuntur bonitate.
29 Avertente te autem faciem, turbabuntur:
auferes spiritum ipsorum, et deficiunt,
et in terram suam revertentur.
30 Emitte spiritum tuum, et creabuntur:
et renovabis faciem terrae.
31 Sit gloria Domini in saeculum saeculi:
laetabitur Dominus in operibus suis:
32 Qui respicit terram, et facit eam tremere:
qui tangit montes, et fumigabuntur.
33 Cantabo Domino meo in vita mea:
psallam Domino meo quandiu sum.
34 Suavis sit ei laudatio mea:
ego autem delectabor in Domino.
35 Deficiant peccatores a terra,
et iniqui ita ut non sint:
benedic anima mea Dominum.

CIV. 1 ALLELUIA.
Confitemini Domino, et invocate nomen ejus:
adnuntiate inter gentes opera ejus.
2 Cantate, et psallite ei:
narrate omnia mirabilia ejus.
3 Laudamini in nomine sancto ejus:
laetetur cor quaerentium Dominum.
4 Quaerite Dominum, et confirmamini:
quaerite faciem ejus semper.
5 Memento mirabilium ejus, quae fecit:
prodigia ejus, et judicia oris ejus.
6 Semen Abraham, servi ejus:
filii Jacob, electi ejus.
7 Ipse Dominus Deus noster:
in universa terra judicia ejus.
8 Memor fuit in saeculum testamenti sui:
verbi, quod mandavit in mille generationes:
9 Quae disposuit ad Abraham:
et juramenti sui ad Isaac:
10 Et statuit illud Jacob in praeceptum:
et Israel in testamentum aeternum:
11 Dicens: Tibi dabo terram Chanaam,
funiculum haereditatis vestrae.
12 Cum essent numero breves,
paucissimi et incolae in ea:
13 Et pertransierunt de gente in gentem,
de regno ad populum alterum.
14 Non derelinquet hominem nocere eos:
et corripuit pro eis reges.
15 Nolite tangere christos meos:
et in prophetas meos nolite malignari.
16 Et vocavit famem super eos:
omne firmamentum panis contribulavit.
17 Misit ante eos virum:
in servum venundatus est Joseph.
18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus,
ferrum pertransiit anima ejus,
19 donec veniret verbum ejus.
Eloquium Domini ussit eum:
20 misit rex, et solvit eum;
princeps populorum, et dimisit eum.
21 Constituit eum dominum domus suae,
et principem omnis possessionis suae.
22 Ut erudiret principes suos sicut se ipsum:
et seniores ejus prudentiam doceret.
23 Et introivit Israel in Aegyptum:
et Jacob habitavit in terram Cham.
24 Et auxit populum ejus nimis:
et firmavit eum super inimicos ejus.
25 Et convertit cor eorum ut odirent populum ejus,
et dolum facerent in servos ejus.
26 Misit Moysen famulum suum;
et Aaron, quem elegit ipsum sibi.
27 Posuit in eis verba signorum suorum,
et prodigiorum in terra Cham.
28 Misit tenebras, et obscuravit:
et exacerbaverunt sermones ejus.
29 Et convertit aquas eorum in sanguinem:
et occidit pisces eorum.
30 Et dedit terra eorum ranas,
et in penetralibus regum ipsorum.
31 Dixit, et venit cynomyia:
et vermes in omnes, finibus eorum.
32 Posuit pluvias eorum in grandinem:
ignem urentem in terra ipsorum.
33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum:
et conteruit omnem lignum finibus eorum.
34 Dixit, et venit lucusta,
et bruchus, cujus non erat numerus:
35 Et manducavit omne foenum in terra eorum:
et comedit fructum terrae eorum.
36 Et percussit omnem primogenitum in terra ipsorum:
primitias omnis laboris eorum.
37 Et eduxit eos in argento et auro:
et non erat in tribubus eorum infirmus.
38 Et laetata est Aegyptus in profectione eorum:
quia incubuit timor eorum super illos.
39 Expandit nubem in protectionem eorum,
et ignem ut luceat eis per noctem.
40 Petierunt, et venit cuturnix:
et panem coeli saturavit eos.
41 Disrupit petram, et fluxerunt aquae:
abierunt in sicco flumina:
42 Quia memor fuit verbi sancti sui,
quod ad Abraham puerum suum.
43 Et eduxit populum suum in exsultatione,
et electos suos in laetitia.
44 Et dedit illis regiones gentium:
et labores populorum possederunt:
45 Ut custodiant justificationes ejus,
et legem ejus requirant.

CV. 1 ALLELUIA.
Confitemini Domino quoniam bonus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Quis loquetur potentias Domini:
auditas faciet omnes laudes ejus?
3 Beati, qui custodiunt judicium,
et faciunt justitiam in omni tempore.
4 Memento nostri Domine in beneplacito populi tui:
visita nos in salute tua:
5 Ad videndum in bonitate electorum tuorum,
ad laetandum in laetitia gentis tuae:
ut lauderis cum haereditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris:
injuste egimus, iniquitatem fecimus.
7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua:
et non fuerunt memores multitudinis misericordiae ejus.
Et inritaverunt ascendentes in rubrum mare.
8 Liberavit, et salvos fecit eos propter nomen suum:
ut notam faceret potentiam suam.
9 Et increpavit rubrum mare, et siccavit:
et deduxit eos in aquis multis sicut in deserto.
10 Et liberavit eos de manu odientium:
et redemit eos de manu inimicorum.
11 Et operuit aqua tribulantes eos:
unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt in verbis ejus:
et laudaverunt laudem ejus.
13 Festinaverunt, et obliti sunt operum ejus:
non sustinuerunt consilium ejus.
14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto:
et tentaverunt Dominum in siccitatem.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum:
et misit saturitatem in animas eorum.
16 Et inritaverunt Moysen in castris;
et Aaron sanctum Domini.
17 Aperuit terra, et glutiit Datham:
et operuit super collectionem Abiron.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum:
flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Coreb:
et adoraverunt sculptile.
20 Et mutaverunt gloriam suam
in similitudinem vituli manducantis foenum.
21 Obliti sunt Deum, qui liberavit eos,
qui fecit magnalia in Aegypto,
22 mirabilia in terra Chanaam;
et terribilia in mari rubro.
23 Et dixit ut disperderet eos:
si non Moyses servus ejus
stetisset in confractionem in conspectu ejus:
Ut averteret iram ejus ne disperderet eos:
24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem:
Et non crediderunt verbo ejus,
25 et murmuraverunt in tabernaculis suis:
et non audierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam illis:
ut dejiceret eos in deserto:
27 Et ut dejiceret semen eorum in nationes:
et dispargeret illos in gentibus.
28 Et consummati sunt vehementer:
et manducaverunt sacrificia mortuorum.
29 Et inritaverunt eum in studiis suis:
et multiplicata est in eis ruina.
30 Et stetit Finees, et exoravit:
et cessavit quassatio.
31 Et reputatum est eis ad justitiam
in generatione et generationem,
usque in saeculum et saeculum saeculi.
32 Et inritaverunt eum ad aquam contradictionis:
et vexatus est Moyses propter eos:
33 quia exacerbaverunt spiritum ejus,
Et distinxit in labiis suis:
34 non disperdiderunt gentes,
quas dixit Dominus illis.
35 Et commixti sunt inter gentes,
et didicerunt opera eorum:
36 et servierunt sculptilibus eorum:
et factum est illis in scandalum.
37 Et immolaverunt filios suos,
et filias suas daemoniis.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem:
sanguinem filiorum suorum et filiarum,
quos sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Et interfecta est terra sanguinibus,
39 et contaminata est in operibus eorum:
et fornicati sunt ab inventionibus suis.
40 Et iratus est animo Dominus in populum suum:
et abominatus est haereditatem suam.
41 Et tradidit eos in manus nationum:
et dominati sunt in eos qui oderant eos.
42 Et contribulaverunt eos inimici eorum,
et humiliati sunt sub manibus eorum:
43 et saepe liberavit eos.
Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo:
et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44 Et respexit eos cum tribularentur:
in eo cum exaudiret orationem eorum.
45 Et memor fuit illis testamenti sui:
et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
46 Et dedit eos in servitute
in conspectu omnium qui ceperant eos.
47 Salvos fac nos Domine Deus noster:
et congrega nos de gentibus:
Ut confiteamur nomini tuo sancto:
et gloriemur in laude tua.
48 Benedictus Dominus Deus Israel
a saeculo usque in saeculum:
et dicit omnis populus: Fiat, fiat.

CVI. 1 ALLELUIA.
Confitemini Domino quoniam bonus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Dicant qui redimuntur a Domino,
quos liberavit de manu inimici:
de regionibus congregavit eos;
3 A solis ortu, et occasu; ab aquilone, et mare.
4 Erraverunt in solitudine in siccitate:
viam autem civitatis habitationis non invenerunt.
5 Esurientes, et sitientes:
et anima eorum in ipsis defecit.
6 Et exclamaverunt ad Dominum cum tribularentur:
et de necessitatibus eorum eripuit eos.
7 Et deduxit eos in viam rectam:
ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino misericordias ejus:
et mirabilia ejus filiis hominum.
9 Quia saturavit animam inanem:
et animam esurientem satiavit bonis.
10 Sedentes in tenebris, et in umbra mortis:
vinculis ligatos in mendicitate, et in ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei:
et consilium Altissimi inritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum:
et infirmati sunt, nec fuit quis liberaret eos.
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur:
et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis:
et vincula eorum disrupit.
15 Confiteantur Domino misericordiae ejus:
et mirabilia ejus filiis hominum.
16 Quia contrivit portas aereas:
et vectes ferreos confregit.
17 Suscepit eos de via iniquitatis ipsorum:
propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18 Omnem escam abominata est anima eorum:
et adpropiaverunt usque ad portas mortis.
20 Misit verbum suum, et liberavit eos:
et eripuit eos de corruptela eorum.
21 Confiteantur Domino misericordias ejus:
et mirabilia ejus filiis hominum:
22 Et sacrificent sacrificium laudis:
et pronuncient opera ejus in exsultatione.
23 Qui descendunt in mare in navibus,
facientes operationem in aquis multis.
24 Ipsi viderunt opera Domini,
et mirabilia ejus in profundo.
25 Dixit Dominus, et stetit spiritus procellae:
et exaltati sunt fluctus ejus.
26 Et ascendunt usque ad coelos,
et descendunt usque ad abyssos:
animalia eorum in malis tabescebant.
27 Turbati sunt, et commoti sunt sicut ebrius:
et omnis sapientia eorum deglutita est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur:
et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et imperavit procellae, et stetit in auram:
et siluerunt fluctus ejus.
30 Et laetati sunt quoniam siluerunt:
et deduxit eos aditus voluntatis eorum,
et de necessitatibus eorum liberavit eos.
31 Confiteantur Domino misericordias ejus:
et mirabilia ejus filiis hominum.
32 Et exaltent eum in ecclesia populi:
et in cathedra seniorum laudent eum.
33 Quia posuit flumina in desertum,
et exitus aquarum in sitim:
34 Terram fructiferam in salinas,
a malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagnum aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes:
et constituerunt civitates habitationis.
37 Et seruerunt agros, et plantaverunt vineas:
et fecerunt fructum nativitatis.
38 Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis:
et jumenta eorum non sunt minorata.
39 Et pauci facti sunt: et vexati sunt
a tribulatione malorum, et in dolore.
40 Effusa est contemptio super principes:
et seduxit eos in via, et non in invio.
41 Et adjuvavit pauperem ab inopia:
et posuit sicut oves patrias.
42 Videbunt recti, et laetabuntur:
et omnis iniquitas opturavit os suum.
43 Quis sapiens et intelligit haec?
et tunc intelligent misericordias Domini?

CVII. 1 CANTICUM DAVID.
2 Paratum cor meum, paratum cor meum:
cantabo, et psallam tibi gloria mea.
3 Exsurge psalterium, et cithara:
exsurgam diluculo.
4 Confitebor tibi in populis Domine:
et psallam tibi in gentibus.
5 Quia magna super coelos misericordia tua:
et usque ad nubes veritas tua.
6 Exaltare super coelos Deus,
et super omnem terram gloria tua:
7 ut eliberentur delecti tui.
Salvum me fac de dextera tua, et exaudi me:
8 Deus locutus est in templo sancto suo:
Exaltabor, et dividam Sicimam,
et convallem tabernaculorum metibor.
9 Meus est Galaad, et meus est Manasse:
et Ephrem fortitudo capitis mei.
Juda rex meus:
10 Moab aula spei meae.
Et in Idumaeam immittam calciamentum meum:
mihi alienigenae subditi sunt.
11 Quis ducet me in civitatem circumstantiae?
quis educet me usque in Idumaeam?
12 Nonne tu es Deus, qui repulisti nos,
et non exies Deus in virtutibus nostris?
13 Da nobis auxilium de tribulatione:
et vana salus hominis.
14 In Deo faciemus virtutem:
et ipse ad nihilum dabit inimicos nostros.

CVIII. 1 IN FINEM, PSALMUS IPSI DAVID.
2 Deus laudem meam ne tacueris:
quia os peccatoris et dolosi super me apertum est.
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa,
et verbis odii circumdederunt me:
et expugnaverunt me gratis.
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi:
ego autem orabam.
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis:
et odium pro dilectione mea.
6 Constitue super eum peccatorem:
et diabolus stet a dextris ejus.
7 Cum judicatur, exeat condemnatus:
et oratio ejus fiat in peccato.
8 Fiant dies ejus pauci:
et episcopatum illius accipiat alius.
Fiat tabernaculum ejus desertum:
et non sit qui habitet in eum.
9 Fiant filii ejus orphani:
et uxor ejus vidua.
10 Commoti amoveantur filii ejus, et mendicent:
ejiciantur de habitationibus suis.
11 Scrutetur foenerator substantiam ejus:
diripiant alieni omnes labores ejus.
12 Non sit illi adjutor:
nec sit qui misereatur pupillis ejus.
13 Fiant filii ejus in interitum:
in una generatione deleatur nomen ejus.
14 In memoriam redeat iniquitatis patrum ejus in conspectu Domini:
et peccatum matris ejus non deleatur.
15 Fiant contra Dominum semper,
et disperiat de terra memoria eorum:
16 pro eo quod non sunt recordati facere misericordiam.
17 Et persecuti sunt hominem pauperem, et mendicum,
et compunctum corde morti traderent.
18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei:
et noluit benedictionem, et prolongavit ab eo.
Et induit se maledictionem sicut vestimentum,
et intravit velut aqua in interiora ejus,
et sicut oleum in ossibus ejus.
19 Fiat ei sicut vestimentum, quod operietur;
et sicut zona, qua semper praecingitur.
20 Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum:
et qui loquuntur mala adversus animam meam.
21 Et tu Domine, fac mecum misericordiam tuam propter nomen tuum:
quia suavis misericordia tua.
Libera me, 22 quia egenus et pauper ego sum:
et cor meum turbatum est intra me.
23 Sicut umbra cum declinat, ablatus sum:
excussus sum sicut locustae.
24 Genua mea infirmata sunt a jejunio:
et caro mea immutata est propter misericordiam tuam.
25 Et ego factus sum opprobrium illis:
viderunt me, et moverunt capita sua.
26 Adjuva me Domine Deus meus:
salvum me fac propter misericordiam tuam.
27 Et sciant quia manus tua haec:
tu Domine fecisti eam.
28 Maledicent illi, et tu benedices:
qui insurgunt in me, confundentur:
servus autem tuus laetabitur.
29 Induantur qui detrahunt mihi, reverentiam:
et cooperiant se sicut diploidem confusionem suam.
30 Confitebor Domino nimis in ore meo:
et in medio multorum laudabo eum.
31 Qui adstitit a dextris pauperis,
ut salvam faciat a persequentibus animam meam.

CIX. 1 PSALMUS IPSI DAVID.
Dicit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis:
Donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.
2 Virga virtutis tuae emittit Dominus ex Sion:
et dominaberis in medio inimicorum tuorum.
3 Tecum principium in die virtutis tuae
in splendoribus sanctorum:
ex utero ante luciferum genui te.
4 Juravit Dominus, nec poenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec.
5 Dominus a dextris tuis,
conquassavit in die irae suae reges.
6 Judicavit inter gentes, implebit ruinas:
conquassavit capita multa in terram copiosam.
7 De torrenti in via bibit:
propterea exaltavit caput.

CX. 1 ALLELUIA.
Confitebor tibi Domine in toto corde meo:
in concilio justorum, et congregatione.
2 Magna opera Domini:
exquisita in omnes voluntates ejus.
3 Confessio et magnificentia opera ejus:
et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
4 Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus:
5 escam dedit timentibus se.
Memor erit in saeculum testamenti sui:
6 virtutem operum suorum adnuntiavit populo suo:
7 Ut det illis haereditatem gentium:
opera manum ejus, veritas et judicium.
8 Fidelia omnia mandata ejus:
confirmata in saeculum saeculi,
facta in veritate et aequitate.
9 Redemptionem misit populo suo:
mandavit in aeternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen ejus:
10 initium sapientiae timor Domini.
Intellectus bonus omnibus facientibus ea:
laudatio ejus manet in saeculum saeculi.

CXI. 1 ALLELUIA, CONVERSIONIS AGGAEI, ET ZACCHARIAE.
Beatus vir, qui timet Dominum:
in mandatis ejus cupiet nimis.
2 Potens in terra erit semen ejus:
generatio rectorum benedicetur.
3 Gloria, et divitiae in domo ejus:
et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
4 Exortum est in tenebris lumen rectis corde:
misericors, et miserator, et justus Dominus.
5 Jucundus homo qui miseretur et commodat,
disponit sermones suos in judicio:
6 quia in saeculum non commovebitur.
7 In memoria aeterna erit justus:
ab auditu malo non commovebitur.
Paratum est cor ejus sperare in Domino,
8 confirmatum est cor ejus: non commovebitur
donec videat inimicos suos.
9 Disparsit, dedit pauperibus:
justitia ejus manet in saeculum saeculi,
cornu ejus exaltabitur in gloria.
10 Peccator videbit, et irascetur,
dentibus suis fremebit, et tabescet:
desiderium peccatorum peribit.

CXII. 1 ALLELUIA.
Laudate pueri Dominum:
laudate nomen Domini.
2 Sit nomen Domini benedictum,
ex hoc nunc, et usque in saeculum.
3 A solis ortu usque ad occasum,
laudate nomen Domini.
4 Excelsus super omnes gentes Dominus:
supra coelos gloria ejus.
5 Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat,
6 et humilia respicit
in coelo et in terra?
7 Suscitans a terra inopem,
et de stercore erigens pauperem:
8 Ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
9 Qui habitare facit sterilem in domo,
matrem filiorum laetantem.

CXIII. 1 ALLELUIA.
In exitu Israel de Aegypto,
domus Jacob de populo barbaro:
2 Facta est Judaea sanctificatio ejus,
Israel potestas ejus;
Israel regnavit in ea.
3 Mare vidit, et fugit:
Jordanes conversus est retrorsum.
4 Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.
5 Quid est mare quod fugisti?
et tu Jordanes, quare conversus es retrorsum?
6 Montes quare exsultati sunt ut arietes,
et colles velut agni ovium?
7 A facie Domini commota est terra,
a facie Dei Jacob.
8 Qui convertit solidam petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
1 Non nobis Domine, non nobis:
sed nomini tuo da gloriam.
2 Super misericordia tua, et veritate tua:
nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
3 Deus autem noster in coelo sursum:
in coelis et in terram, omnia quaecunque voluit, fecit. DIAPSALMA.
4 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manum hominum.
5 Os habent, et non loquentur:
oculos habent, et non videbunt.
6 Aures habent, et non audient:
nares habent, et non odorabunt.
7 Manus habent, et non palpabunt:
pedes habent, et non ambulabunt:
non clamabunt in gutture suo.
8 Similes illis fiant omnes qui faciunt ea:
et omnes qui confidunt in eis.
9 Domus Israel speravit in Domino:
adjutor eorum et protector eorum est.
10 Domus Aaron speravit in Domino:
adjutor eorum et protector eorum est.
11 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino:
adjutor eorum et protector eorum est.
12 Dominus memor fuit nostri:
et benedixit nos.
Benedixit domum Aaron:
benedixit domum Israel.
13 Benedixit omnes timentes Dominum,
pusillos cum magnis.
14 Adjiciat Dominus super vos;
super vos, et super filios vestros.
15 Benedicti vos Domino,
qui fecit coelum et terram.
16 Coelum coeli Domino:
terram autem dedit filiis hominum.
17 Non mortui laudabunt te Domine:
neque omnes, qui descendunt in infernum.
18 Sed nos qui vivimus, benedicamus Dominum,
ex hoc nunc et usque in saeculum.

CXIV. 1 ALLELUIA.
Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
2 Quia inclinavit aurem suam mihi:
et in diebus meis invocabo.
3 Circumdederunt me dolores mortis:
pericula inferni invenerunt me.
Tribulationem et dolorem inveni:
4 et nomen Domini invocavi.
O Domine libera animam meam:
5 misericors Dominus, et justus,
et Deus noster miseretur.
6 Custodiens parvulos:
humiliatus sum, et liberavit me.
7 Convertere anima mea in requiem tuam:
quia Dominus benefecit mihi.
8 Quia eruit animam meam de morte,
oculos meos a lacrymis,
pedes meos a lapsu.
9 Complacebo ante Dominum in regione vivorum.

CXV. 10 ALLELUIA.
Credidi, propter quod locutus sum:
ego autem humiliatus sum nimis.
11 Dixi in excessu mentis meae:
Omnis homo mendax.
12 Quid retribuam Domino,
pro omnibus quae retribuet mihi?
13 Calicem salutaris accipiam:
et nomen Domini invocabo.
15 Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus.
16 O Domine ego servus tuus:
ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
Disrupisti vincula mea:
17 tibi sacrificabo hostiam laudis.
18 Vota mea Domino reddam
in atriis domus Domini:
19 in conspectu omnis populi ejus,
in medio tui Jerusalem.

CXVI. 1 ALLELUIA.
Laudate Dominum omnes gentes:
et conlaudate eum omnes populi:
2 Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus:
et veritas Domini manet in aeternum.

CXVII. 1 ALLELUIA.
Confitemini Domino quoniam bonus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Dicat nunc Israel quoniam bonus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
3 Dicat nunc domus Aaron quoniam bonus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
4 Dicant nunc omnes qui timent Dominum, quoniam bonum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
5 In tribulatione invocavi Dominum:
et exaudivit me in dilatione.
6 Dominus mihi adjutor est:
non timebo quid faciat mihi homo.
7 Dominus mihi adjutor:
et ego videbo inimicos meos.
8 Bonum est sperare in Domino,
quam sperare in homine:
9 Bonum est sperare in Domino,
quam sperare in principibus.
10 Omnes gentes circuierunt me:
et in nomine Domini ultus sum eos.
11 Circumdantes circumdederunt me:
et in nomine Domini vindicavi in eos.
12 Circumdederunt me sicut apes,
et exarserunt sicut ignis in spinis:
et in nomine Domini ultus sum eos.
13 Impulsus versatus sum ut caderem:
et Dominus suscepit me.
14 Fortitudo mea, et laudatio mea Dominus:
et factus est mihi in salutem.
15 Vox laetitiae et salutis,
in tabernaculis justorum.
16 Dextera Domini fecit virtutem:
dextera Domini exaltavit me,
dextera Domini fecit virtutem.
17 Non moriar, sed vivam:
et narrabo opera Domini.
18 Castigans castigavit me Dominus:
et morti non tradidit me.
19 Aperite mihi portas justitiae,
et ingressus confitear Domino:
20 haec porta Domini, justi intrabunt in eam.
21 Confitebor tibi Domine quoniam exaudisti me:
et factus es mihi in salutem.
22 Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli.
23 A Domino factus est:
hic est mirabilis in oculis nostris.
24 Haec dies, quam fecit Dominus:
exsultemus, et laetemur in ea.
25 O Domine salvum me fac,
o Domine bene prospera:
26 benedictus qui venit in nomine Domini.
Benediximus vos de domo Domini:
27 Dominus Deus inluxit nobis.
Constituite diem solemnem in confrequentantibus,
usque ad cornua altaris.
28 Deus meus es tu, et confitebor tibi:
Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me:
et factus es mihi in salutem.
29 Confitemini Domino quoniam bonus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.

CXVIII. 1 ALLELUIA.
ALEPH Beati immaculati in via:
qui ambulant in lege Domini.
2 Beati, qui scrutantur testimonia ejus:
in toto corde exquirent eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem,
in viis ejus ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua
custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viae meae,
ad custodiendas justificationes tuas.
6 Tunc non confundar,
cum respicio in omnia mandata tua.
7 Confitebor tibi Domine in directione cordis mei,
in eo quod didici judicia justitiae tuae.
8 Justificationes tuas custodiam:
non me derelinquas usquequaque.
9 BETH In quo corriget juvenior viam suam?
in custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te:
non repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua:
ut non peccem tibi.
12 Benedictus es Domine:
doce me justificationes tuas.
13 In labiis pronunciavi
omnia judicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum,
sicut in omnibus divitiis tuis.
15 In mandatis tuis exercitabor:
et considerabo vias tuas.
16 In tuis justificationibus meditabor:
non obliviscar sermones tuos.
17 GIMEL Retribue servo tuo, vivam:
et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos:
et considerabo mirabilia de lege tua.
19 Incola ego sum in terram:
ne abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea
desiderare justificationes tuas, in omni tempore.
21 Increpasti superbos:
maledicti omnes, qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium, et contemptionem:
quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversus me detrahebant:
servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus.
24 Etenim testimonia meditatio mea est:
et consolatio mea justificationes tuae sunt.
25 DALETH Adhaesit pavimento anima mea:
vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias tuas pronunciavi, et exaudisti me:
doce me justificationes tuas.
27 Et viam justificationum tuarum erudi me:
et satiabor in mirabilibus tuis.
28 Ingemuit anima mea a vexatione:
confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me:
et in lege tua miserere mihi.
30 Viam veritatis elegi:
judicia tua non sum oblitus.
31 Adhaesi testimoniis tuis Domine:
Domine, ne me confundas.
32 Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatasti cor meum.
33 HE Legem statue mihi Domine viae justificationum tuarum:
et exquiram eam semper.
34 Da mihi intellectum, et scrutabo legem tuam:
et custodiam illam in toto corde meo.
35 Deduc me in legem mandatorum tuorum:
quia volui eam.
36 Inclina cor meum in testimonia tua,
et non ad utilitatem.
37 Averte oculos meos ne videant vanitatem:
et in via tua vivifica me.
38 Statue servo tuo eloquium tuum,
in timore tuo.
39 Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum:
judicia tua jucunda.
40 Ecce concupivi mandata tua:
in aequitate tua sanctifica me.
41 VAV Et veniat super me misericordia tua Domine:
salutare tuum, et eloquium tuum Domine.
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum:
quia speravi in verbis tuis.
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque in finem:
quia in judiciis tuis sperabo.
44 Et custodiam legem tuam semper,
in saeculum saeculi.
45 Et ambulabo in latitudine:
quia mandata tua exquisivi.
46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum:
et non confundebar.
47 Et meditabor in mandatis tuis,
quae dilexisti valde.
48 Elevavi manus meas ad mandata tua, quae dilexisti nimis:
et exercueram in justificationibus tuis.
49 ZAIN Memorare verbum tuum servo tuo,
in quo spem dedisti mihi.
50 Haec me consolata sunt in humilitate mea:
quoniam eloquium tuum vivificavit me.
51 Superbi inique agebant valde:
a lege autem tua non declinavi.
52 Memor fui judiciorum tuorum a saeculo Domine:
et consolatus sum.
53 Defectio animi tenuit me,
prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
54 Cantabiles mihi erant justificationes tuae,
in loco incolatus mei.
55 Memor fui in nocte nominis tui:
et custodivi legem tuam.
56 Haec mihi facta est:
quia justificationes tuas exquisivit anima mea.
57 HETH Dixi, observavi verbum tuum:
dixi Domine, custodiri legem tuam.
58 Deprecatus sum vultum tuum in toto corde meo:
miserere mei secundum eloquium tuum.
59 Quoniam cogitavi vias tuas:
et averti pedes meos in testimonia tua.
60 Praeparatus sum, et non sum conturbatus:
ut custodiam mandata tua.
61 Funes peccatorum circumplexi sunt mihi:
et legem tuam non sum oblitus.
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi,
super judicia justificationis tuae.
63 Particeps sum ego omnium timentium te,
et custodientium mandata tua.
64 Misericordia tua Domine plena est terra:
justificationes tuas doce me.
65 TETH Et veritatem fecisti cum servo tuo Domine,
secundum verbum tuum.
66 Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me:
quia mandatis tuis credidi.
67 Priusquam humiliarer ego deliqui:
propterea eloquium tuum ego custodivi.
68 Bonus es tu Domine:
in bonitate tua doce me justificationes tuas.
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum:
ego autem in toto corde scrutabor mandata tua.
70 Coagulatum est sicut lacte cor meum:
ego vero legem tuam meditatus sum.
71 Bonum mihi quod humiliasti me:
ut discerem justificationes tuas.
72 Bonum mihi lex oris tui,
super millia auri et argenti.
73 IOD Manus tuae fecerunt me, et praeparaverunt me:
da mihi intellectum, et discam mandata tua.
74 Qui te timent videbunt me, et laetabuntur:
quia in verba tua spero.
75 Ego cognovi Domine quia aequitas judicia tua:
et in veritate humiliasti me.
76 Fiat misericordia tua ut exhortetur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam:
quia lex tua meditatio mea est.
78 Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me:
ego autem permanebo in mandatis tuis.
79 Convertantur mihi qui timent te,
et qui noverunt testimonia tua.
80 Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,
ut non confundar.
81 CAPH Defecit in salutari tuo anima mea:
et in verbo tuo speravi.
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes: Quando exhortaberis nos?
83 Quia factus sum sicut uter in pruina:
justificationes tuas non sum oblitus.
84 Qui sunt dies servi tui:
quando facies de persequentibus me judicium?
85 Narraverunt mihi iniqui exercitationes:
sed non ita ut lex tua Domine.
86 Omnia praecepta tua veritas:
iniqui persecuti sunt me, adjuva me.
87 Paulo minus consummaverunt me in terram:
ego autem non dereliqui mandata tua Domine.
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me:
ut custodiam testimonia oris tui.
89 LAMED In aeternum Domine,
permanet verbum tuum in coelo.
90 In saeculum et saeculum veritas tua:
fundasti terram, et permanet.
91 Ordinatio tua perseverat dies:
quoniam omnia serviunt tibi.
92 Nisi quod lex tua meditatio mea est:
tunc perissem forsitam in humiliatione mea.
93 In aeternum non obliviscar justificationes tuas:
quia in ipsis vivificasti me Domine.
94 Tuus sum ego Domine, salvum me fac:
quoniam justificationes tuas exquisivi.
95 Me exspectaverunt peccatores ut perderent me:
testimonia tua non intellexerunt.
96 Omni consummationi vidi finem:
latum mandatum tuum nimis.
97 MEM Quomodo dilexi legem tuam Domine?
tota die meditatio mea est praeceptum tuum.
98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo:
quia in aeternum mihi est.
99 Super omnes docentes me intellexi:
quoniam testimonia tua meditatus sum.
100 Super seniores intellexi:
quia mandata tua exquisivi.
101 Ab omni via mala prohibuisti pedes meos:
ut custodiam verbum tuum.
102 A judiciis tuis non declinavi:
quia legem tuam posuisti mihi.
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
supra mel et favum ori meo!
104 A mandatis tuis intellexi:
propterea odivi omnem viam iniquitatis;
quoniam tu legem constituisti mihi.
105 NUN Lucerna pedibus meis verbum tuum,
et lumen semitis meis.
106 Juravi, et statui
custodire judicia justitiae tuae.
107 Humiliasti me usquequaque: Domine
vivifica me secundum cor tuum.
108 Voluntaria oris mei Domine proba:
et judicia tua doce me.
109 Anima mea in manibus tuis semper:
et legem tuam non sum oblitus.
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi:
et a mandato tuo Domine non erravi.
111 Consecutus sum omnia testimonia tua in aeternum:
quia exsultatio cordis mei es tu.
112 Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas
in aeternum, propter retributionem.
113 SAMECH Iniquos odio habui:
et legem tuam dilexi.
114 Adjutor, et susceptor meus es tu:
et in verbum tuum speravi.
115 Declinate a me maligni:
et scrutabor mandata Dei mei.
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam:
et ne confundas me ab spe mea.
117 Adjuva me, et salvus ero:
et meditabor in tuis justificationibus semper.
118 Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis:
quia injusta cogitatio eorum.
119 Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae:
propterea dilexi omnia testimonia tua semper.
120 Infige timore tuo carnes meas:
a judiciis enim tuis timui.
121 AIN Feci judicium et justitiam:
quoniam iniqua cogitatio eorum,
non tradas me persequentibus me.
122 Elige servum tuum in bonum:
ut non calumnientur me superbi.
123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum:
et in eloquium justitiae tuae.
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam:
et justificationes tuas doce me.
125 Servus tuus sum ego: da mihi intellectum,
et sciam testimonia tua.
126 Et tempus faciendi Domino:
dissipaverunt iniqui legem tuam.
127 Ideo quia dilexi mandata tua,
super aurum et argentum.
128 Propterea quia mandata tua custodivi:
omnem viam iniquitatis odivi.
129 PHE Mirabilia testimonia tua:
ideo scrutata est anima mea.
130 Declaratio sermonum tuorum inluminat me:
et intellectum dat parvulis.
131 Os meum aperui, et attraxi spiritum:
quia mandata tua requirebam.
132 Aspice in me, et miserere mei,
secundum judicium diligentium nomen tuum.
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum:
et non dominetur mei omnis injustitia.
134 Redime me a calumniis hominum:
ut custodiam mandata tua.
135 Faciem tuam inlumina super servum tuum:
et doce me justitias tuas.
136 Exitus aquarum transierunt oculi mei:
quia non custodierunt legem tuam.
137 SADE Justus es Domine:
et justum judicium tuum.
138 Mandasti justitiam testimonia tua,
et veritatem tuam.
139 Exquisivit me zelus domus tuae:
quia obliti sunt verba tua inimici mei.
140 Ignitum eloquium tuum vehementer:
et servus tuus dilexit illud.
141 Adolescentior sum ego, et contemptus:
justificationes tuas non sum oblitus.
142 Justitia tua, justitia in aeternum:
et lex tua veritas.
143 Tribulatio et angustiae invenerunt me:
mandata autem tua meditatio mea est.
144 Aequitas testimonia tua in aeternum:
intellectum da mihi, et vivifica me.
145 COPH Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine:
justificationes tuas requiram.
146 Clamavi ad te, salva me:
ut custodiam testimonia tua.
147 Praeveni in maturitate, et clamavi:
in verba tua speravi.
148 Praevenerunt oculi mei ad te diluculo:
ut meditarer eloquia tua.
149 Voce mea exaudi me Domine, secundum misericordiam tuam Domine:
et secundum judicium tuum vivifica me.
150 Adpropiaverunt persequentes me inique:
a lege autem tua longe facti sunt.
151 Prope es tu Domine:
et omnia mandata tua veritas.
152 Ab initio cognovi a testimoniis tuis:
quia in aeternum fundasti eam.
153 RES Vide humilitatem meam, et eripe me:
quia legem tuam non sum oblitus.
154 Judica judicium meum, et redime me:
propter eloquium tuum vivifica me.
155 Longe est a peccatoribus salus:
quoniam justificationes tuas non exquisierunt.
156 Miserationes tuae multae Domine:
secundum judicia tua Domine vivifica me.
157 Multi qui persequuntur me, et qui tribulant me:
a testimoniis tuis non declinavi.
158 Vidi non servantes pactum, et tabescebam:
quia eloquia tua non custodierunt.
159 Vide quia mandata tua dilexi Domine:
in tua misericordia vivifica me.
160 Principium verborum tuorum, veritas:
et in aeternum omnia judicia justitiae tuae.
161 SIN Principes persecuti sunt me gratis:
et a verbis tuis formidavit cor meum.
162 Laetabor ego super eloquia tua:
sicut qui invenit spolia multa.
163 Iniquitatem odivi, et abominatus sum:
legem autem tuam dilexi.
164 Septies in die laudem dixi tibi,
super judicia justitiae tuae.
165 Pax multa diligentibus nomen tuum:
et non est in illis scandalum.
166 Exspectabam salutarem tuum Domine:
et mandata tua feci.
167 Custodivit anima mea testimonia tua:
et dilexi ea nimis.
168 Custodivi mandata tua, et testimonia tua:
quia omnes viae meae in conspectu tuo Domine.
169 TAV Adpropiet oratio mea in conspectu tuo Domine:
secundum eloquium tuum da mihi intellectum.
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo Domine:
secundum eloquium tuum eripe me.
171 Ructuabunt labia mea hymnum,
cum docueris me justificationes tuas.
172 Pronunciavit lingua mea eloquia tua:
quia omnia mandata tua aequitas.
173 Fiat manus tua ut salvum facias me:
quoniam mandata tua elegi.
174 Concupivi salutarem tuum Domine:
et lex tua meditatio mea est.
175 Vivet anima mea, et laudabit te:
et judicia tua adjuvabunt me.
176 Erravi, sicut ovis quae perit: vivifica servum tuum,
quia mandata tua non sum oblitus.

CXIX. 1 CANTICUM ASCENSUM.
Ad te Domine, cum tribularer, clamavi:
et exaudivit me.
2 Domine libera animam meam a labiis iniquis,
et a lingua dolosa.
3 Quid detur tibi, et quid adponatur tibi
ad linguam dolosam?
4 Sagittae potentes acutae,
cum carbonibus desolatoriae.
5 Heu me, quod incolatus meus prolongatus est:
habitavi cum habitantibus Cedar:
6 multum incola fuit anima mea.
7 Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus:
cum loquebat illis, impugnabant me.

CXX. 1 CANTICUM GRADUUM.
Levavi oculos meos ad montes,
unde veniat auxilium mihi.
2 Auxilium meum a Domino,
qui fecit coelum et terram.
3 Non det in commotionem pedem tuum:
neque dormiet qui custodit te.
4 Ecce non dormitavit neque obdormiet,
qui custodit Israel.
5 Dominus custodit te,
Dominus protectio tua, super cornum dexterae tuae.
6 Per diem sol non uret te:
neque luna per noctem.
7 Dominus custodiet te ab omni malo:
custodiat animam tuam Dominus.
8 Custodiat Dominus introitum tuum, et exitum tuum;
ex hoc nunc, et usque in saeculum.

CXXI. 1 CANTICUM GRADUUM DAVID.
Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi:
In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri,
in atriis Jerusalem.
3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas:
cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israel
ad confitendum nomini tuo, Domine.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio,
sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem:
et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua:
et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos, et proximos meos,
loquebar autem pacem de te:
9 Propter domum Domini Dei mei,
quaesivi bona tibi.

CXXII. 1 CANTICUM GRADUUM.
Ad te levavi oculos meos,
qui habitas in coelo.
2 Ecce sicut oculi servorum,
in manibus dominorum suorum,
Sicut oculi ancillae
in manibus dominae suae:
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,
donec misereatur nobis.
3 Miserere nobis Domine, miserere nobis:
quia multum repleti sumus despectione:
4 In plurimum abundavit anima nostra:
opprobrium abundantibus,
maledictum eis qui abundant,
et contemptio superbis.

CXXIII. 1 CANTICUM GRADUUM.
Nisi quod Dominus erat in nobis,
dicat nunc Israel:
2 nisi quod Dominus erat in nobis,
Cum insurgerent homines in nos,
3 forte vivos deglutissent nos:
Cum irasceretur furor eorum adversus nos,
4 forsitan aqua absorbuisset nos.
5 Torrentem pertransiit anima nostra:
forsitan pertransisset anima nostra aquam immensam.
6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos
in venatione dentibus eorum.
7 Anima nostra sicut passer erepta est
de laqueo venatorum:
Muscipula comminuta est,
et nos salvati sumus.
8 Adjutorium nostrum in nomine Domini,
qui fecit coelum et terram.

CXXIV. 1 CANTICUM GRADUUM.
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion:
non commovebitur in aeternum,
qui habitat 2 in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus:
et Dominus in circuitu populi sui,
ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non dimisit virgam peccatorum
super sortem justorum:
ut non extendant justi
in iniquitatem manus suas.
4 Benefac Domine bonis,
et rectis corde.
5 Declinantes autem ad suffocationes,
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem:
pax super Israel.

CXXV. 1 CANTICUM GRADUUM.
Cum averteret Dominus captivitatem Sion:
facti sumus sicut consolati.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum:
et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes:
Magnificavit Dominus facere cum illis.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum:
facti sumus laetantes.
4 Converte Domine captivitatem nostram,
sicut torrens in austro.
5 Qui seminant in lacrymis,
in gaudio metent.
6 Euntes ibant et flebant,
mittentes semina sua.
Venientes autem venient in exsultationem,
portantes manipulos suos.

CXXVI. 1 CANTICUM GRADUUM SOLOMONIS.
Nisi Dominus aedificaverit domum,
in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem,
in vanum laboravit qui custodit.
2 In vanum est vobis ante lucem surgere:
surgite postquam sederitis,
qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis ut somnium:
3 ecce haereditas Domini, fili;
mercis, fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis:
ita filii excussorum.
5 Beatus homo qui implevit desiderium suum ex ipsis:
non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta.

CXXVII. 1 CANTICUM GRADUUM.
Beati omnes, qui timent Dominum,
qui ambulant in viis ejus.
2 Labores fructuum tuorum manducabis:
beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans,
in lateribus domus tuae.
Filii tui sicut novellum olivarum,
in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sicut benedicitur omnis homo,
qui timet Dominum.
5 Benedicat te Dominus ex Sion:
et videas quae sunt bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
6 Et videas filios filiorum tuorum:
pax super Israel.

CXXVIII. 1 CANTICUM GRADUUM.
Saepe expugnaverunt me a juventute mea,
dicat nunc Israel.
2 Saepe expugnaverunt me a juventute mea:
etenim non poterant mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores:
prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus justus
concidet cervices peccatorum:
5 confundantur et convertantur retrorsum
omnes, qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut foenum aedificiorum:
quod priusquam evellatur, arescit:
7 De quo non implevit manum suam qui metit,
et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui praeteribant:
Benedictio Domini super vos:
benedicamus nos in nomine Domini.

CXXIX. 1 CANTICUM GRADUUM.
De profundis clamavi ad te Domine:
2 Domine exaudi vocem meam.
Fiant aures tuae intendentes,
in vocem orationis meae.
3 Si iniquitas adsistit,
quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est:
propter legem tuam sustinui te.
Sustinuit anima mea in verbum ipsius:
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem,
speret Israel in Domino.
7 Quia apud Dominum misericordia:
et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimit Israel,
ex omnibus iniquitatibus eorum.

CXXX. 1 CANTICUM GRADUUM IPSI DAVID.
Domine non est exaltatum cor meum:
neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis,
neque mirabilibus super me.
2 Si non humiliter sentiebam:
sed exaltavi animam meam:
Sicut ablactatum super matrem suam,
ita retribues animam meam.
3 Speret Israel in Domino,
ex hoc nunc et usque in saeculum.

CXXXI. 1 CANTICUM GRADUUM.
Memento Domine David, et omnis modestiae ejus:
2 Sicut juravit Domino, vovit Deo Jacob:
3 Si intrabo in tabernaculo domus meae,
si ascendero in lectum stratus mei:
4 Si dedero somnium oculis meis,
aut palpebris meis dormitionem,
5 Aut requiem temporibus meis:
donec inveniam locum Domino,
tabernaculum Deo Jacob.
6 Ecce audivimus eam in Ephrata:
invenimus eam in campis silvae.
7 Intravimus in tabernaculum ejus:
adoravimus in loco, ubi steterunt pedes ejus.
8 Surge Domine in requiem tuam,
tu et arca sanctificationis tuae.
9 Sacerdotes tui induantur justitiam:
et sancti tui exsultent.
10 Propter David servum tuum,
non avertas faciem Christi tui.
11 Juravit Dominus David veritatem,
et non frustrabitur eum:
de fructu ventris tui
ponam supra sedem tuam.
12 Si custodierint filii tui testamentum meum,
et testimonia mea, quae docebo eos:
Et filii eorum usque in saeculum,
sedebunt super sedem tuam.
13 Quoniam elegit Dominus Sion:
praelegit eam in habitationem suam.
14 Haec requies mea in saeculum saeculi:
hic habitabo quoniam praelegi eam.
15 Viduam ejus benedicens benedicam:
pauperes ejus saturabo panibus.
16 Sacerdotes ejus induam salutarem:
et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
17 Illic producam cornu David,
paravi lucernam Christo meo.
18 Inimicos ejus induam confusionem:
super ipsum autem floriet sanctificatio mea.

CXXXII. 1 CANTICUM GRADUUM IPSI DAVID.
Ecce quam bonum, et quam jucundum,
habitare fratres in unum:
2 Sicut unguentum in capite,
quod descendit in barbam, in barbam Aaron;
Quod descendit in oram vestimenti ejus:
3 sicut ros Hermon,
qui descendit in monte Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem,
et vitam usque in saeculum.

CXXXIII. 1 CANTICUM GRADUUM.
Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi:
Qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
2 In noctibus extollite manus vestras in sancta,
et benedicite Dominum.
3 Benedicat te Dominus ex Sion,
qui fecit coelum et terram.

CXXXIV. 1 ALLELUIA.
Laudate nomen Domini,
laudate servi Dominum.
2 Qui statis in domo Domini,
in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia benignus:
psallite nomini ejus, quoniam suavis est.
4 Quoniam Jacob elegit sibi,
Israel in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quoniam magnus,
et Dominus noster prae omnibus diis.
6 Omnia quae voluit, Dominus fecit
in coelo, et in terra, in mare, et in abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terrae:
fulgura in pluviam fecit.
Qui producit ventos de thesauris suis:
8 qui percussit primogenita Aegypti
ab homine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodigia in medio tui Aegypte:
in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas:
et occidit reges mirabiles:
11 Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan;
omnia regna Chanaan.
12 Et dedit terram eorum haereditatem,
haereditatem Israel populo suo.
13 Domine nomen tuum in aeternum:
Domine memoriale tuum in saecula saeculorum.
14 Quia judicavit Dominus populum suum:
et in servis suis deprecabitur.
15 Simulachra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur:
oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient:
nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt:
pedes habent, et non ambulabunt.
Non clamabunt in gutture suo:
neque enim est Dominus in ore eorum.
18 Similes illis fiant omnes, qui faciunt ea:
et omnes, qui sperant in eis.
19 Domus Israel benedicite Dominum:
domus Aaron benedicite Dominum.
20 Domus Levi benedicite Dominum:
qui timetis Dominum, benedicite Dominum.
21 Benedictus Dominus ex Sion,
qui habitat in Jerusalem.

CXXXV. 1 ALLELUIA, PSALMUS IPSI DAVID.
Confitemini Domino quoniam bonum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Confitemini Deo deorum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
3 Confitemini Domino dominorum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
4 Qui facit mirabilia solus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
5 Qui fecit coelos in intellectu:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
6 Qui firmavit terram super aquas:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
7 Qui fecit luminaria magna solus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
8 Solem in potestatem diei:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
9 Lunam et stellas in potestatem noctis:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
10 Qui percussit Aegyptum cum primitivis eorum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
11 Et eduxit Israel de medio eorum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
12 In manu forti, et brachio excelso:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
13 Qui divisit mare rubrum in divisione:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
14 Et transduxit Israel per medium ejus:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
15 Et excussit Pharaonem, et exercitum ejus in mari rubro:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
16 Qui transduxit populum suum in deserto:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
Qui eduxit aquam de petra rupis:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
17 Qui percussit reges magnos:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
18 Et occidit reges mirabiles:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
19 Seon regem Amorrhaeorum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
20 Et Og regem Basan:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
21 Et dedit terram eorum in haereditatem:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
22 Haereditatem Israel servo suo:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
23 Quia in humilitate nostra memor fuit nostri:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
24 Et redemit nos de manu inimicorum nostrorum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
25 Qui dat escam omni carni:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
26 Confitemini Deo coeli:
quoniam in saeculum misericordia ejus.
Confitemini Domino dominorum:
quoniam in saeculum misericordia ejus.

CXXXVI. 1 PSALMUS DAVID.
Super flumina Babylonis,
illic sedimus et flevimus:
cum recordaremur Sion:
2 In salicibus in medio ejus,
suspendimus organa nostra.
3 Quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum:
Et qui abduxerant nos: Hymnum
cantate nobis de canticis Sion.
4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
5 Si oblitus fuero Jerusalem,
obliviscatur me dextera mea.
6 Adhaereat lingua mea gutturi meo,
si non meminero tui:
Si non praeposuero Jerusalem,
in principio laetitiae meae.
7 Memento Domine filiorum Aedon, diem Jerusalem:
Qui dicunt: Exinanite, exinanite quoadusque fundamentum in ea.
8 Filia Babylonis misera:
beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis.
9 Beatus, qui tenebit, et adlidet parvulos tuos ad petram.

CXXXVII. 1 PSALMUS DAVID.
Confitebor tibi Domine in toto corde meo:
In conspectu angelorum psallam tibi:
2 adorabo ad templum sanctum tuum,
et constabor nomini tuo,
Super misericordia tua, et super pietate tua:
quoniam magnificasti super omnia, nomen tuum sanctum.
3 In quacunque die invocavero te, exaudi me:
multiplicasti me in anima mea in virtute tua.
4 Confiteantur tibi Domine omnes reges terrae:
quia audierunt omnia verba oris tui:
5 Et cantent in canticis:
quoniam magna est gloria nominis tui.
6 Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit:
et alta de longe cognoscit.
7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me:
et super iram inimicorum meorum extendisti manus tuas,
et salvum me fecit dextera tua.
8 Domine retribues propter me:
Domine misericordia tua in saecula:
opera manuum tuarum non omittas.

CXXXVIII. 1 IN FINEM, PSALMUS DAVID.
Domine probasti me, et cognovisti me:
2 tu cognovisti passionem meam, et resurrectionem meam.
3 Intellexisti omnes cogitationes meas de longe:
semitam meam, et directionem meam investigasti.
4 Et omnes vias meas praevidisti:
quoniam non est dolus in lingua mea.
5 Ecce Domine tu cognovisti omnia, novissima et antiqua:
tu firmasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me:
confirmata est, et non potero ad eam.
7 Quo ibo a spiritu tuo?
et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in coelum, tu illic es:
si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas meas ante lucem in directum,
et habitavero in postremis maris:
10 Etenim illic manus tua deducet me:
et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me.
12 Quia tenebrae non obscurabuntur a te,
et nox inluminatio mea in deliciis meis,
et nox sicut dies inluminabitur:
sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos Domine:
suscepisti me de utero matris meae.
14 Confitebor tibi quoniam terribiliter mirificatus sum:
mira opera tua, et anima mea novit nimis.
15 Non occultum ossum meum ad ea, quae fecisti in occulto:
et substantia mea in inferioribus terrae.
16 Imperfectum tuum viderunt oculi mei,
et in libro tuo omnes scribentur:
dies firmabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Domine:
nimis confirmati sunt principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur:
et surrexi, et adhuc tecum sum.
19 Si occidas Deus peccatores:
virum sanguinum declina a te:
20 Quia dicis in cogitatione:
Accipient in vanitate civitates suas.
21 Nonne qui oderant te, oderam illos:
et super inimicos tuos distabescebam?
22 Perfectum odium oderam illos:
inimici facti sunt mihi.
23 Proba me Deus, et scito cor meum:
interroga me, et scito semitas meas.
24 Et vide, si via iniquiratis in me est:
et deduc me in via aeterna.

CXXXIX. 1 IN FINEM, PSALMUS DAVID.
2 Eripe me Domine ex homine malo:
a viro iniquo libera me.
3 Qui cogitaverunt malitias in corde:
tota die constituebant praelia.
4 Acuerunt linguas sicut serpentes:
venenum aspidum sub labiis eorum. DIAPSALMA.
5 Libera me Domine, et custodi de manu peccatoris:
ab hominibus iniquis eripe me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
6 absconderunt superbi laqueum mihi:
Et funes extenderunt laquea pedibus meis:
semitae proxima scandala posuerunt mihi. DIAPSALMA.
7 Dixi Domino: Deus meus es tu:
exaudi Domine vocem orationis meae.
8 Domine virtus salutis meae:
obumbrasti super caput meum in die belli.
9 Non tradas Domine desiderium meum peccatori:
cogitaverunt, non tradas me,
ne unquam exaltentur. DIAPSALMA.
10 Caput circuitus eorum:
labor labiorum ipsorum operiet eos.
11 Cadent super eos carbones,
ignis et dejiciet eos:
in miseriis non subsistent.
12 Vir linguosus non dirigetur super terram:
virum injustum mala capient in interitum.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium in ipsos,
et vindictam pauperum.
14 Et tamen justi confitebuntur nomini tuo:
et habitabunt recti cum facie tua.

CXL. 1 PSALMUS DAVID.
Domine ad te clamavi, exaudi me:
intende voci orationis meae, cum clamo ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo:
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
3 Pone Domine custodiam ori meo:
et ostium circumstantiae labiis meis.
4 Non declines cor meum in verba mala,
ad excusandas excusationes in peccatis.
Cum hominibus operantibus iniquitatem,
et non conbinabo cum electis eorum.
5 Corripiet me justus, et misericordiae increpabit me:
misericordia peccatoris non impinguet caput meum.
Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:
6 absorpti sunt continuati petrae judices eorum.
Audiant verba mea quoniam potuerunt:
7 sicut crassitudo terrae eruptum est super terram.
Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:
8 quia ad te Domine oculi mei:
in te speravi, ne auferas animam meam.
9 Custodi me a laqueo, quod statuerunt mihi:
et ab scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retibus ejus peccatores:
singulariter ego sum donec transeam.

CXLI. 1 INTELLECTUS DAVID, CUM ESSET IN SPELUNCA, ORATIO, PSALMUS.
2 Voce mea ad Dominum clamavi:
voce mea ad Dominum deprecatus sum:
3 Effundo in conspectu ejus orationem meam:
tribulationem meam ante ipsum pronuncio,
4 In deficiendo ex me spiritum meum,
et tu cognovisti semitas meas.
In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
5 Considerabam ad dextram: et videbam
quia non erat qui cognosceret me.
Periit fuga a me.
6 Clamavi ad te Domine,
et dixi: Tu es spes mea,
portio mea in terra viventium:
et non est qui requirat animam meam.
7 Intende orationem meam:
quia humiliatus sum.
Libera me a persequentibus me:
quia confortati sunt super me.
8 Educ de carcere animam meam
ad confitendum nomini tuo, Domine:
me exspectant justi, donec retribuas mihi.

CXLII. 1 PSALMUS DAVID.
Domine exaudi orationem meam:
auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua:
exaudi me in tua justitia.
2 Et non intres in judicio cum servo tuo:
quia non justificatur in conspectu tuo omnis vivens.
3 Quia persecutus est inimicus animam meam:
humiliavi in terra vitam meam.
Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi:
4 et anxiatus est super me spiritus meus,
in me turbatum est cor meum.
5 Memor fui dierum antiquorum,
meditatus sum in omnibus operibus tuis:
in factis manuum tuarum meditabor.
6 Expandi manus meas ad te:
anima mea sicut terra sine aqua tibi: DIAPSALMA.
7 Velociter exaudi me Domine:
defecit spiritus meus.
Non avertas faciem tuam a me:
et similis ero descendentibus in lacum.
8 Auditam mihi fac mane misericordiam tuam:
quia in te speravi Domine.
Notam mihi fac viam, in quam ambulem:
quia ad te levavi animam meam.
9 Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:
10 doce me facere voluntatem tuam, quia tu Deus meus es.
Spiritus tuus bonus deducet me in terra recta:
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me, in aequitate tua.
Educes de tribulatione animam meam:
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam meam:
quoniam servus tuus ego sum.

CXLIII. 1 PSALMUS DAVID, AD GOLIAN.
Benedictus Dominus Deus meus,
qui docet manus meas ad bellum,
et digitos meos in praelium.
2 Misericordia mea, et refugium meum:
susceptor meus, et liberator meus es tu:
Protector meus, et in ipso speravi:
subjiciens populum meum sub me.
3 Domine quid est homo, quod innotuisti ei?
aut filius hominis, quod deputas eum?
4 Homo vanitati similis factus:
dies ejus sicut umbra praetereunt.
5 Domine inclina coelos, et descende:
tange montes, et fumigabuntur.
6 Corusca coruscationes, et dissipabis eos:
emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
7 Emitte manum tuam de alto,
eripe, et libera me de aquis multis;
de manu filiorum alienorum.
8 Quorum os locutum est vanitatem:
et dextera eorum, dextera iniquitatis.
9 Deus cantionem novam cantabo tibi:
in psalterio decachordo psallam tibi.
10 Qui das salutem regibus:
qui liberas David servum tuum
de gladio maligno: 11 erue me.
Eripe me de manu filii alieni,
quorum os locutum est vanitatem:
et dextera illorum, dextera iniquitatis:
12 Quorum filii, novella plantationis stabilita a juventute sua.
Filiae eorum compositae: circumornatae ut similitudo templi.
13 Et promontoria earum plena, eructuantia ex hoc in illud.
Oves eorum fetosae, abundantes in itineribus suis:
14 boves eorum pingues.
Non est ruina maceriae, neque transitus,
neque clamor in plateis eorum.
15 Beatum dixerunt populum, cui haec sunt:
beatus populus, cujus Dominus Deus ejus.

CXLIV. 1 LAUDATIO DAVID, PSALMUS.
Exaltabo te Domine rex meus:
et benedicam nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
2 Per singulos dies benedicam te:
et laudabo nomen tuum in saecula, et in saeculum saeculi.
3 Magnus Dominus et laudabilis nimis:
et magnitudinis ejus non erit finis.
4 Saeculum et saeculum laudabunt opera tua:
et potentiam tuam pronunciabunt.
5 Magnificentiam majestatis tuae,
et honorem tuum loquentur:
et sanctitatem tuam dicent,
et mirabilia tua enarrabunt.
6 Et virtutem metuendorum tuorum dicent:
et magnitudinem tuam dicent.
7 Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructuabunt:
justitiam tuam exsultabunt.
8 Miserator, et misericors:
patiens, et multae misericordiae;
et Dominus in omnibus operibus suis.
9 Suavis Dominus universis:
et miserationes ejus super omnia opera ejus.
10 Confiteantur tibi omnia opera tua:
et sancti tui benedicant te.
11 Gloriam regni tui dicent:
et potentiam tuam loquentur:
12 Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam:
et gloriam magnificentiae regni tui.
13 Regnum tuum regnum omnium saeculorum:
et dominatio tua in omni generatione et progenie.
Fidelis Dominus in verbis suis:
et sanctus in omnibus operibus suis.
14 Sublevat Dominus omnes, qui ruunt:
et confirmat omnes elisos.
15 Oculi omnium in te sperant:
et tu das escam illorum in tempore opportuno.
16 Aperis tu manum tuam:
et imples omne animal benedictionem.
17 Justus Dominus in omnibus viis suis:
et sanctus in omnibus operibus suis.
18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.
19 Voluntatem timentium se faciet,
orationem eorum exaudiet: salvos faciet eos.
20 Custodit Dominus diligentes ipsum:
et omnes peccatores disperdet.
21 Laudationem Domini loquetur os meum:
et benedicat omnis caro nomen sanctum ejus in saeculum, et saeculum saeculi.

CXLV. 1 ALLELUIA, PSALMUS DAVID.
2 Lauda anima mea Dominum,
laudabo Dominum in vita mea:
psallam Domino meo quandiu ero.
Nolite confidere in principibus:
3 neque in filiis hominum, quibus non est salus.
4 Exibit spiritus eorum:
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus, cujus Deus Jacob adjutor ejus,
et spes ejus in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit coelum et terram,
mare, et omnia quae in eis.
7 Qui custodit veritatem in saeculum,
facit judicium injuriam patientibus:
dat escam esurientibus.
Dominus erigit allisos:
8 Dominus solvet compeditos.
Dominus inluminat caecos,
Dominus diligit justos.
9 Dominus custodit advenas,
pupillum et viduam suscipiet:
et viam peccatorum exterminabit.
10 Regnabit Dominus in saecula,
Deus tuus Sion in saeculum et saeculum.

CXLVI. 1 ALLELUIA, AGGAEI, ET ZACHARIAE.
Laudate Dominum, quoniam bonum est psalmis:
Domino nostro sit jucunda laudatio.
2 Aedificans Jerusalem Dominus:
et disparsiones Israel congregans.
3 Qui sanat contritos corde:
et alligat contritiones eorum.
4 Qui numerat multitudines stellarum:
et omnibus eis nomina vocans.
5 Magnus Dominus, et magna virtus ejus:
et sapientiae ejus non est numerus.
6 Suscipiens mansuetos:
humiliat autem peccatores usque ad terram.
7 Incipite Domino in confessionem:
psallite Deo nostro in cithara.
8 Qui operit coelum nubibus:
et parat terrae pluviam.
Qui producit in montibus foenum:
9 Dat jumentis escam ipsorum,
et pullis corvorum invocantibus eum.
10 Non in viribus equi voluntatem habebit:
nec in tabernaculis viri beneplacitum est ei.
11 Beneplacitum est super timentibus eum:
et in eos, qui sperant in misericordia ejus.

CXLVII. 12 ALLELUIA.
Lauda Jerusalem Dominum:
lauda Deum tuum Sion.
13 Quoniam confortavit serras portarum tuarum:
benedixit filios tuos in te.
14 Qui posuit fines tuos in pacem:
et adipes frumenti satians te.
15 Qui emittit eloquium terrae:
velociter currit sermo ejus.
16 Qui dat nivem sicut lanam:
nebulam sicut cinerem spargit.
17 Mittit crystallum suum sicut frusta panis:
ante faciem frigoris ejus quis subsistet?
18 Emittit verbum suum, et liquefaciet ea:
flavit spiritus ejus, et fluent aquae.
19 Pronuncians verbum suum Jacob:
justitias, et judicia sua Israel.
20 Non fecit taliter omnibus nationibus:
et judicia sua non manifestavit eis.

CXLVIII. 1 ALLELUIA.
Laudate Dominum de coelis:
laudate eum in excelsis.
2 Laudate eum omnes angeli ejus:
laudate eum omnes virtutes ejus.
3 Laudate eum sol et luna:
laudate eum omnes stellae, et lumen.
4 Laudate eum coeli coelorum:
et aquae, quae super coelos sunt, 5 laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt:
ipse mandavit, et creata sunt.
6 Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi:
praeceptum posuit, et non praeteribit.
7 Laudate Dominum de terra, dracones, et omnes abyssi.
8 Ignis, grando, nix, glacies,
spiritus procellarum: quae faciunt verbum ejus.
9 Montes, et omnes colles:
ligna fructifera, et omnes cedri.
10 Bestiae, et universa pecora:
serpentes, et volucres pennatae.
11 Reges terrae, et omnes populi:
principes, et omnes judices terrae.
12 Juvenes, et virgines:
senes cum junioribus laudent nomen Domini:
13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
14 Confessio ejus super terram et coelum:
exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus:
filiis Israel, populo adpropianti sibi.

CXLIX. 1 ALLELUIA, PSALMUS DAVID.
Cantate Domino canticum novum:
laudatio ejus in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israel in eo, qui fecit ipsum:
et filii Sion exsultent super regem suum.
3 Laudent nomen ejus in choro:
in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo:
exaltavit mansuetos in salute.
5 Et exsultabunt sancti in gloria:
6 Exaltationes Dei in gutture eorum:
7 Ad faciendam vindictam in nationibus,
increpationes in populis.
8 Ad alligandos reges eorum in compedibus:
et nobiles eorum in vinculis ferreis.
9 Ut faciat in eis judicium conscriptum:
gloria haec est omnibus sanctis ejus.

CL. 1 ALLELUIA.
Laudate Dominum sanctis ejus:
laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in potentatibus ejus:
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum sono tubae:
laudate eum in psalterio, et cithara.
4 Laudate eum in tympano, et choro:
laudate eum in chordis, et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus:
6 omnis spiritus laudet.

CLI. HIC PSALMUS SIBI PROPRIE SCRIPTUS EST DAVID, EXTRA NUMERUM CL. CUM PUGNAVIT CUM GOLIA.
1 Pusillus eram inter fratres meos,
et adolescentior in domo patris mei,
pascebam oves patris mei.
2 Manus meae fecerunt organum:
digiti mei paraverunt psalterium.
3 Et quis adnuntiavit Domino meo?
ipse Dominus, ipse omnium exaudit.
4 Ipse misit angelum suum,
et tulit me de ovibus patris mei:
et unxit me misericordiam unctionis suae.
5 Fratres mei boni, et magni:
et non fuit beneplacitum in illis.
6 Exivi obviam alienigenae:
et devotavit me in simulacris suis.
7 Ego autem, evaginato ab eo ipsius gladio,
amputavi caput ejus:
et abstuli opprobrium ex filiis Israel.