Psalterium Romanum

I. 1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in cathedra pestilentiae non sedit
2 sed in lege Domini fuit voluntas eius
et in lege eius meditabitur die ac nocte
3 et erit tamquam lignum
quod plantatum est secus decursus aquarum
quod fructum suum dabit in tempore suo
et folium eius non decidet
et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur
4 non sic impii non sic
sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae
5 ideo non resurgunt impii in iudicio
neque peccatores in consilio iustorum
6 quoniam novit Dominus viam iustorum
et iter impiorum peribit.

II. 1 PSALMUS DAVID
Quare fremuerunt gentes
et populi meditati sunt inania
2 adstiterunt reges terrae
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus christum eius
3 disrumpamus vincula eorum
et proiciamus a nobis iugum ipsorum
4 qui habitat in caelis inridebit eos
et Dominus subsannabit eos
5 tunc loquetur ad eos in ira sua
et in furore suo conturbabit eos
6 ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion montem sanctum eius
praedicans praeceptum Domini
7 Dominus dixit ad me filius meus es tu
ego hodie genui te
8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam
et possessionem tuam terminos terrae
9 reges eos in virga ferrea
et tamquam vas figuli confringes eos
10 et nunc reges intellegite
erudimini omnes qui iudicatis terram
11 servite Domino in timore
et exultate ei cum tremore
12 adprehendite disciplinam
nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
13 cum exarserit in brevi ira eius
beati omnes qui confidunt in eum.

III. 1 PSALMUS DAVID CUM FUGERET A FACIE ABESSALON FILII SUI
2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me
multi insurgunt adversum me
3 multi dicunt animae meae
non est salus illi in Deo eius
4 tu autem Domine susceptor meus es
gloria mea et exaltans caput meum
5 voce mea ad Dominum clamavi
et exaudivit me de monte sancto suo
6 ego dormivi et somnum cepi
et resurrexi quoniam Dominus suscepit me
7 non timebo milia populi circumdantis me
exsurge Domine salvum me fac Deus meus
8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa
dentes peccatorum contervisti
9 Domini est salus
et super populum tuum benedictio tua.

IV. 1 IN FINEM PSALMUS CANTICI DAVID
2 Cum invocarem te exaudisti me Deus iustitiae meae
in tribulatione dilatasti me
miserere mihi Domine et exaudi orationem meam
3 filii hominum usquequo graves corde
ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium
4 scitote quoniam magnificavit Dominus sanctum suum
Dominus exaudivit me dum clamarem ad eum
5 irascimini et nolite peccare
quae dicitis in cordibus vestris
et in cubilibus vestris conpungimini
6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino
multi dicunt quis ostendit nobis bona
7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine
dedisti laetitiam in corde meo
8 a tempore frumenti vini et olei sui multiplicati sunt
9 in pace in idipsum obdormiam et requiescam
10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.

V. 1 IN FINEM PRO EA QUAE HEREDITATEM CONSEQUITUR PSALMUS DAVID
2 Verba mea auribus percipe Domine
intellege clamorem meum
3 intende voci orationis meae
rex meus et Deus meus
4 quoniam ad te orabo Domine
mane et exaudies vocem meam
5 mane adstabo tibi et videbo
quoniam non volens deus iniquitatem tu es
6 non habitabit iuxta te malignus
neque permanebunt iniusti ante oculos tuos
7 odisti Domine omnes qui operantur iniquitatem
perdes eos qui loquuntur mendacium
virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus
8 ego autem in multitudine misericordiae tuae
introibo Domine in domum tuam
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo
9 deduc me Domine in tua iustitia propter inimicos meos
dirige in conspectu tuo viam meam
10 quoniam non est in ore eorum veritas
cor eorum vanum est
11 sepulchrum patens est guttur eorum
linguis suis dolose agebant
iudica illos Deus
decidant a cogitationibus suis
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos
quoniam exacerbaverunt te Domine
12 et laetentur omnes qui sperant in te
in aeternum exultabunt et inhabitabis in eis
et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum
13 quoniam tu Domine benedices iustum
Domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

VI. 1 IN FINEM IN HYMNIS PRO OCTAVA PSALMUS DAVID
2 Domine ne in ira tua arguas me
neque in furore tuo corripias me
3 miserere mihi Domine quoniam infirmus sum
sana me Domine quoniam conturbata sunt omnia ossa mea
4 et anima mea turbata est valde
et tu Domine usquequo
5 convertere et eripe animam meam
salvum me fac propter misericordiam tuam
6 quoniam non est in morte qui memor sit tui
in inferno autem quis confitebitur tibi
7 laboravi in gemitu meo
lavabo per singulas noctes lectum meum
lacrimis stratum meum rigabo
8 turbatus est prae ira oculus meus
inveteravi inter omnes inimicos meos
9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei
10 exaudivit Dominus deprecationem meam
Dominus orationem meam adsumpsit
11 erubescant et conturbentur omnes inimici mei
avertantur retrorsum et erubescant valde velociter.

VII. 1 PSALMUS DAVID QUEM CANTAVIT DOMINO PRO VERBIS CHUSI FILII IEMINI
2 Domine Deus meus in te speravi
libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me
3 nequando rapiat ut leo animam meam
dum non est qui redimat neque qui salvum faciat
4 Domine Deus meus si feci istud
si est iniquitas in manibus meis
5 si reddidi retribuentibus mihi mala
decidam merito ab inimicis meis inanis
6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat eam
et conculcet in terra vitam meam
et gloriam meam in pulverem deducat
7 exsurge Domine in ira tua
et exaltare in finibus inimicorum tuorum
exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti
8 et synagoga populorum circumdabit te
et propter hanc in altum regredere
9 Domine iudica populos
iudica me Domine secundum iustitiam meam
et secundum innocentiam manuum mearum super me
10 consummetur nequitia peccatorum
et dirige iustum
scrutans corda et renes Deus
11 iustum adiutorium meum a Domino
qui salvos facit rectos corde
12 Deus iudex iustus fortis et longanimis
numquid irascitur per singulos dies
13 nisi convertamini gladium suum vibravit
arcum suum tetendit et paravit illum
14 et in ipso paravit vasa mortis
sagittas suas ardentibus effecit
15 ecce parturiit iniustitiam
concepit dolorem et peperit iniquitatem
16 lacum aperuit et effodit eum
et incidit in foveam quam fecit
17 convertetur dolor eius in capite eius
et in vertice eius iniquitas eius descendet
18 confitebor Domino secundum iustitiam eius
et psallam nomini Domini altissimi.

VIII. 1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS PSALMUS DAVID
2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
propter inimicos tuos
ut destruas inimicum et defensorem
4 quoniam videbo caelos opera digitorum tuorum
lunam et stellas quas tu fundasti
5 quid est homo quod memor es eius
aut filius hominis quoniam visitas eum
6 minuisti eum paulo minus ab angelis
gloria et honore coronasti eum
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
8 omnia subiecisti sub pedibus eius
oves et boves universa
insuper et pecora campi
9 volucres caeli et pisces maris
qui perambulant semitas maris
10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra.

IX. 1 IN FINEM PRO OCCULTIS FILII PSALMUS DAVID
2 Confitebor tibi Domine in toto corde meo
narrabo omnia mirabilia tua
3 laetabor et exultabo in te
et psallam nomini tuo Altissime
4 in convertendo inimicum meum retrorsum
infirmabuntur et perient a facie tua
5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam
sedes super thronum qui iudicas aequitatem
6 increpasti gentes et periit impius
nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi
7 inimici defecerunt framea in finem
et civitates eorum destruxisti
periit memoria eorum cum sonitu
8 et Dominus in aeternum permanet
paravit in iudicio sedem suam
9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate
iudicabit populos cum iustitia
10 et factus est Dominus refugium pauperum
adiutor in oportunitatibus in tribulatione
11 et sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum
quoniam non derelinques quaerentes te Domine
12 psallite Domino qui habitat in Sion
adnuntiate inter gentes mirabilia eius
13 quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est
et non est oblitus orationem pauperum
14 miserere mihi Domine et vide humilitatem meam de inimicis meis
15 qui exaltas me de portis mortis
ut adnuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
16 exultabo in salutari tuo
infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt
in laqueo isto quem occultaverunt mihi conprehensus est pes eorum
17 cognoscitur Dominus iudicia faciens
in operibus manuum suarum conprehensus est peccator
18 convertantur peccatores in infernum
omnes gentes quae obliviscuntur Dominum
19 quoniam non in finem oblivio erit pauperum
patientia pauperum non peribit in finem
20 exsurge Domine non praevaleat homo
iudicentur gentes in conspectu tuo
21 constitue Domine legislatorem super eos
ut sciant gentes quoniam homines sunt
22 (1) ut quid Domine recessisti longe
despicis in oportunitatibus in tribulatione
23 (2) dum superbit impius incenditur pauper
conprehenduntur in cogitationibus suis quas cogitant
24 (3) quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae
et qui iniqua gerit benedicitur
25 (4) inritavit Dominum peccator
secundum multitudinem irae suae non inquiret
26 (5) non est Deus in conspectu eius
polluuntur viae eius in omni tempore
auferuntur iudicia tua a facie eius
omnium inimicorum suorum dominabitur
27 (6) dixit enim in corde suo
non movebor de generatione in generationem sine malo
28 (7) cuius os maledictione et amaritudine plenum est et dolo
sub lingua eius labor et dolor
29 (8) sedet in insidiis cum divitibus
in occultis ut interficiat innocentem
30 (9) oculi eius in pauperem respiciunt
insidiatur in occulto sicut leo in cubili suo
insidiatur ut rapiat pauperem
rapere pauperem dum abstrahit eum
31 (10) in laqueo suo humiliabit eum
inclinabit se et cadet dum dominabitur pauperi
32 (11) dixit enim in corde suo oblitus est Deus
avertit faciem suam ne videat usque in finem
32 (12) exsurge Domine Deus meus et exaltetur manus tua
ne obliviscaris pauperum in finem
34 (13) propter quid inritavit impius Dominum
dixit enim in corde suo non requiret Deus
35 (14) vides quoniam tu laborem et dolorem consideras
ut tradas eos in manibus tuis
tibi enim derelictus est pauper
pupillo tu eris adiutor
36 (15) contere brachium peccatoris et maligni
requiretur delictum eius nec invenietur
37 (16) regnavit Dominus in aeternum et in saeculum saeculi
peribitis gentes de terra eius
38 (17) desiderium pauperum exaudivit Dominus
desideria cordis eorum exaudivit auris tua
39 (18) iudicare pupillo et humili
ut non adponat ultra magnificare se homo super terram.

X. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 In Domino confido quomodo dicitis animae meae
transmigra in montem sicut passer
3 quoniam ecce peccatores tetenderunt arcum
paraverunt sagittas suas in faretra
ut sagittent in obscuro rectos corde
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt
iustus autem quid fecit
5 Dominus in templo sancto suo
Dominus in caelo sedis eius
oculi eius in pauperem respiciunt
palpebrae eius interrogant filios hominum
6 Dominus interrogat iustum et impium
qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7 pluit super peccatores laqueos
ignis sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8 quoniam iustus Dominus iustitiam dilexit
aequitatem vidit vultus eius.

XI. 1 IN FINEM PRO OCTAVA DIE PSALMUS DAVID
2 Salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus
quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum
3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum
labia dolosa in corde et corde locuti sunt mala
4 disperdat Dominus universa labia dolosa
et linguam maliloquam
5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus
labia nostra a nobis sunt
quis noster est dominus
6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum
nunc exsurgam dicit Dominus
ponam super salutare meum
fiducialiter agam in eo
7 eloquia Domini eloquia casta
argentum igne examinatum terrae
purgatum septuplum
8 tu Domine servabis nos et custodies nos
a generatione hac in aeternum
9 in circuitu impii ambulant
secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

XII. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
Usquequo Domine oblivisceris me in finem
quousque avertis faciem tuam a me
2 quamdiu ponam consilium in animam meam
dolorem in corde meo per diem
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me
4 respice et exaudi me Domine Deus meus
inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem
5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum
qui tribulant me exultabunt si motus fuero
6 ego autem in tua misericordia sperabo
exultabit cor meum in salutari tuo
cantabo Domino qui bona tribuit mihi
et psallam nomini tuo Altissime.

XIII. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
Dixit insipiens in corde suo non est Deus
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum
ut videat si est intellegens aut requirens Deum
3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
sepulchrum patens est guttur eorum
linguis suis dolose agebant
venenum aspidum sub labiis eorum
quorum os maledictione et amaritudine plenum est
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
contritio et infelicitas in viis eorum
et viam pacis non cognoverunt
non est timor Dei ante oculos eorum
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem
qui devorant plebem meam sicut escam panis
5 Deum non invocaverunt
illic trepidaverunt timore ubi non erat timor
6 quoniam Deus in generatione iusta
est consilium inopis confudisti
quoniam Deus spes eius est
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel
dum avertit Dominus captivitatem plebis suae
laetetur Iacob et exultet Israhel.

XIV. 1 PSALMUS DAVID
Domine quis habitabit in tabernaculo tuo
aut quis requiescet in monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 qui loquitur veritatem in corde suo
et non egit dolum in lingua sua
nec fecit proximo suo malum
et obprobrium non accepit adversus proximum suum
4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus
timentes autem Dominum magnificat
qui iurat proximo suo et non decipit eum
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram
et munera super innocentem non accepit
qui facit haec non commovebitur in aeternum.

XV. 1 TITULI INSCRIPTIO IPSI DAVID
Conserva me Domine quoniam in te speravi
2 dixi Domino Deus meus es tu
quoniam bonorum meorum non indiges
3 sancti qui in terra sunt eius
mirificavit omnes voluntates meas inter illos
4 multiplicatae sunt enim infirmitates eorum
postea adceleraverunt
non congregabo conventicula eorum de sanguinibus
nec memor ero nominum illorum per labia mea
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei
tu es qui restituisti mihi hereditatem meam
6 funes ceciderunt mihi in praeclaris
etenim hereditas mea praeclara est mihi
7 benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum
insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei
8 providebam Dominum in conspectu meo semper
quoniam a dextris est mihi ne commovear
9 propter hoc delectatum est cor meum
et exultavit lingua mea
insuper et caro mea requiescet in spe
10 quoniam non derelinques animam meam in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem
notas mihi fecisti vias vitae
adimplebis me laetitia cum vultu tuo
delectationes in dextera tua usque in finem.

XVI. 1 ORATIO DAVID
Exaudi Domine iustitiam meam
intende deprecationi meae
auribus percipe orationem meam
non in labiis dolosis
2 de vultu tuo iudicium meum prodeat
oculi mei videant aequitatem
3 probasti cor meum et visitasti nocte
igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas
4 ut non loquatur os meum opera hominum
propter verba labiorum tuorum
ego custodivi vias duras
5 perfice gressus meos in semitis tuis
ut non moveantur vestigia mea
6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus
inclina aurem tuam mihi
et exaudi verba mea
7 mirifica misericordias tuas
qui salvos facis sperantes in te
8 a resistentibus dexterae tuae
custodi me Domine ut pupillam oculi
sub umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum qui me adflixerunt
inimici mei animam meam circumdederunt
10 adipem suum concluserunt
os eorum locutum est superbia
11 proicientes me nunc circumdederunt me
oculos suos statuerunt declinare in terram
12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam
et sicut catulus leonis habitans in abditis
13 exsurge Domine praeveni eos et subverte eos
eripe animam meam ab impio
framea 14 inimicorum de manu tua
Domine a paucis a terra dispartire eos et subplanta eos in vita ipsorum
de absconditis tuis adimpletus est venter eorum
saturati sunt porcina
et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis
15 ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo
satiabor dum manifestabitur gloria tua.

XVII. 1 IN FINEM PUERO DOMINI DAVID QUAE LOCUTUS EST DOMINO VERBA CANTICI HUIUS IN DIE QUA ERIPUIT EUM DOMINUS DE MANU OMNIUM INIMICORUM EIUS ET DE MANU SAUL ET DIXIT
2 Diligam te Domine virtus mea
3 Domine firmamentum meum et refugium meum et liberator meus
Deus meus adiutor meus sperabo in eum
protector meus et cornu salutis meae adiutor meus
4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me gemitus mortis
et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6 dolores inferni circumdederunt me
praevenerunt me laquei mortis
7 et in tribulatione mea invocavi Dominum
et ad Deum meum clamavi
et exaudivit de templo sancto suo vocem meam
et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius
8 et commota est et contremuit terra
et fundamenta montium conturbata sunt
et commota sunt quoniam iratus est eis Deus
9 ascendit fumus in ira eius
et ignis a facie eius exardescit
carbones succensi sunt ab eo
10 et inclinavit caelos et descendit
et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super Cherubin et volavit
volavit super pinnas ventorum
12 et posuit tenebras latibulum suum
in circuitu eius tabernaculum eius
tenebrosa aqua in nubibus aeris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt
grando et carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus
et Altissimus dedit vocem suam
15 misit sagittas suas et dissipavit eos
fulgora multiplicavit et conturbavit eos
16 et apparuerunt fontes aquarum
et revelata sunt fundamenta orbis terrae
ab increpatione tua Domine
ab inspiratione spiritus irae tuae
17 misit de summo et accepit me
et adsumpsit me de multitudine aquarum
18 eripuit me de inimicis meis fortissimis
et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me
19 praevenerunt me in die adflictionis meae
et factus est Dominus protector meus
20 et eduxit me in latitudinem
salvum me fecit quoniam voluit me
21 et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum innocentiam manuum mearum retribuit mihi
22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt semper
et iustitias eius non reppuli a me
24 et ero inmaculatus coram eo
et observabo me ab iniquitate mea
25 et retribuit mihi Dominum secundum iustitiam meam
et secundum innocentiam manuum mearum
in conspectu oculorum eius
26 cum sancto sanctus eris
et cum viro innocente innocens eris
27 et cum electo electus eris
et cum perverso subverteris
28 quoniam tu populum humilem salvum facies
et oculos superborum humiliabis
29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine
Deus meus inlumina tenebras meas
30 quoniam a te eripiar a temptatione
et in Deo meo transgrediar murum
31 Deus meus inpolluta via eius
eloquia Domini igne examinata
protector est omnium sperantium in se
32 quoniam quis Deus praeter Dominum
aut quis Deus praeter Deum nostrum
33 Deus qui praecinxit me virtute
et posuit inmaculatam viam meam
34 qui perficit pedes meos tamquam cervi
et super excelsa statuit me
35 qui docet manus meas ad proelium
et posuit ut arcum aereum brachia mea
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae
et dextera tua suscepit me
et disciplina tua ipsa me docuit
37 dilatasti gressus meos subtus me
et non sunt infirmata vestigia mea
38 persequar inimicos meos et conprehendam illos
et non convertar donec deficiant
39 adfligam illos nec potuerunt stare
cadent subtus pedes meos
40 et praecinxisti me virtute ad bellum
subplantasti omnes insurgentes in me subtus me
41 et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum
et odientes me disperdidisti
42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret
ad Dominum nec exaudivit eos
43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti
ut lutum platearum delebo eos
44 eripies me de contradictionibus populi
constitues me in caput gentium
45 populus quem non cognovi servivit mihi
obauditu auris obaudivit mihi
46 filii alieni mentiti sunt mihi
filii alieni inveteraverunt
et claudicaverunt a semitis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus
et exaltetur Deus salutis meae
48 Deus qui das vindictam mihi
et subdidisti populos sub me
liberator meus Dominus de gentibus iracundis
49 et ab insurgentibus in me exaltabis me
a viro iniquo eripies me
50 propterea confitebor tibi in populis Domine
et nomini tuo psalmum dicam
51 magnificans salutare regis ipsius
et faciens misericordiam christo suo
David et semini eius usque in saeculum.

XVIII. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Caeli enarrant gloriam Dei
et opera manuum eius adnuntiant firmamentum
3 dies diei eructuat verbum
et nox nocti indicat scientiam
4 non sunt loquellae neque sermones
quorum non audientur voces eorum
5 in omnem terram exivit sonus eorum
et in fines orbis terrae verba eorum
6 in sole posuit tabernaculum suum
et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo
exultavit ut gigans ad currendam viam
7 a summo caelo egressio eius
et occursus eius usque ad summum eius
nec est qui se abscondat a calore eius
8 lex Domini inreprehensibilis convertens animas
testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda
praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
10 timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi
iudicia Dei vera iustificata in semetipsa
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum
et dulciora super mel et favum
12 nam et servus tuus custodiet ea
in custodiendo illa retributio multa
13 delicta quis intellegit
ab occultis meis munda me Domine
14 et ab alienis parce servo tuo
si mei non fuerint dominati
tunc inmaculatus ero
et emundabor a delicto maximo
15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei
et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper
Domine adiutor meus et redemptor meus.

XIX. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis
protegat te nomen Dei Iacob
3 mittat tibi auxilium de sancto
et de Sion tueatur te
4 memor sit Dominus omnis sacrificii tui
et holocaustum tuum pingue fiat
5 tribuat tibi Dominus secundum cor tuum
et omne consilium tuum confirmet
6 laetabimur in salutari tuo
et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur
7 impleat Dominus omnes petitiones tuas
nunc cognovi quoniam salvum faciet Dominus christum suum
et exaudiet illum de caelo sancto suo
in potentatibus salus dexterae eius
8 hii in curribus et hii in equis
nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur
9 ipsi obligati sunt et ceciderunt
nos vero resurreximus et erecti sumus
10 Domine salvum fac regem
et exaudi nos in die in qua invocaverimus te.

XX. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Domine in virtute tua laetabitur rex
et super salutare tuum exultabit vehementer
3 desiderium animae eius tribuisti ei
et voluntate labiorum eius non fraudasti eum
4 quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis
posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
5 vitam petiit et tribuisti ei
longitudinem dierum in saeculum saeculi
6 magna est gloria eius in salutari tuo
gloriam et magnum decorem inpones super eum
7 quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi
laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
8 quoniam rex speravit in Domino
et in misericordia Altissimi non commovebitur
9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis
dextera tua inveniat omnes qui te oderunt
10 pones eos ut clibanum ignis
in tempore vultus tui
Dominus in ira sua conturbabit eos
et devorabit eos ignis
11 fructum eorum de terra perdes
et semen eorum a filiis hominum
12 quoniam declinaverunt in te mala
cogitaverunt consilium quod non potuerunt stabilire
13 quoniam pones eos deorsum
in reliquiis tuis praeparabis vultum illorum
14 exaltare Domine in virtute tua
cantabimus et psallemus virtutes tuas.

XXI. 1 IN FINEM PRO ADSUMPTIONE MATUTINA PSALMUS DAVID
2 Deus Deus meus respice in me quare me dereliquisti
longe a salute mea verba delictorum meorum
3 Deus meus clamabo per diem nec exaudies
et nocte et non ad insipientiam mihi
4 tu autem in sancto habitas laus Israhel
5 in te speraverunt patres nostri
speraverunt et liberasti eos
6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt
in te speraverunt et non sunt confusi
7 ego autem sum vermis et non homo
obprobrium hominum et abiectio plebis
8 omnes qui videbant me aspernabantur me
locuti sunt labiis et moverunt caput
9 speravit in Domino eripiat eum
salvum faciat eum quoniam vult eum
10 quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre
spes mea ab uberibus matris meae
11 in te iactatus sum ex utero
de ventre matris meae Deus meus es tu
12 ne discesseris a me
quoniam tribulatio proxima est
et non est qui adiuvet
13 circumdederunt me vituli multi
tauri pingues obsederunt me
14 aperuerunt in me os suum
sicut leo rapiens et rugiens
15 sicut aqua effusa sunt
et dispersa sunt omnia ossa mea
et factum est cor meum tamquam cera liquefiens in medio ventris mei
16 exaruit velut testa virtus mea
et lingua mea adhesit faucibus meis
et in pulverem mortis deduxerunt me
17 quoniam circumdederunt me canes multi
concilium malignantium obsedit me
foderunt manus meas et pedes meos
18 dinumeraverunt omnia ossa mea
ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me
19 diviserunt sibi vestimenta mea
et super vestem meam miserunt sortem
20 tu autem Domine ne longe facias auxilium tuum a me
ad defensionem meam aspice
21 erue a framea animam meam
et de manu canis unicam meam
22 libera me de ore leonis
et a cornibus unicornuorum humilitatem meam
23 narrabo nomen tuum fratribus meis
in medio ecclesiae laudabo te
24 qui timetis Dominum laudate eum
universum semen Iacob magnificate eum
25 timeat eum omne semen Israhel
quoniam non sprevit neque despexit precem pauperum
neque avertit faciem suam a me
et dum clamarem ad eum exaudivit me
26 apud te laus mihi in ecclesia magna
vota mea Domino reddam coram timentibus eum
27 edent pauperes et saturabuntur
et laudabunt Dominum qui requirunt eum
vivet cor eorum in saeculum saeculi
28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae
et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium
29 quoniam Domini est regnum
et ipse dominabitur gentium
30 manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae
in conspectu eius procident universi qui descendunt in terram
31 et anima mea ipsi vivet
et semen meum serviet illi
32 adnuntiabitur Domino generatio ventura
et adnuntiabunt caeli iustitiam eius
populo qui nascetur quem fecit Dominus.

XXII. 1 PSALMUS DAVID
Dominus regit me et nihil mihi deerit
2 in loco pascuae ibi me collocavit
super aquam refectionis educavit me
3 animam meam convertit
deduxit me super semitam iustitiae propter nomen suum
4 nam et si ambulem in medio umbrae mortis
non timebo mala quoniam tu mecum es
virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt
5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me
inpinguasti in oleo caput meum
et poculum tuum inebrians quam praeclarum est
6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae
ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.

XXIII. 1 PSALMUS DAVID PRIMA SABBATI
Domini est terra et plenitudo eius
orbis terrarum et universi qui habitant in ea
2 ipse super maria fundavit eam
et super flumina praeparavit illam
3 quis ascendit in montem Domini
aut quis stabit in loco sancto eius
4 innocens manibus et mundo corde
qui non accepit in vano animam suam
nec iuravit in dolo proximo suo
5 hic accipiet benedictionem a Domino
et misericordiam a Deo salutari suo
6 haec est generatio quaerentium Dominum
requirentium faciem Dei Iacob
7 tollite portas principes vestri
et elevamini portae aeternales
et introibit rex gloriae
8 quis est iste rex gloriae
Dominus fortis et potens
Dominus potens in proelio
9 tollite portas principes vestri
et elevamini portae aeternales
et introibit rex gloriae
10 quis est iste rex gloriae
Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

XXIV. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
Ad te Domine levavi animam meam 2 Deus meus
in te confido non erubescam
3 neque inrideant me inimici mei
etenim universi qui te expectant Domine non confundentur
4 confundantur iniqui facientes vana
vias tuas Domine notas fac mihi
et semitas tuas edoce me
5 dirige me in veritate tua
et doce me quia tu es Deus salutaris meus
et te sustinui tota die
6 reminiscere miserationum tuarum Domine
et misericordiae tuae quae a saeculo sunt
7 delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris
secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei Deus
propter bonitatem tuam Domine
8 dulcis et rectus Dominus
propter hoc legem statuit delinquentibus in via
9 diriget mites in iudicio
docebit mansuetos vias suas
10 universae viae Domini misericordia et veritas
requirentibus testamentum eius et testimonia eius
11 propter nomen tuum Domine
propitiaberis peccato meo copiosum est enim
12 quis est homo qui timeat Dominum
legem statuit ei in via quam elegit
13 anima eius in bonis demorabitur
et semen eius hereditatem possidebit terram
14 firmamentum est Dominus timentibus eum
et testamentum ipsius ut manifestetur illis
15 oculi mei semper ad Dominum
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
16 respice in me et miserere mei
quoniam unicus et pauper sum ego
17 tribulationes cordis mei dilatatae sunt
de necessitatibus meis eripe me
18 vide humilitatem meam et laborem meum
et dimitte omnia peccata mea
19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt
et odio iniquo oderunt me
20 custodi animam meam et eripe me
non confundar quoniam invocavi te
21 innocentes et recti adheserunt mihi
quoniam sustinui te Domine
22 redime me Deus Israhel ex omnibus angustiis meis.

XXV. 1 PSALMUS DAVID
Iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum
et in Domino sperans non infirmabor
2 proba me Domine et tempta me
ure renes meos et cor meum
3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est
et conplacui in veritate tua
4 non sedi in concilio vanitatis
et cum iniqua gerentibus non introibo
5 odivi congregationem malignorum
et cum impiis non sedebo
6 lavabo inter innocentes manus meas
et circuibo altare tuum Domine
7 ut audiam vocem laudis tuae
et enarrem universa mirabilia tua
8 Domine dilexi decorem domus tuae
et locum tabernaculi gloriae tuae
9 ne perdas cum impiis animam meam
et cum viris sanguinum vitam meam
10 in quorum manibus iniquitates sunt
dextera eorum repleta est muneribus
11 ego autem in innocentia mea ingressus sum
redime me et miserere mei
12 pes enim meus stetit in via recta
in ecclesiis benedicam Dominum.

XXVI. 1 PSALMUS DAVID PRIUSQUAM LINIRETUR
Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo
Dominus defensor vitae meae a quo trepidabo
2 dum adpropiant super me nocentes
ut edant carnes meas
qui tribulant me inimici mei
ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3 si consistant adversum me castra
non timebit cor meum
si exsurgat in me proelium
in hoc ego sperabo
4 unam petii a Domino hanc requiram
ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae
ut videam voluntatem Domini
et protegar a templo sancto eius
5 quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum
protexit me in abscondito tabernaculi sui
6 in petra exaltavit me
nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos
circuibo et immolabo in tabernaculo eius hostiam iubilationis
cantabo et psalmum dicam Domino
7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi ad te
miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum quaesivi vultum tuum
vultum tuum Domine requiram
9 ne avertas faciem tuam a me
et ne declines in ira a servo tuo
adiutor meus esto ne derelinquas me
neque despicias me Deus salutaris meus
10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me
Dominus autem adsumpsit me
11 legem mihi constitue Domine in via tua
et dirige me in semita recta propter inimicos meos
12 ne tradideris me in animas persequentium me
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui
et mentita est iniquitas sibi
13 credo videre bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum et viriliter age
et confortetur cor tuum et sustine Dominum.

XXVII. 1 IPSI DAVID
Ad te Domine clamavi Deus meus ne sileas a me
et ero similis descendentibus in lacum
2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te
et dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3 ne simul tradas me cum peccatoribus
et cum operantibus iniquitatem ne perdas me
cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo
mala autem sunt in cordibus eorum
4 da illis secundum opera eorum
et secundum nequitiam studiorum ipsorum retribue illis
redde retributionem eorum ipsis
5 quoniam non intellexerunt in opera Domini
et in opera manuum eius non consideraverunt
destrue illos nec aedificabis eos
6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7 Dominus adiutor meus et protector meus
et in ipso speravit cor meum et adiutus sum
et refloruit caro mea
et ex voluntate mea confitebor illi
8 Dominus fortitudo plebis suae
et protector salutarium christi sui est
9 salvum fac populum tuum Domine et benedic hereditatem tuam
et rege eos et extolle illos usque in saeculum.

XXVIII. 1 PSALMUS DAVID IN CONSUMMATIONE TABERNACULI
Adferte Domino filii Dei
adferte Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et honorem
adferte Domino gloriam nomini eius
adorate Dominum in aula sancta eius
3 vox Domini super aquas
Deus maiestatis intonuit
Dominus super aquas multas
4 vox Domini in virtute
vox Domini in magnificentia
5 vox Domini confringentis cedros
et confringet Dominus cedros Libani
6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani
et dilectus sicut filius unicornuorum
7 vox Domini intercidentis flammam ignis
8 vox Domini concutientis solitudinem
et commovebit Dominus desertum Cades
9 vox Domini praeparantis cervos
et revelabit condensa
et in templo eius omnes dicent gloriam
10 Dominus diluvium inhabitat
et sedebit Dominus rex in aeternum
11 Dominus virtutem populo suo dabit
et benedicet populum suum in pace.

XXIX. 1 PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID
2 Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me
nec delectasti inimicos meos super me
3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
4 Domine abstraxisti ab inferis animam meam
salvasti me a descendentibus in lacum
5 psallite Domino sancti eius
et confitemini memoriae sanctitatis eius
6 quoniam ira in indignatione eius
et vita in voluntate eius
ad vesperum demorabitur fletus
et ad matutinum laetitia
7 ego autem dixi in mea abundantia
non movebor in aeternum
8 Domine in bona voluntate tua praestitisti decori meo virtutem
avertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus
9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
10 quae utilitas in sanguine meo
dum descendo in corruptionem
numquid confitebitur tibi pulvis
aut adnuntiabit veritatem tuam
11 audivit Dominus et misertus est mihi
Dominus factus est adiutor meus
12 convertisti planctum meum in gaudium mihi
conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitia
13 ut cantem tibi gloria mea et non conpungar
Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi.

XXX. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 In te Domine speravi non confundar in aeternum
in tua iustitia libera me et eripe me
3 inclina ad me aurem tuam
adcelera ut eripias me
esto mihi in Deum protectorem
et in locum refugii ut salvum me facias
4 quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
et propter nomen tuum dux mihi eris et enutries me
5 et educes me de laqueo isto quem occultaverunt mihi
quoniam tu es protector meus Domine
6 in manus tuas commendo spiritum meum
redemisti me Domine Deus veritatis
7 odisti observantes vanitatem supervacue
ego autem in Domino sperabo
8 exultabo et laetabor in tua misericordia
quia respexisti humilitatem meam
salvam fecisti de necessitatibus animam meam
9 nec conclusisti me in manus inimici
statuisti in loco spatioso pedes meos
10 miserere mihi Domine quoniam tribulor
conturbatus est in ira oculus meus
anima mea et venter meus
11 quoniam defecit in dolore vita mea
et anni mei in gemitibus
infirmata est in paupertate virtus mea
et ossa mea conturbata sunt
12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium
vicinis meis nimium et timor notis meis
qui videbant me foris fugiebant a me
13 excidi tamquam mortuus a corde
et factus sum sicut vas perditum
14 quoniam audivi vituperationem multorum
circumhabitantium
in eo dum congregarentur omnes simul adversum me
ut acciperent animam meam consiliati sunt
15 ego vero in te speravi Domine
dixi tu es Deus meus
16 in manibus tuis tempora mea
libera me et eripe me de manibus inimicorum meorum
et a persequentibus me
17 inlumina faciem tuam super servum tuum
et salvum me fac in tua misericordia
18 Domine non confundar quoniam invocavi te
erubescant impii et deducantur in infernum
19 muta efficiantur labia dolosa
quae loquuntur adversus iustum iniquitatem
in superbia et contemptu
20 quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine
quam abscondisti timentibus te
et perfecisti eam sperantibus in te
in conspectu filiorum hominum
21 abscondes eos in abditu vultus tui
a conturbatione hominum
proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum
22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae
23 ego autem dixi in pavore meo
proiectus sum a vultu oculorum tuorum
ideo exaudisti vocem deprecationis meae
dum clamarem ad te
24 diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritatem requiret Dominus
et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam
25 viriliter agite et confortetur cor vestrum
omnes qui speratis in Domino.

XXXI. 1 HUIC DAVID INTELLECTUS
Beati quorum remissae sunt iniquitates
et quorum tecta sunt peccata
2 beatus vir cui non inputavit Dominus peccatum
nec est in ore eius dolus
3 quoniam tacui inveteraverunt omnia ossa mea
dum clamarem tota die
4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua
conversus sum in aerumna dum confringitur spina
5 delictum meum cognitum tibi feci
et iniustitias meas non operui
dixi pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino
et tu remisisti impietatem cordis mei
6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno
verumtamen in diluvio aquarum multarum
ad eum non adproximabunt
7 tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me
exultatio mea redime me a circumdantibus me
8 intellectum dabo tibi et instruam te in via hac qua ingredieris
firmabo super te oculos meos
9 nolite fieri sicut equus et mulus in quibus non est intellectus
in freno et camo maxillas eorum constringe
qui non adproximant ad te
10 multa flagella peccatorum
sperantes autem in Domino misericordia circumdabit
11 laetamini in Domino et exultate iusti
et gloriamini omnes recti corde.

XXXII. PSALMUS DAVID
1 Gaudete iusti in Domino rectos decet conlaudatio
2 confitemini Domino in cithara
in psalterio decem cordarum psallite ei
3 cantate ei canticum novum
bene psallite ei in iubilatione
4 quoniam rectus est sermo Domini
et omnia opera eius in fide
5 diligit misericordiam et iudicium
misericordia Domini plena est terra
6 verbo Domini caeli firmati sunt
et spiritu oris eius omnis virtus eorum
7 congregans sicut in utrem aquas maris
ponens in thesauris abyssos
8 timeat Dominum omnis terra
ab ipso autem commoveantur universi et omnes qui habitant orbem
9 quoniam ipse dixit et facta sunt
ipse mandavit et creata sunt
10 Dominus dissipat consilia gentium
reprobat autem cogitationes populorum
et reprobat consilia principum
11 consilium vero Domini manet in aeternum
cogitationes cordis eius in saeculum saeculi
12 beata gens cuius est Dominus Deus eorum
populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi
13 de caelo prospexit Dominus et vidit omnes filios hominum
14 de praeparato habitaculo suo
respexit super omnes qui habitant orbem
15 qui finxit singillatim corda eorum
qui intellegit in omnia opera eorum
16 non salvabitur rex per multam virtutem suam
nec gigans salvus erit in multitudine fortitudinis suae
17 falsus equus ad salutem
in abundantia autem virtutis suae non erit salvus
18 ecce oculi Domini super timentes eum
sperantes autem in misericordia eius
19 ut eripiat a morte animas eorum
et alat eos in fame
20 anima autem nostra sustinet Dominum
quoniam adiutor et protector noster est
21 et in ipso laetabitur cor nostrum
et in nomine sancto eius speravimus
22 fiat Domine misericordia tua super nos
sicut speravimus in te.

XXXIII. 1 PSALMUS DAVID CUM INMUTAVIT VULTUM SUUM CORAM ABIMELECH ET DIMISIT EUM ET ABIIT
2 Benedicam Dominum in omni tempore
semper laus eius in ore meo
3 in Domino laudabitur anima mea
audiant mansueti et laetentur
4 magnificate Dominum mecum
et exaltemus nomen eius in invicem
5 inquisivi Dominum et exaudivit me
et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me
6 accedite ad eum et inluminamini
et vultus vestri non erubescent
7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum
et ex omnibus tribulationibus eius liberavit eum
8 inmittet angelum Dominus in circuitu timentium eum et eripiet eos
9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus
beatus vir qui sperat in eum
10 timete Dominum omnes sancti eius
quoniam nihil deest timentibus eum
11 divites eguerunt et esurierunt
inquirentes autem Dominum non deficient omni bono
12 venite filii audite me
timorem Domini docebo vos
13 quis est homo qui vult vitam
et cupit videre dies bonos
14 cohibe linguam tuam a malo
et labia tua ne loquantur dolum
15 deverte a malo et fac bonum
inquire pacem et sequere eam
16 oculi Domini super iustos
et aures eius ad preces eorum
17 vultus autem Domini super facientes mala
ut perdat de terra memoriam eorum
18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit eos
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos
19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde
et humiles spiritu salvabit
20 multae tribulationes iustorum
et de his omnibus liberavit eos Dominus
21 Dominus custodit omnia ossa eorum
unum ex eis non conteretur
22 mors peccatorum pessima
et qui oderunt iustum delinquent
23 redimet Dominus animas servorum suorum
et non derelinquet omnes qui sperant in eum.

XXXIV. 1 HUIC DAVID
Iudica Domine nocentes me
expugna inpugnantes me
2 adprehende arma et scutum
et exsurge in adiutorium mihi
3 effunde frameam et conclude
adversus eos qui me persequuntur
dic animae meae salus tua ego sum
4 confundantur et revereantur inimici mei
qui quaerunt animam meam
avertantur retrorsum et erubescant
qui cogitant mihi mala
5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti
et angelus Domini adfligens eos
6 fiant viae eorum tenebrae et lubricum
et angelus Domini persequens eos
7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui
vane exprobraverunt animam meam
8 veniat illis laqueus quem ignorant
et captio quam occultaverunt adprehendat eos
et in laqueum incidant in idipsum
9 anima autem mea exultabit in Domino
et delectabitur super salutare eius
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tibi
eripiens inopem de manu fortioris eius
egenum et pauperem a rapientibus eum
11 exsurgentes testes iniqui
quae ignorabam interrogabant me
12 et retribuebant mihi mala pro bonis
et sterilitatem animae meae
13 ego autem dum mihi molesti essent
induebam me cilicium
et humiliabam in ieiunio animam meam
et oratio mea in sinu meo convertebatur
14 sicut proximum sicut fratrem nostrum ita conplacebam
tamquam lugens et contristatus ita humiliabar
15 adversum me laetati sunt et convenerunt
congregaverunt in me flagella et ignoraverunt
16 dissoluti sunt nec conpuncti sunt
temptaverunt me et deriserunt derisu
striderunt in me dentibus suis
17 Domine quando respicies
restitue animam meam a malefactis eorum
et a leonibus unicam meam
18 confitebor tibi Domine in ecclesia magna
in populo gravi laudabo te
19 ut non insultent in me qui adversantur mihi inique
qui oderunt me gratis et annuebant oculis
20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur
et super iram dolose cogitabant
21 dilataverunt in me os suum
dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
22 vidisti Domine ne sileas
Domine ne discedas a me
23 exsurge Domine et intende iudicium meum
Deus meus et Dominus meus in causam meam
24 iudica me Domine secundum misericordiam tuam Domine Deus meus
ut non insultent in me inimici mei
25 nec dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae
nec dicant obsorbuimus eum
26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis
induantur pudore et reverentia
qui magna loquuntur adversum me
27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam
et dicant semper magnificetur Dominus
qui volunt pacem servi eius
28 sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam
tota die laudem tuam.

XXXV. 1 IN FINEM SERVO DOMINI DAVID
2 Dixit iniustus ut delinquat in semetipso
non est timor Dei ante oculos eius
3 quoniam dolose egit in conspectu eius
ut inveniret iniquitatem suam et odium
4 verba oris eius iniquitas et dolus
noluit intellegere ut bene ageret
5 iniquitatem meditatus est in cubili suo
adstetit omni viae non bonae
malitiam autem non odivit
6 Domine in caelo misericordia tua
et veritas tua usque ad nubes
7 iustitia tua sicut montes Dei
et iudicia tua abyssus multa
homines et iumenta salvos facies Domine
8 quemadmodum multiplicasti misericordias tuas Deus
filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae
et torrente voluntatis tuae potabis eos
10 quoniam apud te est fons vitae
et in lumine tuo videbimus lumen
11 praetende misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
12 non veniat mihi pes superbiae
et manus peccatorum non moveat me
13 ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem
expulsi sunt nec potuerunt stare.

XXXVI. 1 IPSI DAVID
Noli aemulari inter malignantes
neque aemulatus fueris facientes iniquitatem
2 quoniam tamquam faenum velociter arescent
et sicut holera herbarum cito cadent
3 spera in Domino et fac bonitatem
et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
4 delectare in Domino et dabit tibi petitionem cordis tui
5 revela ad Dominum viam tuam
et spera in eum et ipse faciet
6 et educet tamquam lumen iustitiam tuam
et iudicium tuum sicut meridiem
7 subditus esto Domino et obsecra eum
ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua
in homine faciente iniquitatem
8 desine ab ira et derelinque furorem
ne aemuleris ut nequiter facias
9 quoniam qui nequiter agunt exterminabuntur
qui vero expectant Dominum ipsi hereditate possidebunt terram
10 pusillum adhuc et non erit peccator
et quaeres locum eius nec invenies
11 mansueti autem possidebunt terram
et delectabuntur in multitudine pacis
12 observabit peccator iustum
et fremet super eum dentibus suis
13 Dominus autem inridebit eum
quoniam prospicit quod veniet dies eius
14 gladium evaginaverunt peccatores
tetenderunt arcum suum
ut deiciant inopem et pauperem
ut trucident rectos corde
15 gladius eorum intret in cor ipsorum
et arcus eorum conteratur
16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
17 quoniam brachia peccatorum conterentur
confirmat autem iustos Dominus
18 novit Dominus vias inmaculatorum
et hereditas eorum in aeternum erit
19 non confundentur in tempore malo
et in diebus famis saturabuntur
20 quoniam peccatores peribunt
inimici autem Domini mox honorati et exaltati fuerint
deficientes ut fumus deficient
21 mutuatur peccator et non solvit
iustus autem miseretur et commodat
22 quoniam benedicentes eum possidebunt terram
maledicentes autem illum disperient
23 a Domino gressus hominis dirigentur
et viam eius cupiet nimis
24 cum ceciderit iustus non conturbabitur
quia Dominus firmat manum eius
25 iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum
nec semen eius egens pane
26 tota die miseretur et commodat
et semen eius in benedictione erit
27 declina a malo et fac bonum
et inhabita in saeculum saeculi
28 quoniam Dominus amat iudicium
et non derelinquet sanctos suos
in aeternum conservabuntur
iniusti autem punientur
et semen impiorum peribit
29 iusti vero hereditate possidebunt terram
et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam
30 os iusti meditabitur sapientiam
et lingua eius loquetur iudicium
31 lex Dei eius in corde ipsius
et non subplantabuntur gressus eius
32 considerat peccator iustum
et quaerit perdere eum
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius
nec damnabit eum cum iudicabitur illi
34 expecta Dominum et custodi vias eius
et exaltabit te ut inhabites terram
cum pereunt peccatores videbis
35 vidi impium superexaltatum
et elevatum super cedros Libani
36 transivi et ecce non erat
quaesivi eum et non est inventus locus eius
37 custodi veritatem et vide aequitatem
quoniam sunt reliquiae homini pacifico
38 iniusti autem disperient simul
reliquiae impiorum peribunt
39 salus autem iustorum a Domino est
et protector eorum est in tempore tribulationis
40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos
et eripiet eos a peccatoribus
et salvos faciet eos quoniam speraverunt in eum.

XXXVII. 1 PSALMUS DAVID IN REMEMORATIONE DE SABBATO
2 Domine ne in ira tua arguas me
neque in furore tuo corripias me
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi
et confirmasti super me manum tuam
4 nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae
et non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
5 quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum
sicut onus grave gravatae sunt super me
6 conputruerunt et deterioraverunt cicatrices meae
a facie insipientiae meae
7 miseriis adflictus sum et turbatus sum usque in finem
tota die contristatus ingrediebar
8 quoniam anima mea conpleta est inlusionibus
et non est sanitas in carne mea
9 incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque
rugiebam a gemitu cordis mei
10 et ante te est omne desiderium meum
et gemitus meus a te non est absconditus
11 cor meum conturbatum est in me
et deseruit me fortitudo mea
et lumen oculorum meorum non est mecum
12 amici mei et proximi mei
adversum me adpropiaverunt et steterunt
et proximi mei a longe steterunt
13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam
et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitatem
et dolos tota die meditabantur
14 ego autem velut surdus non audiebam
et sicut mutus qui non aperuit os suum
15 et factus sum ut homo non audiens
et non habens in ore suo increpationes
16 quoniam in te Domine speravi
dixi tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi ne aliquando insultent in me inimici mei
et dum commoverentur pedes mei
in me magna locuti sunt
18 quoniam ego ad flagella paratus sum
et dolor meus ante me est semper
19 quoniam iniquitatem meam ego pronuntio
et cogitabo pro peccato meo
20 inimici autem mei vivent et confortati sunt super me
et multiplicati sunt qui oderunt me inique
21 qui retribuebant mihi mala pro bonis detrahebant mihi
quoniam subsecutus sum iustitiam
22 ne derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23 intende in adiutorium meum Domine Deus salutis meae.

XXXVIII. 1 IN FINEM IDITHUN CANTICUM DAVID
2 Dixi custodiam vias meas
ut non delinquam in lingua mea
posui ori meo custodiam
dum consistit peccator adversum me
3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis
et dolor meus renovatus est
4 concaluit cor meum intra me
et in meditatione mea exardescit ignis
5 locutus sum in lingua mea
notum mihi fac Domine finem meum
et numerum dierum meorum quis est
ut sciam quid desit mihi
6 ecce veteres posuisti dies meos
et substantia mea tamquam nihil ante te est
verumtamen universa vanitas omnis homo vivens
7 quamquam in imagine Dei ambulet homo
tamen vane conturbabitur
thesaurizat et ignorat cui congreget ea
8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus
et substantia mea tamquam nihil ante te est
9 ab omnibus iniquitatibus meis eripe me
obprobrium insipienti dedisti me
10 obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti me
11 amove a me plagas tuas
12 a fortitudine enim manus tuae ego defeci
in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem
et tabescere fecisti sicut araneam animam eius
verumtamen universa vanitas omnis homo vivens
13 exaudi Deus orationem meam
et deprecationem meam
auribus percipe lacrimas meas
ne sileas a me quoniam incola ego sum apud te in terra et peregrinus
sicut omnes patres mei
14 remitte mihi ut refrigerer
priusquam eam et amplius non ero.

XXXIX. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Expectans expectavi Dominum et respexit me
3 et exaudivit deprecationem meam
et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis
et statuit supra petram pedes meos
et direxit gressus meos
4 et inmisit in os meum canticum novum
hymnum Deo nostro
videbunt multi et timebunt
et sperabunt in Domino
5 beatus vir cuius est nomen Domini spes eius
et non respexit in vanitatem et in insanias falsas
6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua
et cogitationibus tuis non est quis similis tibi
adnuntiavi et locutus sum
multiplicati sunt super numerum
7 sacrificium et oblationem noluisti
corpus autem perfecisti mihi
holocausta etiam pro delicto non postulasti
8 tunc dixi ecce venio
in capite libri scriptum est de me
9 ut faciam voluntatem tuam Deus meus volui
et legem tuam in medio cordis mei
10 bene nuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna
ecce labia mea non prohibebo Domine tu cognovisti
11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo
veritatem tuam et salutare tuum dixi
non celavi misericordiam tuam
et veritatem tuam a synagoga multa
12 tu autem Domine ne longe facias misericordias tuas a me
misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me
13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus
conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem
multiplicati sunt super capillos capitis mei
et cor meum dereliquit me
14 conplaceat tibi Domine ut eripias me
Domine in auxilium meum respice
15 confundantur et revereantur simul
qui quaerunt animam meam ut auferant eam
avertantur retrorsum
et erubescant qui cogitant mihi mala
16 ferant confestim confusionem suam
qui dicunt mihi euge euge
17 exultent et laetentur qui quaerunt te Domine
et dicant semper magnificetur Dominus
qui diligunt salutare tuum
18 ego vero egenus et pauper sum
Dominus curam habet mei
adiutor meus et liberator meus es tu
Domine ne tardaveris.

XL. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Beatus qui intellegit super egenum et pauperem
in die mala liberabit eum Dominus
3 Dominus conservet eum et vivificet eum
et beatum faciat eum et emundet in terra animam eius
et non tradat eum in manus inimici eius
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius
universum stratum eius versasti in infirmitate eius
5 ego dixi Domine miserere mei
sana animam meam quia peccavi tibi
6 inimici mei dixerunt mala mihi
quando morietur et periet nomen eius
7 et ingrediebantur ut viderent vana locutum est
cor eorum congregaverunt iniquitatem sibi
et egrediebantur foris et loquebantur
8 simul in unum susurrabant omnes inimici mei
adversum me cogitabant mala mihi
9 verbum iniquum mandaverunt adversum me
numquid qui dormit non adiciet ut resurgat
10 etenim homo pacis meae in quo sperabam
qui edebat panes meos ampliavit adversum me subplantationem
11 tu autem Domine miserere mei
et resuscita me et retribuam illis
12 in hoc cognovi quoniam voluisti me
quia non gaudebit inimicus meus super me
13 propter innocentiam autem meam suscepisti me
et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.

14 Benedictus Dominus Deus Israhel
a saeculo et usque in saeculum fiat fiat.

XLI. 1 IN FINEM INTELLECTUS FILIIS CORE
2 Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum
ita desiderat anima mea ad te Deus
3 sitivit anima mea ad Deum vivum
quando veniam et parebo ante faciem Dei
4 fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte
dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam
quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei
in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me
spera in Deum quoniam confitebor illi
salutare vultus mei 7 et Deus meus
a me ipso anima mea turbata est
propterea memor ero tui Domine
de terra Iordanis et Hermonis a monte modico
8 abyssus abyssum invocat
in voce cataractarum tuarum
omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
9 in die mandavit Dominus misericordiam suam
et nocte declaravit
apud me oratio Deo vitae meae
10 dicam Deo susceptor meus es quare me oblitus es
et quare me reppulisti
et quare tristis incedo
dum adfligit me inimicus
11 dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant me
dum dicitur mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me
spera in Deum quoniam confitebor illi
salutare vultus mei et Deus meus.

XLII. 1 PSALMUS DAVID
Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta
ab homine iniquo et doloso eripe me
2 quia tu es Deus meus et fortitudo mea quare me reppulisti
et quare tristis incedo dum adfligit me inimicus
3 emitte lucem tuam et veritatem tuam
ipsa me deduxerunt et adduxerunt in monte sancto tuo
et in tabernaculo tuo
4 introibo ad altare Dei
ad Deum qui laetificat iuventutem meam
confitebor tibi in cithara Deus Deus meus
5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me
spera in Deum quoniam confitebor illi
salutare vultus mei et Deus meus.

XLIII. 1 IN FINEM FILIIS CORE AD INTELLECTUM
2 Deus auribus nostris audivimus
patres nostri adnuntiaverunt nobis
opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis
3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos
adflixisti populos et expulisti eos
4 non enim in gladio suo possidebunt terram
et brachium eorum non salvabit eos
sed dextera tua et brachium tuum
et inluminatio vultus tui
quoniam conplacuit tibi in illis
5 tu es ipse rex meus et Deus meus
qui mandas salutem Iacob
6 in te inimicos nostros ventilavimus
et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos
7 non enim in arcu meo sperabo
et gladius meus non salvabit me
8 liberasti enim nos ex adfligentibus nos
et eos qui nos oderunt confudisti
9 in Deo laudabimur tota die
et in nomine tuo confitebimur in saecula
10 nunc autem reppulisti et confudisti nos
et non egredieris Deus in virtutibus nostris
11 avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris
et eos qui nos oderunt diripiebant sibi
12 dedisti nos tamquam oves escarum
et in gentibus dispersisti nos
13 vendidisti populum tuum sine pretio
et non fuit multitudo in commutationibus eorum
14 posuisti nos in obprobrium vicinis nostris
derisu et contemptu his qui in circuitu nostro sunt
15 posuisti nos in similitudinem gentibus
commotionem capitis in plebibus
16 tota die verecundia mea contra me est
et confusio vultus mei operuit me
17 a voce exprobrantis et obloquentis
a facie inimici et persequentis
18 haec omnia venerunt super nos et obliti non sumus te
et inique non egimus in testamento tuo
19 et non recessit retro cor nostrum
et declinasti semitas nostras a via tua
20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis
et operuit nos umbra mortis
21 si obliti sumus nomen Dei nostri
et si expandimus manus nostras ad deum alienum
22 nonne Deus requiret ista
ipse enim novit occulta cordis
quoniam propter te morte afficimur tota die
aestimati sumus ut oves occisionis
23 exsurge quare obdormis Domine
exsurge et ne repellas nos usque in finem
24 quare faciem tuam avertis
oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram
25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra
adhesit in terra venter noster
26 exsurge Domine adiuva nos
et libera nos propter nomen tuum.

XLIV. 1 IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR FILIIS CORE AD INTELLECTUM CANTICUM PRO DILECTO
2 Eructavit cor meum verbum bonum
dico ego opera mea regi
lingua mea calamus scribae velociter scribentis
3 speciosus forma prae filiis hominum
diffusa est gratia in labiis tuis
propterea benedixit te Deus in aeternum
4 accingere gladium tuum circa femur potentissime
5 speciem tuam et pulchritudinem tuam
intende prospere procede et regna
propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam
et deducet te mirabiliter dextera tua
6 sagittae tuae acutae potentissime
populi sub te cadent
in corda inimicorum regis
7 sedis tua Deus in saeculum saeculi
virga recta est virga regni tui
8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem
propterea unxit te Deus Deus tuus
oleo laetitiae prae consortibus tuis
9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis
a gradibus eburneis ex quibus te delectaverunt
10 filiae regum in honore tuo
adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate
11 audi filia et vide et inclina aurem tuam
et obliviscere populum tuum et domum patris tui
12 quoniam concupivit rex speciem tuam
quia ipse est Dominus Deus tuus et adorabunt eum
13 filiae Tyri in muneribus
vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis
14 omnis gloria eius filiae regum ab intus
in fimbriis aureis 15 circumamicta varietate
adducentur regi virgines postea
proximae eius adferentur tibi
16 in laetitia et exultatione
adducentur in templum regis
17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii
constitues eos principes super omnem terram
18 memores erunt nominis tui
in omni generatione et progenie
propterea populi confitebuntur tibi
in aeternum et in saeculum saeculi.

XLV. 1 IN FINEM PRO FILIIS CORE PRO ARCANIS PSALMUS
2 Deus noster refugium et virtus
adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
3 propterea non timebimus dum conturbabitur terra
et transferentur montes in cor maris
4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eius
conturbati sunt montes in fortitudine eius
5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
6 Deus in medio eius non commovebitur
adiuvabit eam Deus vultu suo
7 conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna
dedit vocem suam Altissimus et mota est terra
8 Dominus virtutum nobiscum
susceptor noster Deus Iacob
9 venite et videte opera Domini
quae posuit prodigia super terram
10 auferens bella usque ad fines terrae
arcum conteret et confringet arma
et scuta conburet igni
11 vacate et videte quoniam ego sum Deus
exaltabor in gentibus et exaltabor in terra
12 Dominus virtutum nobiscum
susceptor noster Deus Iacob.

XLVI. 1 IN FINEM PRO FILIIS CORE PSALMUS
2 Omnes gentes plaudite manibus
iubilate Deo in voce exultationis
3 quoniam Deus summus terribilis
et rex magnus super omnes deos
4 subiecit populos nobis
et gentes sub pedibus nostris
5 elegit nos in hereditatem sibi
speciem Iacob quam dilexit
6 ascendit Deus in iubilatione
et Dominus in voce tubae
7 psallite Deo nostro psallite
psallite regi nostro psallite
8 quoniam rex omnis terrae Deus
psallite sapienter
9 regnavit Dominus super omnes gentes
Deus sedet super sedem sanctam suam
10 principes populi convenerunt cum Deo Abraham
quoniam dii fortes terrae nimium elevati sunt.

XLVII. 1 PSALMUS CANTICI FILIIS CORE SECUNDA SABBATI
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri in monte sancto eius
3 dilatans exultationes universae terrae
mons Sion latera aquilonis
civitas regis magni
4 Deus in gradibus eius dinoscitur dum suscipiet eam
5 quoniam ecce reges terrae congregati sunt
et convenerunt in unum
6 ipsi videntes tunc admirati sunt
conturbati sunt et commoti sunt
7 tremor adprehendit eos
ibi dolores sicut parturientis
8 in spiritu vehementi conterens naves Tharsis
9 sicut audivimus ita et vidimus
in civitate Domini virtutum
in civitate Dei nostri
Deus fundavit eam in aeternum
10 suscepimus Deus misericordiam tuam
in medio templi tui
11 secundum nomen tuum Deus ita et laus tua in fines terrae
iustitia plena est dextera tua
12 laetetur mons Sion
et exultent filiae Iudae propter iudicia tua Domine
13 circumdate Sion et conplectimini eam
narrate in turribus eius
14 ponite corda vestra in virtute eius
et distribuite gradus eius
ut enarretis in progenie altera
15 quoniam hic est Deus noster
in aeternum et in saeculum saeculi
et ipse reget nos in saecula.

XLVIII. 1 IN FINEM FILIIS CORE PSALMUS
2 Audite haec omnes gentes
auribus percipite qui habitatis orbem
3 quique terriginae et filii hominum
simul in unum dives et pauper
4 os meum loquetur sapientiam
et meditatio cordis mei prudentiam
5 inclinabo ad similitudinem aurem meam
aperiam in psalterio propositionem meam
6 ut quid timebo in die mala
iniquitas calcanei mei circumdedit me
7 qui confidunt in virtute sua
quique in abundantia divitiarum suarum gloriabuntur
8 frater non redemit redemit homo
non dabit Deo placationem suam
9 nec pretium redemptionis animae suae
et laboravit in aeternum 10 et vivet in finem
11 quoniam non videbit interitum cum viderit sapientes morientes
simul insipiens et stultus peribunt
et relinquent alienis divitias suas
12 et sepulchra eorum domus eorum in aeternum
tabernacula eorum in generatione et progenie
invocabunt nomina eorum in terris ipsorum
13 et homo cum in honore esset non intellexit
conparatus est iumentis insipientibus
et similis factus est illis
14 haec via eorum scandalum ipsis
et postea in ore suo benedicent
15 sicut oves in inferno positi sunt
et mors depascet eos
et obtinebunt eos iusti in matutino
et auxilium eorum veterescet in inferno et a gloria sua expulsi sunt
16 verumtamen Deus liberavit animam meam
de manu inferi dum acceperit me
17 ne timueris cum dives factus fuerit homo
et cum multiplicata fuerit gloria domus eius
18 quoniam non cum morietur accipiet haec omnia
neque simul descendit cum eo gloria domus eius
19 quoniam anima eius in vita ipsius benedicetur
et confitebitur tibi dum benefeceris ei
20 et introibit usque in progeniem patrum suorum
et usque in aeternum non videbit lumen
21 et homo cum in honore esset non intellexit
conparatus est iumentis insipientibus
et similis factus est illis.

XLIX. 1 PSALMUS ASAPH
Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram
a solis ortu usque ad occasum
2 ex Sion species decoris eius
3 Deus manifestus veniet Deus noster et non silebit
ignis in conspectu eius ardebit
et in circuitu eius tempestas valida
4 advocavit caelum sursum
et terram ut discerneret populum suum
5 congregate illi sanctos eius
qui ordinaverunt testamentum eius super sacrificia
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius
quoniam Deus iudex est
7 audi populus meus et loquar
Israhel et testificabor tibi
quoniam Deus Deus tuus ego sum
8 non super sacrificia tua arguam te
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
9 non accipiam de domo tua vitulos
neque de gregibus tuis hircos
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum
iumenta in montibus et boves
11 cognovi omnia volatilia caeli
et species agri mecum est
12 si esuriero non dicam tibi
meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
13 numquid manducabo carnes taurorum
aut sanguinem hircorum potabo
14 immola Deo sacrificium laudis
et redde Altissimo vota tua
15 invoca me in die tribulationis tuae
eripiam te et magnificabis me
16 peccatori autem dixit Deus
quare tu enarras iustitias meas
et adsumis testamentum meum per os tuum
17 tu vero odisti disciplinam
et proiecisti sermones meos post te
18 si videbas furem simul currebas cum eo
et cum adulteris portionem tuam ponebas
19 os tuum abundavit nequitia
et lingua tua concinnavit dolum
20 sedens adversus fratrem tuum detrahebas
et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
21 haec fecisti et tacui
existimasti iniquitatem quod ero tibi similis
arguam te et statuam illa contra faciem tuam
22 intellegite haec omnes qui obliviscimini Dominum
nequando rapiat et non sit qui eripiat
23 sacrificium laudis honorificavit me
et illic iter est in quo ostendam illi salutare Dei.

L. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID 2 CUM VENIT AD EUM NATHAN PROPHETA QUANDO INTRAVIT AD BERSABEE
3 Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam
et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam
4 amplius lava me ab iniustitia mea
et a delicto meo munda me
5 quoniam iniquitatem meam ego agnosco
et delictum meum coram me est semper
6 tibi soli peccavi et malum coram te feci
ut iustificeris in sermonibus tuis
et vincas dum iudicaris
7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum
et in delictis peperit me mater mea
8 ecce enim veritatem dilexisti
incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
9 asparges me hysopo et mundabor
lavabis me et super nivem dealbabor
10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam
et exultabunt ossa humiliata
11 averte faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas dele
12 cor mundum crea in me Deus
et spiritum rectum innova in visceribus meis
13 ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me
14 redde mihi laetitiam salutaris tui
et spiritu principali confirma me
15 doceam iniquos vias tuas
et impii ad te convertentur
16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae
et exultavit lingua mea iustitiam tuam
17 Domine labia mea aperies
et os meum adnuntiabit laudem tuam
18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique
holocaustis non delectaberis
19 sacrificium Deo spiritus contribulatus
cor contritum et humiliatum Deus non spernit
20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion
ut aedificentur muri Hierusalem
21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae
oblationes et holocausta
tunc inponam super altare tuum vitulos.

LI. 1 IN FINEM INTELLECTUS DAVID 2 CUM VENIT DOEC IDUMEUS ET ADNUNTIAVIT SAUL ET DIXIT VENIT DAVID IN DOMUM ABIMELECH
3 Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitatem
4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua
sicut novacula acuta fecisti dolum
5 dilexisti malitiam super benignitatem
iniquitatem magis quam loqui aequitatem
6 dilexisti omnia verba praecipitationis
in lingua dolosa
7 propterea destruet te Deus in finem
evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo
et radicem tuam de terra viventium
8 videbunt iusti et timebunt
et super eum ridebunt et dicent
9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem sibi
sed speravit in multitudine divitiarum suarum
et praevaluit in vanitate sua
10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini
speravi in misericordia Dei mei in aeternum et in saeculum saeculi
11 confitebor tibi Domine in saeculum quem fecisti
et expectabo nomen tuum quoniam bonum est
ante conspectum sanctorum tuorum.

LII. 1 IN FINEM PRO MELECH INTELLECTUS DAVID
Dixit insipiens in corde suo non est Deus
2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
3 Dominus de caelo prospexit super filios hominum
ut videat si est intellegens aut requirens Deum
4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
5 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem
qui devorant plebem meam sicut escam panis
6 Deum non invocaverunt
illic trepidaverunt timore ubi non erat timor
quoniam Deus dissipat ossa hominum sibi placentium
confusi sunt quia Deus sprevit eos
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel
dum avertit Dominus captivitatem plebis suae
exultabit Iacob et laetabitur Israhel.

LIII. 1 IN FINEM IN CARMINIBUS INTELLECTUS DAVID 2 CUM VENISSENT ZIPHEI ET DIXISSENT AD SAUL NONNE ECCE DAVID ABSCONDITUS EST APUD NOS
3 Deus in nomine tuo salvum me fac
et in virtute tua libera me
4 Deus exaudi orationem meam
auribus percipe verba oris mei
5 quoniam alieni insurrexerunt in me
et fortes quaesierunt animam meam
non proposuerunt Deum ante conspectum suum
6 ecce enim Deus adiuvat me
et Dominus susceptor est animae meae
7 averte mala inimicis meis
et in veritate tua disperde illos
8 voluntarie sacrificabo tibi
et confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est
9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me
et super inimicos meos respexit oculus tuus.

LIV. 1 IN FINEM IN CARMINIBUS INTELLECTUS DAVID
2 Exaudi Deus orationem meam
et ne dispexeris deprecationem meam
3 intende in me et exaudi me
contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris
quoniam declinaverunt in me iniquitates
et in ira molesti erant mihi
5 cor meum conturbatum est in me
et formido mortis cecidit super me
6 timor et tremor venerunt super me
et contexerunt me tenebrae
7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae
et volabo et requiescam
8 ecce elongavi fugiens
et mansi in solitudine
9 expectabam eum qui me salvum faceret
a pusillo animo et tempestate
10 praecipita Domine et divide linguas eorum
quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11 die ac nocte circumdabit eam super muros eius
iniquitas et labor in medio eius 12 et iniustitia
et non defecit de plateis eius usura et dolus
13 quoniam si inimicus meus maledixisset mihi
supportassem utique
et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset
absconderem me utique ab eo
14 tu vero homo unianimis
dux meus et notus meus
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos
in domo Domini ambulavimus cum consensu
16 veniat mors super illos
et descendant in infernum viventes
quoniam nequitia in hospitiis eorum
in medio ipsorum
17 ego autem ad Dominum clamavi et Dominus exaudivit me
18 vespere mane et meridie narrabo et adnuntiabo
et exaudiet vocem meam
19 liberabit in pace animam meam
ab his qui adpropiant mihi
quoniam inter multos erant mecum
20 exaudiet Deus et humiliabit eos qui est ante saecula et manet in aeternum
non est enim illis commutatio et non timuerunt Deum
21 extendit manum suam in retribuendo illis
contaminaverunt testamentum eius
22 divisi sunt ab ira vultus eius
et adpropiavit cor eius
mollierunt sermones suos super oleum
et ipsi sunt iacula
23 iacta in Deum cogitatum tuum et ipse te enutriet
non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus
viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos
ego vero in te sperabo Domine.

LV. 1 IN FINEM PRO POPULO QUI A SANCTIS LONGE FACTUS EST DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE CUM TENUERUNT EUM ALLOPHILI IN GETH
2 Miserere mihi Domine quoniam conculcavit me homo
tota die bellans tribulavit me
3 conculcaverunt me inimici mei tota die 4 ab altitudine diei
quoniam multi qui debellant me timebunt
ego vero in te sperabo Domine
5 in Deo laudabo sermones meos tota die
in Deo sperabo non timebo quid faciat mihi homo
6 tota die verba mea execrabantur
adversum me omnia consilia eorum in malum
7 inhabitabunt et abscondent
ipsi calcaneum meum observabunt
sicut expectavit anima mea
8 pro nihilo salvos facies eos
in ira populos confringes
Deus 9 vitam meam nuntiavi tibi
posui lacrimas meas in conspectu tuo
sicut in promissione tua
10 convertantur inimici mei retrorsum
in quacumque die invocavero te
ecce agnovi quoniam Deus meus es tu
11 in Deo laudabo verbum
et in Domino laudabo sermonem
in Deo sperabo non timebo quid faciat mihi homo
12 in me sunt Deus vota quae reddam laudationis tibi
13 quoniam eripuisti animam meam de morte
oculos meos a lacrimis
pedes meos a lapsu
ut placeam coram Domino in lumine viventium.

LVI. 1 IN FINEM NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE CUM FUGERET A FACIE SAUL IN SPELUNCA
2 Miserere mei Deus miserere mei
quoniam in te confidit anima mea
et in umbra alarum tuarum spero
donec transeat iniquitas
3 clamabo ad Deum altissimum
et ad Dominum qui benefecit mihi
4 misit de caelo et liberavit me
dedit in obproprium conculcantes me
misit Deus misericordiam suam et veritatem suam
5 animam meam eripuit de medio catulorum leonum
dormivi conturbatus
filii hominum dentes eorum arma et sagittae
et lingua eorum machera acuta
6 exaltare super caelos Deus
et super omnem terram gloria tua
7 laqueos paraverunt pedibus meis
et incurvaverunt animam meam
foderunt ante faciem meam foveam et ipsi inciderunt in eam
8 paratum cor meum Deus paratum cor meum
cantabo et psalmum dicam Domino
9 exurge gloria mea exurge psalterium et cithara exurgam diluculo
10 confitebor tibi in populis Domine
psalmum dicam tibi inter gentes
11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua
et usque ad nubes veritas tua
12 exaltare super caelos Deus
et super omnem terram gloria tua.

LVII. 1 IN FINEM NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE
2 Si vere utique iustitiam loquimini
iusta iudicate filii hominum
3 etenim in corde iniquitates operamini in terra
iniquitatem manus vestrae concinnant
4 alienati sunt peccatores ab utero
erraverunt a ventre locuti sunt falsa
5 ira illis secundum similitudinem serpentis
sicut aspides surdae et obturantes aures suas
6 quae non exaudient vocem incantantium
et venefici quae incantantur a sapiente
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum
molas leonum confringet Dominus
8 ad nihilum devenient velut aqua decurrens
intendit arcum suum donec infirmentur
9 sicut cera liquefacta auferentur
super eos cecidit ignis et non viderunt solem
10 priusquam producant spinae vestrae ramnos
sicut viventes sic in ira obsorbet eos
11 laetabitur iustus cum viderit vindictam impiorum
manus suas lavabit in sanguine peccatorum
12 et dicet homo si utique est fructus iusto
utique est Deus iudicans eos in terra.

LVIII. 1 IN FINEM NE DISPERDAS DAVID IN TITULI INSCRIPTIONE QUANDO MISIT SAUL ET CUSTODIVIT DOMUM EIUS UT INTERFICERET EUM
2 Eripe me de inimicis meis Deus meus
et ab insurgentibus in me libera me
3 eripe me de operantibus iniquitatem
et de viris sanguinum salva me
4 quia ecce occupaverunt animam meam
inruerunt in me fortes
5 neque iniquitas mea neque peccatum meum
Domine sine iniquitate cucurri et dirigebar
6 exsurge in occursum mihi et vide
et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel
intende ad visitandas omnes gentes
non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem
7 convertantur ad vesperum
et famem patientur ut canes
et circuibunt civitatem
8 ecce ipsi loquentur in ore suo
et gladius est in labiis eorum quoniam quis audivit
9 et tu Domine deridebis eos
pro nihilo habebis omnes gentes
10 fortitudinem meam ad te custodiam
quia tu Deus susceptor meus es
11 Deus meus misericordia eius praeveniet me
12 Deus meus ostende mihi bona inter inimicos meos
ne occideris eos nequando obliviscantur legis tuae
disperge illos in virtute tua
et destrue eos protector meus Domine
13 delicta oris eorum sermo labiorum ipsorum
et conprehendantur in superbia sua
et de execratione et mendacio conpellantur
14 in ira consummationis et non erunt
et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae
15 convertantur ad vesperum
et famem patientur ut canes
et circuibunt civitatem
16 ecce ipsi dispergentur ad manducandum
si vero non fuerint saturati murmurabunt
17 ego autem cantabo virtutem tuam
et exultabo mane misericordiam tuam
quia factus es susceptor meus
et refugium meum in die tribulationis meae
18 adiutor meus tibi psallam quia tu Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea.

LIX. 1 IN FINEM HIS QUI INMUTABUNTUR IN TITULI INSCRIPTIONE DAVID IN DOCTRINAM 2 CUM SUCCENDIT MESOPOTAMIAM SYRIAE ET SYRIAM SOBAL ET CONVERTIT IOAB ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILIA
3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos
iratus es et misertus es nobis
4 commovisti terram et conturbasti eam
sana contritiones eius quia mota est
5 ostendisti populo tuo dura
potasti nos vino conpunctionis
6 dedisti metuentibus te significationem
ut fugiant a facie arcus
ut liberentur electi tui
7 salvum me fac dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sancto suo
laetabor et dividam Sicimam
et convallem tabernaculorum metibor
9 meus est Galaad et meus est Manasses
et Effrem fortitudo capitis mei
Iuda rex meus 10 Moab olla spei meae
in Idumeam extendam calciamentum meum
mihi allophili subditi sunt
11 quis deducet me in civitatem munitam
aut quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui reppulisti nos
et non egredieris Deus in virtutibus nostris
13 da nobis auxilium de tribulatione
et vana salus hominis
14 in Deo faciemus virtutem
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

LX. 1 IN FINEM IN HYMNIS DAVID
2 Exaudi Deus deprecationem meam
intende orationi meae
3 a finibus terrae ad te clamavi
dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me
deduxisti me 4 quia factus es spes mea
turris fortitudinis a facie inimici
5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula
protegar in velamento alarum tuarum
6 quoniam tu Deus exaudisti orationem meam
dedisti hereditatem timentibus nomen tuum
7 dies super dies regis adicies annos eius
usque in diem saeculi et saecula
8 permanebit in aeternum in conspectu Dei
misericordiam et veritatem quis requiret eorum
9 sic psallam nomini tuo Deus in saeculum saeculi
ut reddam vota mea de die in diem.

LXI. 1 IN FINEM PRO IDITHUN PSALMUS DAVID
2 Nonne Deo subdita erit anima mea
ab ipso enim salutare meum
3 etenim ipse est Deus meus et salutaris meus
adiutor meus non movebor amplius
4 quousque inruitis in homines
interficitis universos
tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae
5 verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere
cucurri in siti
ore suo benedicebant et corde suo maledicebant
6 verumtamen Deo subdita erit anima mea
quoniam ab ipso est patientia mea
7 etenim ipse est Deus meus et salutaris meus
adiutor meus non emigrabo
8 in Deo salutari meo et gloria mea
Deus auxilii mei spes mea in Deo est
9 sperate in eum omnis conventus plebis
effundite coram illo corda vestra
quia Deus adiutor noster est
10 verumtamen vani filii hominum
mendaces filii hominum in stateris
ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum
11 nolite sperare in iniquitatem
et in rapinas nolite concupiscere
divitiae si affluant nolite cor adponere
12 semel locutus est Deus duo haec audivi
quia potestas Dei est 13 et tibi Domine misericordia
quia tu reddes singulis secundum opera eorum.

LXII. 1 PSALMUS DAVID CUM ESSET IN DESERTO IDUMEAE
2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo
sitivit in te anima mea
quam multipliciter et caro mea
3 in deserto et in invio et in inaquoso
sic in sancto apparui tibi
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam
4 quia melior est misericordia tua super vitam
labia mea laudabunt te
5 sic benedicam te in vita mea
et in nomine tuo levabo manus meas
6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea
et labia exultationis laudabunt nomen tuum
7 sic memor fui tui super stratum meum
in matutinis meditabor in te
8 quia factus es adiutor meus
et in velamento alarum tuarum exultabo
9 adhesit anima mea post te
me suscepit dextera tua
10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam
introibunt in inferiora terrae
11 tradentur in manus gladii
partes vulpium erunt
12 rex vero laetabitur in Domino
laudabuntur omnes qui iurant in eo
quia obstructum est os loquentium iniqua.

LXIII. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Exaudi Deus orationem meam cum tribulor
a timore inimici eripe animam meam
3 protexisti me a conventu malignantium
a multitudine operantium iniquitatem
4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas
intenderunt arcum rem amaram
5 ut sagittent in occultis inmaculatum
6 subito sagittabunt eum et non timebunt
firmaverunt sibi verbum malum
disputaverunt ut absconderent laqueos
dixerunt quis videbit eos
7 scrutati sunt iniquitatem
defecerunt scrutantes scrutinium
accedit homo ad cor altum 8 et exaltabitur Deus
sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
9 et pro nihilo habuerunt contra eos linguae ipsorum
conturbati sunt omnes qui videbant eos
10 et timuit omnis homo
et adnuntiaverunt opera Dei
et facta eius intellexerunt
11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo
et laudabuntur omnes recti corde.

LXIV. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID CANTICUM HIEREMIAE ET EZECHIEL DE POPULO TRANSMIGRATIONIS QUANDO INCIPIEBANT PROFICISCI
2 Te decet hymnus Deus in Sion
et tibi reddetur votum in Hierusalem
3 exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet
4 verba iniquorum praevaluerunt super nos
et impietatibus nostris tu propitiaberis
5 beatus quem elegisti et adsumpsisti
inhabitabit in tabernaculis tuis
replebimur in bonis domus tuae
sanctum est templum tuum 6 mirabile in aequitate
exaudi nos Deus salutaris noster
spes omnium finium terrae et in mari longe
7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia
8 qui conturbas fundum maris
sonum fluctuum eius quis sustinebit
turbabuntur gentes 9 et timebunt
omnes qui habitant fines terrae a signis tuis
exitus matutini et vespere delectaberis
10 visitasti terram et inebriasti eam
multiplicasti locupletare eam
flumen Dei repletum est aqua
parasti cibum illorum
quia ita est praeparatio tua
11 rivos eius inebrians
multiplicans generationes eius
in stillicidiis suis laetabitur dum exorietur
12 benedices coronam anni benignitatis tuae
et campi tui replebuntur ubertate
13 pinguescent fines deserti
et exultatione colles accingentur
14 induti sunt arietes ovium
et convalles abundabunt frumento
etenim clamabunt et hymnum dicent.

LXV. 1 IN FINEM CANTICUM PSALMI RESURRECTIONIS
Iubilate Deo omnis terra
2 psalmum dicite nomini eius
date gloriam laudi eius
3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua
in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
4 omnis terra adoret te et psallat tibi
psalmum dicat nomini tuo Altissime
5 venite et videte opera Domini
quam terribilis in consiliis super filios hominum
6 qui convertit mare in aridam
et flumina pertransibunt pede
ibi laetabimur in idipsum
7 qui dominatur in virtute sua in aeternum
oculi eius super gentes respiciunt
qui in ira provocant non exaltentur in semetipsis
8 benedicite gentes Deum nostrum
et obaudite vocem laudis eius
9 qui posuit animam meam ad vitam
et non dedit commoveri pedes meos
10 quoniam probasti nos Deus
igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum
11 induxisti nos in laqueum
posuisti tribulationes in dorso nostro
12 inposuisti homines super capita nostra
transivimus per ignem et aquam
et induxisti nos in refrigerium
13 introibo in domum tuam in holocaustis
reddam tibi vota mea 14 quae distinxerunt labia mea
haec locutum est os meum in tribulatione mea
15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu et arietibus
offeram tibi boves cum hircis
16 venite et audite me et narrabo vobis omnes qui timetis Dominum
quanta fecit animae meae
17 ad ipsum ore meo clamavi
et exaltavi sub lingua mea
18 iniquitatem si conspexi in corde meo non exaudiet Deus
19 propterea exaudivit me Deus
et intendit voci deprecationis meae
20 benedictus Dominus qui non amovit deprecationem meam
et misericordiam suam a me.

LXVI. 1 IN FINEM IN HYMNIS PSALMUS CANTICI
2 Deus misereatur nobis et benedicat nos
inluminet vultum suum super nos et misereatur nobis
3 ut cognoscamus in terra viam tuam
in omnibus gentibus salutare tuum
4 confiteantur tibi populi Deus
confiteantur tibi populi omnes
5 laetentur et exultent gentes
quoniam iudicas populos in aequitate
et gentes in terra diriges
6 confiteantur tibi populi Deus
confiteantur tibi populi omnes
7 terra dedit fructum suum
benedicat nos Deus Deus noster 8 benedicat nos Deus
et metuant eum omnes fines terrae.

LXVII. 1 IN FINEM DAVID PSALMUS CANTICI
2 Exsurgat Deus et dissipentur inimici eius
et fugiant a facie eius qui oderunt eum
3 sicut defecit fumus deficiant
sicut fluit cera a facie ignis
sic pereant peccatores a facie Dei
4 et iusti epulentur
exultent in conspectu Dei
delectentur in laetitia
5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius
iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen est ei
gaudete in conspectu eius
turbabuntur a facie eius
6 patris orfanorum et iudicis viduarum
Deus in loco sancto suo
7 Deus qui habitare facit unianimes in domo
qui educit vinctos in fortitudine
similiter et eos qui in ira provocant qui habitant in sepulchris
8 Deus dum egredieris coram populo tuo
dum transgredieris per desertum
9 terra mota est etenim caeli distillaverunt
a facie Dei mons Sina a facie Dei Israhel
10 pluviam voluntariam segregans Deus hereditati tuae
etenim infirmata est tu vero perfecisti eam
11 animalia tua inhabitabunt in ea
parasti in dulcedine tua pauperes Deus
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutes multas
13 rex virtutum dilecti
et species domus dividere spolia
14 si dormiatis inter medios cleros
pinnae columbae deargentatae
et posteriora dorsi eius in specie auri
15 dum discernit Caelestis reges super eam
nive dealbabuntur in Selmon
16 montem Dei montem uberem
mons coagulatus mons pinguis
17 ut quid suscipistis montes uberes
mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo
etenim Dominus habitabit usque in finem
18 currus Dei decem milium multiplex
milia laetantium Dominus in illis in Sina in sancto
19 ascendens in altum captivam duxit captivitatem
dedit dona hominibus
etenim qui non credunt inhabitare Dominus
Deus benedictus 20 benedictus Dominus de die in diem
prosperum iter faciet nobis Deus salutaris noster
21 Deus noster Deus salvos faciendi
et Domini exitus mortis
22 verumtamen Deus conquassavit capita inimicorum suorum
verticem capilli perambulantium in delictis suis
23 dixit Dominus ex Basan convertar
convertar in profundum maris
24 donec intinguatur pes tuus in sanguine
lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
25 visi sunt gressus tui Deus
ingressus Dei mei regis qui est in sancto ipsius
26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus
in medio iuvenum tympanistriarum
27 in ecclesiis benedicite Dominum
Deum de fontibus Israhel
28 ibi Beniamin adulescentior in pavore
principes Iuda duces eorum
principes Zabulon et principes Neptalim
29 manda Deus virtuti tuae
confirma hoc Deus quod operatus es in nobis
30 a templo sancto tuo quod est in Hierusalem
tibi offerent reges munera
31 increpa feras silvarum
concilium taurorum inter vaccas populorum
ut non excludantur hii qui probati sunt argento
dissipa gentes quae bella volunt
32 venient legati ex Aegypto
Aethiopia praeveniet manus eius Deo
33 regna terrae cantate Deo psallite Domino
psallite Deo 34 qui ascendit super caelos caelorum ad orientem
ecce dabit vocem suam vocem virtutis suae
35 date honorem Deo super Israhel magnificentia eius
et virtus eius in nubibus
36 mirabilis Deus in sanctis suis
Deus Israhel ipse dabit virtutem
et fortitudinem plebis suae benedictus Deus.

LXVIII. 1 IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR DAVID
2 Salvum me fac Deus quoniam introierunt aquae usque ad animam meam
3 infixus sum in limum profundi et non est substantia
veni in altitudinem maris et tempestas demersit me
4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae
defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
5 multiplicati sunt super capillos capitis mei
qui oderunt me gratis
confortati sunt super me qui me persequuntur inimici mei iniuste
quae non rapui tunc exsolvebam
6 Deus tu scis insipientiam meam
et delicta mea a te non sunt abscondita
7 non erubescant in me qui te expectant Domine Deus virtutum
non revereantur super me qui requirunt te Deus Israhel
8 quoniam propter te subportavi inproperium
operuit reverentia faciem meam
9 exter factus sum fratribus meis
et hospes filiis matris meae
10 quoniam zelus dolus tuae comedit me
et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
11 et operui in ieiunio animam meam
et factum est mihi in obprobrium
12 et posui vestimentum meum cilicium
et factus sum illis in parabolam
13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta
et in me psallebant qui bibebant vinum
14 ego vero orationem meam ad te Domine
tempus beneplaciti Deus
in multitudine misericordiae tuae
exaudi me in veritate salutis tuae
15 eripe me de luto ut non inheream
libera me ex odientibus me
et de profundo aquarum
16 non me demergat tempestas aquae
neque obsorbeat me profundum
neque urgeat super me puteus os suum
17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua
secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me
18 ne avertas faciem tuam a puero tuo
quoniam tribulor velociter exaudi me
19 intende animae meae et libera eam
propter inimicos meos eripe me
20 tu enim scis inproperium meum
confusionem et verecundiam meam
21 in conspectu tuo sunt omnes tribulantes me
inproperium expectavit cor meum et miseriam
et sustinui qui simul mecum contristaretur et non fuit
consolantem me quaesivi et non inveni
22 et dederunt in escam meam fel
et in siti mea potaverunt me aceto
23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum
et in retributionem et in scandalum
24 obscurentur oculi eorum ne videant
et dorsum illorum semper incurva
25 effunde super eos iram tuam
et indignatio irae tuae adprehendat eos
26 fiat habitatio eorum deserta
et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
27 quoniam quem tu percussisti ipsi persecuti sunt me
et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
28 adpone iniquitatem super iniquitatem ipsorum
et non intrent in tua iustitia
29 deleantur de libro viventium
et cum iustis non scribantur
30 pauper et dolens ego sum
et salus vultus tui Deus suscepit me
31 laudabo nomen Dei mei cum cantico
et magnificabo eum in laude
32 et placebit Deo super vitulum novellum
cornua producentem et ungulas
33 videant pauperes et laetentur
quaerite Dominum et vivet anima vestra
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus
et vinctos suos non sprevit
35 laudent eum caeli et terra
mare et omnia quae in eis sunt
36 quoniam Deus salvam faciet Sion
et aedificabuntur civitates Iudae
et inhabitabunt ibi et hereditatem adquirunt eam
37 et semen servorum eius possidebunt eam
et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea.

LXIX. 1 IN FINEM DAVID IN REMEMORATIONE EO QUOD SALVUM ME FECIT DOMINUS
2 Domine Deus in adiutorium meum intende
Domine ad adiuvandum me festina
3 confundantur et revereantur inimici mei
qui quaerunt animam meam
4 avertantur retrorsum et erubescant
qui cogitant mihi mala
avertantur statim et erubescentes
qui dicunt mihi euge euge
5 exultent et laetentur qui quaerunt te Domine
et dicant semper magnificetur Dominus
qui diligunt salutare tuum
6 ego vero egenus et pauper sum Deus adiuva me
adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne tardaveris.

LXX. 1 DAVID PSALMUS FILIORUM IONADAB ET PRIORUM CAPTIVORUM
Deus in te speravi Domine non confundar in aeternum
2 in tua iustitia libera me et eripe me
inclina ad me aurem tuam et libera me
3 esto mihi in Deum protectorem
et in locum munitum ut salvum me facias
quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu
4 Deus meus eripe me de manu peccatoris
et de manu contra legem agentis et iniqui
5 quoniam tu es patientia mea Domine
spes mea a iuventute mea
6 in te confirmatus sum ex utero
de ventre matris meae tu es meus protector
in te decantatio mea semper
7 tamquam prodigium factus sum multis
et tu adiutor fortis
8 repleatur os meum laude tua
ut possim cantare gloriam tuam
tota die magnificentiam tuam
9 ne proicias me in tempore senectutis
dum defecerit virtus mea ne derelinquas me
10 quia dixerunt inimici mei mala mihi
et qui custodiebant animam meam
consilium fecerunt in unum
11 dicentes Deus dereliquit eum
persequimini et conprehendite eum
quia non est qui eripiat eum
12 Deus ne elonges a me
Deus meus in auxilium meum respice
13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae
operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi
14 ego autem semper in te sperabo Domine et adiciam super omnem laudem tuam
15 os meum pronuntiabit iustitiam tuam
tota die salutare tuum
quia non cognovi negotiationes
16 introibo in potentias Domini
Domine memorabor iustitiae tuae solius
17 Deus docuisti me a iuventute mea
et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua
18 et usque in senectam et senium
Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum
generationi omni quae ventura est
potentiam tuam 19 et iustitiam tuam Deus usque in altissimis
quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi
20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas
et conversus vivificasti me
et de abyssis terrae iterum reduxisti me
21 multiplicasti iustitiam tuam
et conversus exortatus es me
22 et ego confitebor tibi in vasis psalmorum veritatem tuam
psallam tibi in cithara Deus sanctus Israhel
23 gaudebunt labia me dum cantavero tibi
et anima mea quam redemisti
24 sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam
dum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.

LXXI. 1 PSALMUS IN SALOMONEM
2 Deus iudicium tuum regi da
et iustitiam tuam filio regis
iudicare populum tuum in tua iustitia
et pauperes tuos in iudicio
3 suscipiant montes pacem populo tuo
et colles iustitiam
4 in sua iustitia iudicabit pauperes huius populi
et salvos faciet filios pauperum
et humiliabit calumniatorem
5 et permanebit cum sole
et ante lunam in saeculum saeculi
6 et descendit sicut pluvia in vellus
et sicut stillicidia stillantia super terram
7 orietur in diebus eius iustitia
et abundantia pacis donec extollatur luna
8 et dominabitur a mari usque ad mare
et a flumine usque ad terminos orbis terrae
9 coram illo procident Aethiopes
et inimici eius terram lingent
10 reges Tharsis et insulae munera offerent
reges Arabum et Saba dona adducent
11 et adorabunt eum omnes reges terrae
omnes gentes servient ei
12 quia liberavit pauperem a potente
et inopem cui non erat adiutor
13 parcet pauperi et inopi
et animas pauperum salvas faciet
14 ex usuris et iniquitate liberabit animas eorum
et praeclarum nomen eorum coram ipso
15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae
et adorabunt de ipso semper
tota die benedicent eum
16 et erit firmamentum in terra in summis montium
superextolletur super Libanum fructus eius
et florebunt de civitate sicut faenum terrae
17 et erit nomen eius benedictum in saecula
ante solem permanebit nomen eius
et ante lunam sedis eius
et benedicentur in eo omnes tribus terrae
omnes gentes magnificabunt eum.

18 Benedictus Dominus Deus Israhel qui facit mirabilia magna solus
19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum
et in saeculum saeculi et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat.

20 DEFECERUNT LAUDES DAVID FILII IESSE.

LXXII. 1 PSALMUS ASAPH
Quam bonus Deus Israhel his qui recto sunt corde
2 mei autem paene moti sunt pedes
paene effusi sunt gressus mei
3 quia zelavi in peccatoribus
pacem peccatorum videns
4 quia non est declinatio morti eorum
nec firmamentum in plaga eorum
5 in laboribus hominum non sunt
et cum hominibus non flagellabuntur
6 ideo tenuit eos superbia eorum
operti sunt iniquitate et impietate sua
7 prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum
transierunt in dispositionem cordis
8 cogitaverunt et locuti sunt nequitiam
iniquitatem in excelso locuti sunt
9 posuerunt in caelum os suum
et lingua eorum transiit super terram
10 ideo revertetur huc populus meus
et dies pleni invenientur in eis
11 et dixerunt quomodo scivit Deus
et si est scientia in Excelso
12 ecce ipsi peccatores et abundantes
in saeculo obtinuerunt divitias
13 et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum
et lavi inter innocentes manus meas
14 et fui flagellatus tota die
et index meus in matutino
15 si dicebam narrabo sic
ecce natio filiorum tuorum quibus disposui
16 existimabam ut cognoscerem
hoc labor est ante me
17 donec intrem in sanctuarium Dei
et intellegam in novissima eorum
18 verumtamen propter dolos disposuisti eis mala
deiecisti eos dum allevarentur
19 quomodo facti sunt in desolatione
subito defecerunt
perierunt propter iniquitates suas
20 velut a somno exsurgentes
Domine in civitate tua imagines eorum ad nihilum rediges
21 quia delectatum est cor meum
et renes mei resoluti sunt
22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
23 ut iumentum factus sum apud te
et ego semper tecum
24 tenuisti manum dexteram meam
et in voluntate tua deduxisti me
et cum gloria adsumpsisti me
25 quid enim mihi restat in caelo
et a te quid volui super terram
26 defecit cor meum et caro mea Deus cordis mei
et pars mea Deus in saecula
27 quia ecce qui elongant se a te peribunt
perdes omnes qui fornicantur abs te
28 mihi autem adherere Deo bonum est
ponere in Domino Deo spem meam
ut adnuntiem omnes laudes tuas
in portis filiae Sion.

LXXIII. 1 INTELLECTUS ASAPH
Ut quid reppulisti nos Deus in finem
iratus est furor tuus super oves gregis tui
2 memento congregationis tuae
quam creasti ab initio
liberasti virgam hereditatis tuae
mons Sion in quo habitas in idipsum
3 eleva manum tuam in superbia eorum in finem
quanta malignatus est inimicus in sanctis tuis
4 et gloriati sunt qui te oderunt
in medio atrio tuo
posuerunt signa sua signa 5 et non cognoverunt
sicut in via supra summum
quasi in silva lignorum
securibus 6 exciderunt ianuas eius in idipsum
bipinne et ascia deiecerunt eam
7 incenderunt igni sanctuarium tuum
in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
8 dixerunt in corde suo cognatio eorum inter se
venite conprimamus omnes dies festos Domini a terra
9 signa nostra non vidimus
iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
10 usquequo Deus inproperabit inimicus
inritat adversarius nomen tuum in finem
11 utquid avertis faciem tuam
et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
12 Deus autem rex noster ante saecula
operatus est salutem in medio terrae
13 tu confirmasti in virtute tua mare
tu contribulasti capita draconum super aquas
14 tu confregisti caput draconis magni
et dedisti eum in escam populo Aethiopum
15 tu disrupisti fontes et torrentes
tu exsiccasti fluvios Aetham
16 tuus est dies et tua est nox
tu fecisti solem et lunam
17 tu fecisti omnes terminos terrae
aestatem et ver tu fecisti ea
18 memor esto huius creaturae tuae
inimicus inproperavit Domino
et populus insipiens exacerbavit nomen tuum
19 ne tradas bestiis animas confitentes tibi
animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
20 respice in testamento tuo
quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquitatum
21 ne avertatur humilis factus confusus
pauper et inops laudabunt nomen tuum
22 exsurge Deus iudica causam tuam
memor esto inproperiorum tuorum
eorum qui ab insipiente sunt tota die
23 ne obliviscaris voces quaerentium te
superbia eorum qui te oderunt ascendat semper ad te.

LXXIV. 1 IN FINEM NE CORRUMPAS PSALMUS ASAPH CANTICI
2 Confitebimur tibi Deus
confitebimur tibi et invocabimus nomen tuum
narrabo omnia mirabilia tua
3 dum accepero tempus ego iustitiam iudicabo
4 liquefacta est terra et omnes inhabitantes in ea
ego confirmavi columnas eius
5 dixi iniquis nolite inique agere
et delinquentibus nolite exaltare cornu
6 nolite extollere in altum cornu vestrum
et nolite loqui adversus Deum iniquitatem
7 quia neque ab Oriente neque ab Occidente
neque a desertis montibus
8 quoniam Deus iudex est
hunc humiliat et hunc exaltat
9 quia calix in manu Domini
vini meri plenus est mixto
et inclinavit ex hoc in hoc
verumtamen fex eius non est exinanita
bibent ex eo omnes peccatores terrae
10 ego autem in saecula gaudebo
cantabo Deo Iacob
11 et omnia cornua peccatorum confringam
et exaltabuntur cornua iusti.

LXXV. 1 IN FINEM IN LAUDIBUS PSALMUS ASAPH CANTICUM AD ASSYRIOS
2 Notus in Iudea Deus
in Israhel magnum nomen eius
3 et factus est in pace locus eius
et habitatio eius in Sion
4 ibi confregit cornua arcum
scutum gladium et bellum
5 inluminans tu mirabiliter a montibus aeternis
6 turbati sunt omnes insipientes corde
dormierunt somnum suum et nihil invenerunt
omnes viri divitiarum in manibus suis
7 ab increpatione tua Deus Iacob
dormitaverunt qui ascenderunt equos
8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ab ira tua
9 de caelo iudicium iaculatum est
terra tremuit et quievit
10 dum exsurgeret in iudicio Deus
ut salvos faceret omnes quietos terrae
11 quia cogitatio hominis confitebitur tibi
et reliquiae cogitationum diem festum agent tibi
12 vovete et reddite Domino Deo vestro
omnes qui in circuitu eius sunt offertis munera
terribili 13 et ei qui aufert spiritum principum
terribili apud reges terrae.

LXXVI. 1 IN FINEM PRO IDITHUN PSALMUS ASAPH
2 Voce mea ad Dominum clamavi
vox mea ad Deum et intendit mihi
3 in die tribulationis meae Deum exquisivi
manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus
negavi consolari animam meam
4 memor fui Dei et delectatus sum
exercitatus sum et defecit paulisper spiritus meus
5 anticipaverunt vigilias oculi mei
turbatus sum et non sum locutus
6 cogitavi dies antiquos
et annos aeternos in mente habui
7 et meditatus sum nocte cum corde meo
exercitabar et ventilabam in me spiritum meum
8 et dixi numquid in aeternum proiciet Deus
aut non adponet ut beneplacitum sit adhuc
9 aut in finem misericordiam suam abscidet
a saeculo et generatione
10 numquid obliviscetur misereri Deus
aut continebit in ira misericordiam suam
11 et dixi nunc coepi haec inmutatio dexterae Excelsi
12 memor fui operum Domini
quia memor ero ab initio mirabilium tuorum
13 et meditatus sum in omnibus operibus tuis
et in observationibus tuis me exercebor
14 Deus in sancto via tua
quis Deus magnus sicut Deus noster
15 tu es Deus qui facis mirabilia
solus notam fecisti in populis virtutem tuam
16 liberasti in brachio tuo populum tuum
filios Israhel et Ioseph
17 viderunt te aquae Deus
viderunt te aquae et timuerunt
et turbati sunt abyssi
18 multitudo sonitus aquarum
vocem dederunt nubes
etenim sagittae tuae pertransierunt
19 vox tonitrui tui in rota
inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae
vidit et commota est terra
20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis
et vestigia tua non cognoscentur
21 deduxisti sicut oves populum tuum
in manu Moysi et Aaron.

LXXVII. 1 INTELLECTUS ASAPH
Adtendite populus meus legem meam
inclinate aurem vestram in verba oris mei
2 aperiam in parabolis os meum
loquar propositiones ab initio saeculi
3 quanta audivimus et cognovimus ea
et patres nostri narraverunt nobis
4 non sunt occultata a filiis eorum
in generatione altera
narrantes laudes Domini et virtutes eius
et mirabilia eius quae fecit
5 et suscitavit testimonium in Iacob
et legem posuit in Israhel
quam mandavit patribus nostris
ut notam facerent eam filiis suis
6 ut cognoscat generatio altera
filii qui nascentur exsurgent
et narrabunt eam filiis suis
7 ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscantur operum Dei sui
et mandata eius exquirant
8 ne fiant sicut patres eorum
genus pravum et peramarum
genus quod non direxit cor suum
et non est creditus cum Deo spiritus eius
9 filii Effrem intendentes arcum et mittentes sagittas suas
conversi sunt in die belli
10 non custodierunt testamentum Dei sui
et in lege eius noluerunt ambulare
11 et obliti sunt benefactorum eius
et mirabilium eius quae ostendit eis
12 coram patribus eorum fecit mirabilia
in terra Aegypti in campo Taneos
13 interrupit mare et perduxit eos
et statuit aquas quasi in utrem
14 et eduxit eos in nube diei
et tota nocte in inluminatione ignis
15 interrupit in heremo petram
et adaquavit eos velut in abysso multa
16 et eduxit aquam de petra
et eduxit tamquam flumina aquas
17 et adposuerunt adhuc peccare ei
in ira concitaverunt Excelsum in siccitate
18 et temptaverunt Deum in cordibus suis
ut peterent escas animabus suis
19 et male locuti sunt de Deo
et dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae
et torrentes inundaverunt
numquid et panem poterit dare
aut parare mensam populo suo
21 ideo audivit Dominus et distulit et superposuit
et ignis accensus est in Iacob
et ira ascendit in Israhel
22 quia non crediderunt in Deum suum
nec speraverunt in salutare eius
23 et mandavit nubibus desuper
et ianuas caeli aperuit
24 et pluit illis manna manducare
panem caeli dedit eis
25 panem angelorum manducavit homo
frumentationem misit eis in abundantiam
26 et excitavit Austrum de caelo
et induxit in virtute sua Africum
27 et pluit super eos sicut pulverem carnes
et sicut harenam maris volatilia pinnata
28 et ceciderunt in medio castrorum eorum
circa tabernacula eorum
29 et manducaverunt et saturati sunt nimis
et desiderium eorum adtulit eis
30 et non sunt fraudati a desiderio suo
adhuc esca eorum erat in ore ipsorum
31 et ira Dei ascendit super eos
et occidit plurimos eorum
et electos Israhel impedivit
32 in omnibus his peccaverunt adhuc
et non crediderunt in mirabilibus eius
33 et defecerunt in vanitate dies eorum
et anni eorum cum festinantia
34 cum occideret eos tunc inquirebant eum
et convertebantur ante lucem et veniebant ad eum
35 et memorati sunt quia Deus adiutor eorum est
et Deus excelsus liberator eorum est
36 et dilexerunt eum in ore suo
et lingua sua mentiti sunt ei
37 cor autem eorum non erat rectum cum eo
nec fides habita est illis in testamento eius
38 ipse autem est misericors
et propitius fit peccatis eorum et non disperdet eos
et multiplicavit ut averteret iram suam
ab eis et non accendit omnem iram suam
39 et memoratus est quia caro sunt
spiritus vadens et non rediens
40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto
in ira concitaverunt eum in terra sine aqua
41 et conversi sunt et temptaverunt Deum
et Sanctum Israhel exacerbaverunt
42 non sunt recordati manus eius
qua die liberavit eos de manu tribulantis
43 sicut posuit in Aegypto signa sua
et prodigia sua in campo Taneos
44 convertit in sanguinem flumina eorum
et pluviales aquas eorum ne biberent
45 inmisit in eis muscam caninam et comedit eos
ranam et exterminavit eos
46 et dedit erugini fructus eorum
et labores eorum locustae
47 occidit in grandine vineas eorum
et moros eorum in pruina
48 tradidit grandini iumenta eorum
et possessiones eorum igni
49 inmisit in eis iram indignationis suae
indignationem et iram et tribulationem
inmissiones per angelos malos
50 viam fecit semitae irae suae
et non pepercit a morte animabus eorum
et iumenta eorum in morte conclusit
51 et percussit omne primogenitum in terra Aegypti
primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham
52 et abstulit sicut oves populum suum
et perduxit eos tamquam gregem in deserto
53 et eduxit eos in spe et non timuerunt
et inimicos eorum operuit mare
54 et induxit eos in montem sanctificationis suae
montem hunc quem adquisivit dextera eius
et eiecit a facie eorum gentes
et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
55 et habitavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum
et testimonia eius non custodierunt
57 et averterunt se et non observaverunt quemadmodum patres eorum
conversi sunt in arcum perversum
58 in ira concitaverunt eum in collibus suis
et in sculptilibus suis aemulati sunt eum
59 audivit Dominus et sprevit
et ad nihilum redegit nimis Israhel
60 et reppulit tabernaculum Selom
tabernaculum suum in quo habitavit inter homines
61 et tradidit in captivitatem virtutes eorum
et pulchritudines eorum in manus inimici
62 et conclusit in gladio populum suum
et hereditatem suam sprevit
63 iuvenes eorum comedit ignis
et virgines eorum non sunt lamentatae
64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt
et viduae eorum non ploraverunt
65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus
quasi potens crapulatus a vino
66 et percussit inimicos suos in posteriora
obprobrium sempiternum dedit illis
67 et reppulit tabernaculum Ioseph
et tribum Effrem non elegit
68 sed elegit tribum Iuda
montem Sion quem dilexit
69 et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem suam
in terra fundavit eam in saecula
70 et elegit David servum suum
et sustulit eum de gregibus ovium
de post fetantes accepit eum
71 pascere Iacob populum suum
et Israhel hereditatem suam
72 et pavit eos sine malitia cordis sui
et in sensu manuum suarum deduxit eos.

LXXVIII. 1 PSALMUS ASAPH
Deus venerunt gentes in hereditatem tuam
coinquinaverunt templum sanctum tuum
posuerunt Hierusalem velut pomorum custodiarium
2 posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
3 effunderunt sanguinem eorum sicut aquam
in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
4 facti sumus in obprobrium vicinis nostris
derisu et contemptu his qui in circuitu nostro sunt
5 usquequo Domine irasceris in finem
accenditur velut ignis zelus tuus
6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt
et in regna quae non invocaverunt nomen tuum
7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt
8 ne memineris iniquitates nostras antiquas
cito nos anticipet misericordia tua
quia pauperes facti sumus nimis
9 adiuva nos Deus salutaris noster
et propter honorem nominis tui Domine libera nos
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum
10 nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
et innotescant in nationibus coram oculis nostris
vindica sanguinem servorum tuorum qui effusus est
11 intret in conspectu tuo gemitus compeditorum
secundum magnitudinem brachii tui
posside filios morte punitorum
12 redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum
inproperium eorum quod exprobraverunt tibi Domine
13 nos autem populus tuus et oves gregis tui
confitebimur tibi in saecula
et in saeculum saeculi narrabimus laudem tuam.

LXXIX. 1 IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR TESTIMONIUM ASAPH PSALMUS
2 Qui regis Israhel intende
qui deducis velut ovem Ioseph
qui sedes super Cherubin appare
3 coram Effrem et Beniamin et Manasse
excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos
4 Domine Deus virtutum converte nos
et ostende faciem tuam et salvi erimus
5 Domine Deus virtutum
quousque irasceris in orationem servi tui
6 cibabis nos pane lacrimarum
et potum dabis nobis in lacrimis in mensura
7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris
et inimici nostri deriserunt nos
8 Domine Deus virtutum converte nos
et ostende faciem tuam et salvi erimus
9 vineam ex Aegypto transtulisti
eiecisti gentes et plantasti eam
10 viam fecisti in conspectu eius
et plantasti radices eius et repleta est terra
11 operuit montes umbra eius
et arbusta eius cedros Dei
12 extendisti palmites eius usque ad mare
et usque ad flumen propagines eius
13 ut quid deposuisti maceriam eius
et vindemiant eam omnes qui transeunt viam
14 exterminavit eam aper de silva
et singularis ferus depastus est eam
15 Domine Deus virtutum converte nunc
respice de caelo et vide et visita vineam istam
16 et dirige eam quam plantavit dextera tua
et super filium hominis quem confirmasti tibi
17 incensa igni et effossa manu
ab increpatione vultus tui peribunt
18 fiat manus tua super virum dexterae tuae
et super filium hominis quem confirmasti tibi
19 et non discedimus a te
vivificabis nos et nomen tuum invocabimus
20 Domine Deus virtutum converte nos
et ostende faciem tuam et salvi erimus.

LXXX. 1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS ASAPH QUINTA SABBATI
2 Exultate Deo adiutori nostro
iubilate Deo Iacob
3 sumite psalmum et date tympanum
psalterium iucundum cum cithara
4 canite in initio mensis tuba
in die insignis sollemnitatis vestrae
5 quia praeceptum in Israhel est
et iudicium Deo Iacob
6 testimonium in Ioseph posuit eum
dum exiret de terra Aegypti
linguam quam non noverat audivit
7 devertit ab oneribus dorsum eius
manus eius in cofino servierunt
8 in tribulatione invocasti me et liberavi te
exaudivi te in abscondito tempestatis
probavi te ad aquas contradictionis
9 audi populus meus et loquar Israhel et testificabor tibi
Israhel si me audieris 10 non erit in te deus recens
neque adorabis deum alienum
11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti
dilata os tuum et ego adimplebo illud
12 et non audivit populus meus vocem meam
et Israhel non intendit mihi
13 et dimisi eos secundum desideria cordis eorum
et ibunt in voluntatibus suis
14 si plebs mea audisset me
Israhel si vias meas ambulasset
15 ad nihilum inimicos eorum humiliassem
et super tribulantes eos misissem manum meam
16 inimici Domini mentiti sunt ei
et erit tempus eorum in aeternum
17 cibavit eos ex adipe frumenti
et de petra melle saturavit eos.

LXXXI. 1 PSALMUS ASAPH
Deus stetit in synagoga deorum
in medio autem Deus discernit
2 quousque iudicatis iniquitatem
et facies peccantium sumitis
3 iudicate pupillo et egeno
humilem et pauperem iustificate
4 eripite pauperem et egenum
de manu peccatorum liberate
5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant
movebuntur omnia fundamenta terrae
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
7 vos autem sicut homines moriemini
et sicut unus de principibus cadetis
8 exsurge Deus iudica terram
quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

LXXXII. 1 CANTICUM PSALMI ASAPH
2 Deus quis similis erit tibi
ne taceas neque conpescaris Deus
3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt
et qui te oderunt extulerunt caput
4 in plebem tuam astute cogitaverunt consilium
et cogitaverunt adversus sanctos tuos
5 dixerunt venite disperdamus eos ex gente
et non memorabitur nomen Israhel amplius
6 quoniam cogitaverunt consensum in unum
adversum te testamentum disposuerunt
7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitum
Moab et Aggareni
8 Gebal et Ammon et Amalech
et alienigenae cum habitantibus Tyrum
9 etenim Assur simul venit cum illis
facti sunt in susceptionem filiis Loth
10 fac illis sicut Madian et Sisarae
sicut Iabin in torrente Cison
11 disperierunt in Endor
facti sunt sicut stercus terrae
12 pone principes eorum sicut Oreb
Zeb et Zebee et Salmana
omnes principes eorum
13 qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium Dei
14 Deus meus pone illos ut rotam
et sicut stipulam ante faciem venti
15 et sicut ignis qui conburit silvas
velut si flamma incendat montes
16 ita persequeris eos in tempestate tua
et in ira tua conturbabis eos
17 imple facies eorum ignominia
et quaerent nomen tuum Domine
18 confundantur et conturbentur in saeculum saeculi
et revereantur et pereant
19 et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus
tu solus Altissimus super omnem terram.

LXXXIII. 1 IN FINEM PRO TORCULARIBUS FILIIS CORE PSALMUS
2 Quam amabilia sunt tabernacula tua Domine virtutum
3 concupivit et defecit anima mea in atria Domini
cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum
4 etenim passer invenit sibi domum
et turtur nidum ubi reponat pullos suos
altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
5 beati qui habitant in domo tua Domine
in saeculum saeculi laudabunt te
6 beatus vir cuius est auxilium abs te Domine
ascensus in corde eius disposuit
7 in convalle lacrimarum in locum quem disposuisti eis
8 etenim benedictionem dabit qui legem dedit
ambulabunt de virtute in virtutem
videbitur Deus deorum in Sion
9 Domine Deus virtutum exaudi precem meam
auribus percipe Deus Iacob
10 protector noster aspice Deus
et respice in faciem christi tui
11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia
elegi abiectus esse in domo Dei
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
12 quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus
gratiam et gloriam dabit Deus Dominus
13 non privabit bonis ambulantes in innocentia
Domine Deus virtutum beatus homo qui sperat in te.

LXXXIV. 1 IN FINEM FILIIS CORE PSALMUS
2 Benedixisti Domine terram tuam
avertisti captivitatem Iacob
3 remisisti iniquitatem plebis tuae
operuisti omnia peccata eorum
4 mitigasti omnem iram tuam
avertisti ab ira indignationis tuae
5 converte nos Deus salutaris noster
et averte iram tuam a nobis
6 ut non in aeternum irascaris nobis
neque extendas iram tuam a progenie in progeniem
7 Deus tu convertens vivificabis nos
et plebs tua laetabitur in te
8 ostende nobis Domine misericordiam tuam
et salutare tuum da nobis
9 audiam quid loquatur in me Dominus Deus
quoniam loquetur pacem in plebem suam
et super sanctos suos
et in eos qui convertuntur ad ipsum
10 verumtamen prope timentibus eum salutare ipsius
ut inhabitet gloria in terra nostra
11 misericordia et veritas obviaverunt sibi
iustitia et pax conplexae sunt se
12 veritas de terra orta est
et iustitia de caelo prospexit
13 etenim Dominus dabit benignitatem
et terra nostra dabit fructum suum
14 iustitia ante eum ambulavit
et ponet in via gressus suos.

LXXXV. 1 ORATIO DAVID
Inclina Domine aurem tuam ad me et exaudi me
quoniam egenus et pauper sum ego
2 custodi animam meam quoniam sanctus sum
salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te
3 miserere mihi Domine quoniam ad te clamavi tota die
4 laetifica animam servi tui
quia ad te Domine levavi animam meam
5 quoniam tu Domine suavis ac mitis es
et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te
6 auribus percipe Domine orationem meam
et intende voci deprecationis meae
7 in die tribulationis meae clamavi ad te
quoniam exaudisti me
8 non est similis tibi in diis Domine
et non est secundum opera tua
9 omnes gentes quascumque fecisti venient
et adorabunt coram te Domine et
honorificabunt nomen tuum
10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia
tu es Deus solus
11 deduc me Domine in via tua et ambulabo in veritate tua
laetetur cor meum ut timeam nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo
et honorificabo nomen tuum in aeternum
13 quoniam misericordia tua magna est super me
et eripuisti animam meam ex inferno inferiori
14 Deus iniusti insurrexerunt in me
et synagoga potentium quaesierunt animam meam
et non proposuerunt te ante conspectum suum
15 et tu Domine Deus meus miserator et misericors
patiens et multum misericors et verax
16 respice in me et miserere mei
da potestatem puero tuo
et salvum fac filium ancillae tuae
17 fac mecum Domine signum in bono
ut videant qui me oderunt et confundantur
quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me.

LXXXVI. 1 FILIIS CORE PSALMUS CANTICI
Fundamenta eius in montibus sanctis
2 diligit Dominus portas Sion
super omnia tabernacula Iacob
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me
ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum
hii fuerunt in ea
5 mater Sion dicet homo et homo factus est in ea
et ipse fundavit eam Altissimus
6 Dominus narravit in scripturis populorum suorum
et principum eorum qui fuerunt in ea
7 sicut laetantium omnium nostrum habitatio est in te.

LXXXVII. 1 CANTICUM PSALMI FILIIS CORE IN FINEM PRO MELECH AD RESPONDENDUM INTELLECTUS EMAN EZRAITAE
2 Domine Deus salutis meae
in die clamavi et nocte coram te
3 intret oratio mea in conspectu tuo
inclina aurem tuam ad precem meam Domine
4 quia repleta est malis anima mea
et vita mea in inferno adpropiavit
5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum
factus sum sicut homo sine adiutorio
6 inter mortuos liber
sicut vulnerati dormientes proiecti in monumentis
quorum non meministi amplius
et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt
7 posuerunt me in lacu inferiori
in tenebris et in umbra mortis
8 in me confirmata est ira tua
et omnes elationes tuas super me induxisti
9 longe fecisti notos meos a me
posuerunt me in abominationem sibi
traditus sum et non egrediebar
10 oculi mei infirmati sunt prae inopia
clamavi ad te Domine
tota die expandi manus meas ad te
11 numquid mortuis facies mirabilia
aut medici resuscitabunt et confitebuntur tibi
12 numquid enarrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam
et veritatem tuam in perditione
13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua
aut iustitia tua in terra oblivionis
14 et ego ad te Domine clamavi
et mane oratio mea praeveniet te
15 ut quid Domine repellis orationem meam
avertis faciem tuam a me
16 egens sum ego et in laboribus a iuventute mea
exaltatus autem humiliatus sum et confusus
17 in me pertransierunt irae tuae
et terrores tui conturbaverunt me
18 circumdederunt me sicut aqua
tota die circumdederunt me simul
19 elongasti a me amicum et proximum
et notos meos a miseria.

LXXXVIII. 1 INTELLECTUS ETHAN ISRAHELITAE
2 Misericordias tuas Domine in aeternum cantabo
in generatione et progenie pronuntiabo veritatem tuam in ore meo
3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur
in caelis praeparabitur veritas tua
4 disposui testamentum electis meis
iuravi David servo meo
5 usque in aeternum praeparabo semen tuum
et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam
6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine
et veritatem tuam in ecclesia sanctorum
7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino
aut quis similis erit Deo inter filios Dei
8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum
magnus et metuendus super omnes qui in circuitu eius sunt
9 Domine Deus virtutum quis similis tibi
potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
10 tu dominaris potestati maris
motum autem fluctuum eius tu mitigas
11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum
et in virtute brachii tui dispersisti inimicos tuos
12 tui sunt caeli et tua est terra
orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti
13 aquilonem et mare tu creasti
Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
14 tuum brachium cum potentia
firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae
misericordia et veritas praeibunt ante faciem tuam
16 beatus populus qui scit iubilationem
Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17 et in nomine tuo exultabunt tota die
et in tua iustitia exaltabuntur
18 quoniam gloria virtutis eorum tu es
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
19 quoniam Domini est adsumptio
et sancti Israhel regis nostri
20 tunc locutus es in aspectu filiis tuis et dixisti
posui adiutorium super potentem
et exaltavi electum de plebe mea
21 inveni David servum meum
in oleo sancto meo unxi eum
22 manus enim mea auxiliabitur ei
et brachium meum confortabit eum
23 nihil proficiet inimicus in eo
et filius iniquitatis non nocebit ei
24 et concidam inimicos eius a facie ipsius
et odientes eum in fugam convertam
25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso
et in nomine meo exaltabitur cornu eius
26 et ponam in mari manum eius
et in fluminibus dexteram eius
27 ipse invocabit me pater meus es tu
Deus meus et susceptor salutis meae
28 et ego primogenitum ponam illum
excelsum prae regibus terrae
29 in aeternum servabo illi misericordiam meam
et testamentum meum fidele ipsi
30 et ponam in saeculum saeculi sedem eius
et thronum eius sicut dies caeli
31 si dereliquerint filii eius legem meam
et in iudiciis meis non ambulaverint
32 si iustificationes meas profanaverint
et mandata mea non custodierint
33 visitabo in virga iniquitates eorum
et in verberibus peccata eorum
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo
neque nocebo in veritate mea
35 neque profanabo testamentum meum
et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
37 semen eius in aeternum manebit
38 et sedis eius sicut sol in conspectu meo
et sicut luna perfecta in aeternum
et testis in caelo fidelis
39 tu vero reppulisti et sprevisti
et distulisti christum tuum
40 avertisti testamentum servi tui
profanasti in terra sanctitatem eius
41 destruxisti omnes macerias eius
posuisti munitiones eius in formidinem
42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam
factus est in obprobrium vicinis suis
43 exaltasti dexteram inimicorum eius
laetificasti omnes inimicos eius
44 avertisti adiutorium gladii eius
et non es auxiliatus ei in bello
45 dissoluisti eum ab emundatione
et sedem eius in terra conlisisti
46 minorasti dies temporum eius
perfudisti eum confusione
47 usquequo Domine irasceris in finem
exardescit sicut ignis ira tua
48 memorare Domine quae mea substantia
non enim vane constituisti filios hominum
49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem
aut quis eruet animam suam de manu inferi
50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine
sicut iurasti David in veritate tua
51 memor esto obprobrii servorum tuorum
quod continui in sinu meo multarum gentium
52 quod exprobraverunt inimici tui Domine
quod exprobraverunt commutationem christi tui.

53 Benedictus Dominus in aeternum fiat fiat.

LXXXIX. 1 ORATIO MOYSI HOMINIS DEI
Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie
2 priusquam fierent montes aut firmaretur orbis terrae
a saeculo et usque in saeculum tu es Deus
3 ne avertas hominem in humilitatem
et dixisti convertimini filii hominum
4 quoniam mille anni ante oculos tuos
sicut dies hesterna quae praeteriit
et sicut custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur anni eorum
6 mane sicut herba transeat mane floreat et pertranseat
vespere decidat induret et arescat
7 quia defecimus in ira tua
et in furore tuo conturbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo
saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9 quoniam omnes dies nostri defecerunt
et nos in ira tua defecimus
anni nostri sicut aranea meditabuntur
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis
si autem in potentatibus octoginta anni
et plurimum eorum labor et dolor
quoniam supervenit super nos mansuetudo et corripiemur
11 quis novit potestatem irae tuae
aut prae timore iram tuam 12 dinumerare
dexteram tuam Domine notam fac nobis
et eruditos corde in sapientia
13 convertere Domine aliquantulum
et deprecare super servos tuos
14 repleti sumus mane misericordia tua
et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
15 delectati sumus pro diebus quibus nos humiliasti
annis in quibus vidimus mala
16 respice in servos tuos et in opera tua Domine
et dirige filios eorum
17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos
et opera manuum nostrarum dirige super nos.

XC. 1 LAUS CANTICI DAVID
Qui habitat in adiutorio Altissimi
in protectione Dei caeli commorabitur
2 dicet Domino susceptor meus es
et refugium meum Deus meus sperabo in eum
3 quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium
et a verbo aspero
4 scapulis suis obumbrabit tibi
et sub pinnis eius sperabis
5 scuto circumdabit te veritas eius
non timebis a timore nocturno
6 a sagitta volante per diem
a negotio perambulante in tenebris
a ruina et daemonio meridiano
7 cadent a latere tuo mille
et decem milia a dextris tuis
tibi autem non adpropiabit
8 verumtamen oculis tuis considerabis
et retributionem peccatorum videbis
9 quoniam tu es Domine spes mea
Altissimum posuisti refugium tuum
10 non accedent ad te mala
et flagellum non adpropiabit tabernaculo tuo
11 quoniam angelis suis mandavit de te
ut custodiant te in omnibus viis tuis
12 in manibus portabunt te
ne umquam offendas ad lapidem pedem tuum
13 super aspidem et basiliscum ambulabis
et conculcabis leonem et draconem
14 quoniam in me speravit et liberabo eum
protegam eum quoniam cognovit nomen meum
15 invocabit me et ego exaudiam eum
cum ipso sum in tribulatione
eripiam eum et glorificabo eum
16 longitudine dierum adimplebo eum
et ostendam illi salutare meum.

XCI. 1 PSALMUS CANTICI IN DIE SABBATI
2 Bonum est confiteri Domino
et psallere nomini tuo Altissime
3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam
et veritatem tuam per noctem
4 in decacordo psalterio cum cantico et cithara
5 quia delectasti me Domine in factura tua
et in operibus manuum tuarum exultabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine
nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
7 vir insipiens non cognoscit
et stultus non intellegit ea
8 cum exorientur peccatores sicut faenum
et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem
ut intereant in saeculum saeculi
9 tu autem Altissimus in aeternum Domine
10 quoniam ecce inimici tui Domine peribunt
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum
et senectus mea in misericordia uberi
12 et respexit oculus tuus inimicos meos
et insurgentes in me malignantes audivit auris tua
13 iustus ut palma florebit
et sicut cedrus Libani multiplicabitur
14 plantati in domo Domini
in atriis domus Dei nostri florebunt
15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi
et bene patientes erunt 16 ut adnuntient
quoniam iustus Dominus Deus noster
et non est iniquitas in eo.

XCII. 1 LAUS CANTICI DAVID IN DIE ANTE SABBATUM QUANDO INHABITATA EST TERRA
Dominus regnavit decorem induit
induit Dominus fortitudinem et praecinxit se virtutem
etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur
2 parata sedis tua Deus ex tunc a saeculo tu es
3 elevaverunt flumina Domine
elevaverunt flumina voces suas
4 a vocibus aquarum multarum
mirabiles elationes maris
mirabilis in excelsis Dominus
5 testimonia tua Domine credibilia facta sunt nimis
domui tuae decent sancta Domine
in longitudine dierum.

XCIII. 1 PSALMUS DAVID QUARTA SABBATI
Deus ultionum Dominus
Deus ultionum libere egit
2 exaltare qui iudicas terram
redde retributionem superbis
3 usquequo peccatores Domine
usquequo peccatores gloriabuntur
4 pronuntiabunt et loquentur iniquitatem
loquentur omnes qui operantur iniustitiam
5 populum tuum Domine humiliaverunt
et hereditatem tuam vexaverunt
6 viduam et advenam interfecerunt
et pupillos occiderunt
7 et dixerunt non videbit Dominus
neque intellegit Deus Iacob
8 intellegite nunc qui insipientes estis in populo
et stulti aliquando sapite
9 qui plantavit aurem non audiet
aut qui finxit oculum non considerat
10 qui corripit gentes non arguet
qui docet hominem scientiam
11 Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt
12 beatus homo quem tu erudieris Domine
et de lege tua docueris eum
13 ut mitiges eum a diebus malis
donec fodiatur peccatori fovea
14 quia non repellet Dominus plebem suam
et hereditatem suam non derelinquet
15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium
et qui tenent eam omnes qui recto sunt corde
16 quis exsurget mihi adversus malignantes
aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem
17 nisi quia Dominus adiuvasset me
paulo minus habitaverat in inferno anima mea
18 si dicebam motus est pes meus
misericordia tua Domine adiuvabat me
19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo
consolationes tuae Domine laetificaverunt animam meam
20 numquid adheret tibi sedis iniquitatis
qui fingis dolorem in praecepto
21 captabunt in animam iusti
et sanguinem innocentem condemnabunt
22 et factus est mihi Dominus in refugium
et Deus meus in auxilium spei meae
23 et reddet illis Dominus iniquitates ipsorum
et in malitia eorum disperdet illos Dominus Deus noster.

XCIV. 1 LAUS CANTICI DAVID
Venite exultemus Domino
iubilemus Deo salutari nostro
2 praeoccupemus faciem eius in confessione
et in psalmis iubilemus ei
3 quoniam Deus magnus Dominus
et rex magnus super omnes deos
quoniam non repellet Dominus plebem suam
4 quia in manu eius sunt omnes fines terrae
et altitudines montium ipse conspicit
5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud
et aridam manus eius fundaverunt
6 venite adoremus et procidamus
ante Deum ploremus coram Domino qui fecit nos
7 quia ipse est Dominus Deus noster
nos autem populus eius
et oves pascuae eius
8 hodie si vocem eius audieritis
nolite obdurare corda vestra
9 sicut in exacerbatione
secundum diem temptationis in deserto
ubi temptaverunt me patres vestri
probaverunt et viderunt opera mea
10 quadraginta annis proximus fui generationi huic
et dixi semper hi errant corde
11 ipsi vero non cognoverunt vias meas
quibus iuravi in ira mea
si introibunt in requiem meam.

XCV. 1 QUANDO DOMUS AEDIFICABATUR POST CAPTIVITATEM CANTICUM DAVID
Cantate Domino canticum novum
cantate Domino omnis terra
2 cantate Domino et benedicite nomen eius
bene nuntiate de die in diem salutare eius
3 adnuntiate inter gentes gloriam eius
in omnibus populis mirabilia eius
4 quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis
terribilis est super omnes deos
5 quoniam omnes dii gentium daemonia
Dominus autem caelos fecit
6 confessio et pulchritudo in conspectu eius
sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius
7 adferte Domino patriae gentium
adferte Domino gloriam et honorem
8 adferte Domino gloriam nomini eius
tollite hostias et introite in atria eius
9 adorate Dominum in aula sancta eius
commoveatur a facie eius universa terra
10 dicite in nationibus Dominus regnavit a ligno
etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur
iudicabit populos in aequitate
et gentes in ira sua
11 laetentur caeli et exultet terra
moveatur mare et plenitudo eius
12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt
tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13 ante faciem Domini quoniam venit
quoniam venit iudicare terram
iudicabit orbem terrae in aequitate
et populos in veritate sua.

XCVI. 1 IPSI DAVID QUANDO TERRA EIUS RESTITUTA EST
Dominus regnavit exultet terra
laetentur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius
iustitia et iudicium correctio sedis eius
3 ignis ante eum praeibit
et inflammabit in circuitu inimicos eius
4 inluxerunt fulgora eius orbi terrae
vidit et commota est terra
5 montes sicut cera fluxerunt a facie Domini
a facie Domini tremuit omnis terra
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius
et viderunt omnes populi gloriam eius
7 confundantur omnes qui adorant sculptilia
et qui gloriantur in simulacris suis
adorate eum omnes angeli eius
8 audivit et laetata est Sion
et exultaverunt filiae Iudae
propter iudicia tua Domine
9 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram
nimis exaltatus es super omnes deos
10 qui diligitis Dominum odite malum
custodit Dominus animas servorum suorum
de manu peccatorum liberabit eos
11 lux orta est iusto
et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino
et confitemini memoriae sanctitatis eius.

XCVII. 1 PSALMUS DAVID
Cantate Domino canticum novum
quia mirabilia fecit Dominus
salvabit eum dextera eius
et brachium sanctum eius
2 notum fecit Dominus salutare suum
ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam
3 memor fuit misericordiae suae Iacob
et veritatis suae domus Israhel
viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri
4 iubilate Deo omnis terra
cantate et exultate et psallite
5 psallite Deo nostro in cithara
in cithara et voce psalmi
6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae
iubilate in conspectu regis Domino
7 moveatur mare et plenitudo eius
orbis terrarum et universi qui habitant in ea
8 flumina plaudent manibus in idipsum
montes exultaverunt 9 ante faciem Domini quoniam venit
quoniam venit iudicare terram
iudicabit orbem terrae in iustitia
et populos in aequitate.

XCVIII. 1 PSALMUS DAVID
Dominus regnavit irascantur populi
qui sedes super Cherubin moveatur terra
2 Dominus in Sion magnus
et excelsus super omnes populos
3 confiteantur nomini tuo magno et terribili
quoniam sanctum est
4 et honor regis iudicium diligit
tu parasti aequitatem
iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti
5 exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate scabellum pedum eius
quoniam sanctum est
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius
et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius
invocabant Dominum et ipse exaudiebat eos
7 in columna nubis loquebatur ad eos
custodiebant testimonia eius
et praecepta eius quae dederat illis
8 Domine Deus noster tu exaudiebas eos
Deus tu propitius fuisti illis
et vindicans in omnia studia eorum
9 exaltate Dominum Deum nostrum
et adorate in monte sancto eius
quoniam sanctus est Dominus Deus noster.

XCIX. 1 PSALMUS IN CONFESSIONE
2 Iubilate Deo omnis terra
servite Domino in laetitia
intrate in conspectu eius in exultatione
3 scitote quod Dominus ipse est Deus
ipse fecit nos et non ipsi nos
nos autem populus eius et oves pascuae eius
4 intrate portas eius in confessione
atria eius in hymnis confessionum
laudate nomen eius 5 quoniam suavis est Dominus
in aeternum misericordia eius
et usque in saeculum saeculi veritas eius.

C. 1 PSALMUS DAVID
Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine
psallam 2 et intellegam in via inmaculata
quando venies ad me
perambulabam in innocentia cordis mei
in medio domus tuae
3 non proponebam ante oculos meos rem malam
facientes praevaricationes odivi
non adhesit mihi 4 cor pravum
declinantes a me malignos non agnoscebam
5 detrahentem adversus proximum suum occulte
hunc persequebar
superbo oculo et insatiabili corde
cum hoc simul non edebam
6 oculi mei super fideles terrae ut sedeant hii mecum
ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat
7 non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam
qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
8 in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae
ut disperdam de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem.

CI. 1 ORATIO PAUPERIS CUM ANXIATUS FUERIT ET CORAM DOMINO EFFUDERIT PRECEM SUAM
2 Domine exaudi orationem meam
et clamor meus ad te perveniat
3 ne avertas faciem tuam a me
in quacumque die tribulor
inclina ad me aurem tuam
in quacumque die invocavero te
velociter exaudi me
4 quia defecerunt sicut fumus dies mei
et ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt
5 percussus sum sicut faenum et aruit cor meum
quia oblitus sum manducare panem meum
6 a voce gemitus mei
adheserunt ossa mea carni meae
7 similis factus sum pelicano in solitudine
factus sum sicut nocticorax in domicilio
8 vigilavi et factus sum sicut passer unicus in aedificio
9 tota die exprobrabant me inimici mei
et qui me laudabant adversum me iurabant
10 quia cinerem sicut panem manducabam
et potum meum cum fletu temperabam
11 a facie irae et indignationis tuae
quia elevans elisisti me
12 dies mei sicut umbra declinaverunt
et ego sicut faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes
et memoriale tuum in saeculum saeculi
14 tu exsurgens misereberis Sion
quia venit tempus miserendi eius
15 quia beneplacitum habuerunt servi tui lapides eius
et terrae eius miserebuntur
16 et timebunt gentes nomen tuum Domine
et omnes reges terrae gloriam tuam
17 quoniam aedificavit Dominus Sion
et videbitur in maiestate sua
18 et respexit in orationes pauperum
et non sprevit preces eorum
19 scribantur haec in generatione altera
et populus qui creabitur laudabit Dominum
20 quoniam prospexit de excelso sancto tuo
Dominus de caelo in terram prospexit
21 ut audiret gemitum vinculatorum
et solvat filios interemptorum
22 ut adnuntietur in Sion nomen Domini
et laus eius in Hierusalem
23 in conveniendo populos in unum
et regna ut serviant Domino
24 respondit ei in via virtutis suae
paucitatem dierum meorum enuntia mihi
25 et ne revoces me in dimidio dierum meorum
in saeculum saeculi anni tui
26 initio terram tu fundasti Domine
et opera manuum tuarum sunt caeli
27 ipsi peribunt tu autem permanes
et omnia sicut vestimentum veterescent
et sicut opertorium mutabis ea et mutabuntur
28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum inhabitabunt ibi
et semen eorum in saeculum saeculi dirigetur.

CII. 1 IPSI DAVID
Benedic anima mea Dominum
et omnia interiora mea nomen sanctum eius
2 benedic anima mea Dominum
et noli oblivisci omnes retributiones eius
3 qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis
qui sanat omnes languores tuos
4 qui redemit de interitu vitam tuam
5 qui satiat in bonis desiderium tuum
qui coronat te in miseratione et misericordia
renovabitur sicut aquilae iuventus tua
6 faciens misericordias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus
7 notas fecit vias suas Moysi
filiis Israhel voluntates suas
8 misericors et miserator Dominus
patiens et multum misericors
9 non in finem irascetur
neque in aeternum indignabitur
10 non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11 quia secundum altitudinem caeli a terra
confirmavit Dominus misericordiam suam super timentes eum
12 quantum distat oriens ab occasu
elongavit a nobis iniquitates nostras
13 sicut miseretur pater filiis
ita misertus est Dominus timentibus se
14 quia ipse scit figmentum nostrum
memento Domine quod pulvis sumus
15 homo sicut faenum dies eius
et sicut flos agri ita floriet
16 quia spiritus pertransiit ab eo et non erit
et non cognoscet amplius locum suum
17 misericordia autem Domini a saeculo est
et usque in saeculum saeculi super timentes eum
et iustitia eius super filios filiorum
18 custodientibus testamentum eius
et memoria retinentibus mandata eius ut faciant ea
19 Dominus in caelo paravit sedem suam
et regnum eius omnium dominabitur
20 benedicite Dominum omnes angeli eius
potentes virtute qui facitis verbum eius
ad audiendam vocem sermonum eius
21 benedicite Dominum omnes virtutes eius
ministri eius qui facitis voluntatem eius
22 benedicite Dominum omnia opera eius
in omni loco dominationis eius
benedic anima mea Dominum.

CIII. 1 PSALMUS DAVID
Benedic anima mea Dominum
Domine Deus meus magnificatus es vehementer
confessionem et decorem induisti
2 amictus lumine sicut vestimento
extendens caelum sicut pellem
3 qui tegis in aquis superiora eius
qui ponit nubem ascensum suum
qui ambulat super pinnas ventorum
4 qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos ignem urentem
5 qui fundavit terram super stabilitatem eius
non inclinabitur in saeculum saeculi
6 abyssus sicut pallium amictus eius
super montes stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient
a voce tonitrui tui formidabunt
8 ascendunt montes et descendunt campi
in locum quem fundasti eis
9 terminum posuisti eis quem non transgredientur
neque convertentur operire terram
10 qui emittit fontes in convallibus
inter medium montium pertransibunt aquae
11 potabunt ea omnes bestiae silvarum
expectabunt onagri in sitim suam
12 super ea volucres caeli habitabunt
de medio petrarum dabunt voces suas
13 rigans montes de superioribus suis
de fructu operum tuorum satiabitur terra
14 producens faenum iumentis
et herbam servituti hominum
ut educat panem de terra
15 et vinum laetificat cor hominis
ut exhilaret faciem in oleo
et panis cor hominis confirmat
16 satiabuntur omnia ligna silvarum
et cedri Libani quas plantasti
17 illic passeres nidificabunt
fulicae domus dux est eorum
18 montes excelsi cervis
petra refugium erinaciis
19 fecit lunam in tempore
sol cognovit occasum suum
20 posuisti tenebras et facta est nox
in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvarum
21 catuli leonum rugientes ut rapiant
et quaerant a Deo escam sibi
22 ortus est sol et congregati sunt
et in cubilibus suis se collocabunt
23 exiet homo ad opus suum
et ad operationem suam usque ad vesperum
24 quam magnificata sunt opera tua Domine
omnia in sapientia fecisti
repleta est terra creatura tua
25 hoc mare magnum et spatiosum
illic reptilia quorum non est numerus
animalia pusilla et magna
26 illic naves pertransibunt
draco iste quem formasti ad inludendum ei
27 omnia a te expectant Domine ut des illis escam in tempore
28 dante te illi colligent
aperiente te manum tuam omnia replebuntur ubertate
29 avertente autem te faciem tuam turbabuntur
auferes spiritum eorum et deficient
et in pulverem suum revertentur
30 emitte spiritum tuum et creabuntur
et renovabis faciem terrae
31 sit gloria Domini in saeculum saeculi
laetabitur Dominus in operibus suis
32 qui respicit in terram et facit eam tremere
qui tangit montes et fumigabunt
33 cantabo Domino in vita mea
psallam Deo meo quamdiu ero
34 suavis sit ei laudatio mea
ego vero delectabor in Domino
35 deficiant peccatores a terra
et iniqui ita ut non sint
benedic anima mea Dominum.

CIV. 1 ALLELUIA
Confitemini Domino et invocate nomen eius
adnuntiate inter gentes opera eius
2 cantate ei et psallite ei
narrate omnia mirabilia eius
3 laudamini in nomine sancto eius
laetetur cor quaerentium Dominum
4 quaerite Dominum et confirmamini
quaerite faciem eius semper
5 mementote mirabilium eius quae fecit
prodigia et iudicia oris eius
6 semen Abraham servi eius
filii Iacob electi eius
7 ipse Dominus Deus noster
in universa terra iudicia eius
8 memor fuit in saeculum testamenti sui
verbi quod mandavit in mille generationes
9 quod disposuit ad Abraham
et iuramenti sui ad Isaac
10 et statuit illud Iacob in praeceptum
et Israhel in testamentum aeternum
11 dicens tibi dabo terram Chanaan
funiculum hereditatis vestrae
12 cum essent in numero brevi
paucissimi et incolae in ea
13 et pertransierunt de gente in gentem
et de regno ad populum alterum
14 non permisit hominem nocere eis
et corripuit pro eis reges
15 nolite tangere christos meos
et in prophetis meis nolite malignari
16 et vocavit famem super terram
et omne firmamentum panis contrivit
17 misit ante eos virum
in servum venundatus est Ioseph
18 humiliaverunt in compedibus pedes eius
ferrum pertransivit anima eius
19 donec veniret verbum eius
eloquium Domini inflammavit eum
20 misit rex et solvit eum
princeps populorum et dimisit eum
21 et constituit eum dominum domus suae
et principem omnis possessionis suae
22 ut erudiret principes suos sicut seipsum
et seniores suos prudentiam doceret
23 et intravit Israhel in Aegyptum
et Iacob habitavit in terra Chanaan
24 et auxit populum suum nimis
et confirmavit eum super inimicos eius
25 convertit cor eorum ut odirent populum eius
et dolum facerent in servos eius
26 misit Moysen servum suum
et Aaron quem elegit ipsum
27 posuit in eis verba signorum suorum
et prodigiorum suorum in terra Chanaan
28 misit tenebras et obscuravit eos
quia exacerbaverunt sermones eius
29 convertit aquas eorum in sanguinem
et occidit pisces eorum
30 misit in terra eorum ranas
et in cubilibus regum ipsorum
31 dixit et venit cynomia
et scnifes in omnibus finibus eorum
32 posuit pluvias eorum in grandinem
ignem conburentem in terra ipsorum
33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum
et contrivit omne lignum finium eorum
34 dixit et venit lucusta
et brucus cuius non erat numerus
35 et comedit omne faenum terrae eorum
36 et percussit omne primogenitum in terra Aegypti
primitias omnis laboris eorum
37 et eduxit eos in argento et auro
et non erat in tribubus eorum infirmus
38 laetata est Aegyptus in profectione eorum
quia cecidit timor eorum super eos
39 expandit nubem in protectione eorum
et ignem ut luceret eis per noctem
40 petierunt carnes et venit coturnix
et pane caeli saturavit eos
41 disrupit petram et fluxerunt aquae
et abierunt in sicco flumina
42 quia memor fuit verbi sancti sui
quod locutus est ad Abraham puerum suum
43 et eduxit populum suum in exultatione
et electos suos in laetitia
44 et dedit eis regiones gentium
et labores populorum possederunt
45 ut custodiant iustificationes eius
et legem eius exquirant.

CV. 1 ALLELUIA
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
2 quis loquetur potentias Domini
auditas faciet omnes laudes eius
3 beati qui custodiunt iudicium
et faciunt iustitias in omni tempore
4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui
et visita nos in salutari tuo
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum
ad laetandum in laetitia gentis tuae
ut lauderis cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris
iniuste egimus iniquitatem fecimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua
et non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae
et inritaverunt ascendentes in Rubro mare
8 et liberavit eos propter nomen suum
ut notam faceret potentiam suam
9 et increpavit mare Rubrum et siccatum est
et eduxit eos in aquis multis sicut in deserto
10 et liberavit eos de manu odientium
et redemit eos de manu inimicorum
11 et operuit aqua tribulantes eos
unus ex eis non remansit
12 et crediderunt in verbis eius
et cantaverunt laudes eius
13 cito fecerunt et obliti sunt operum eius
et non sustinuerunt consilium eius
14 et concupierunt concupiscentias in deserto
et temptaverunt Deum in siccitate
15 et dedit eis petitiones eorum
et misit saturitatem in animas eorum
16 et inritaverunt Moysen in castris
et Aaron sanctum Domini
17 aperta est terra et degluttivit Dathan
et operuit super synagogam Abiron
18 exarsit ignis in synagoga eorum
et flamma conbussit peccatores
19 et fecerunt vitulum in Choreb
et adoraverunt sculptile
20 et mutaverunt gloriam suam
in similitudine vituli manducantis faenum
21 et obliti sunt Deum qui liberavit eos
qui fecit magnalia in Aegypto
22 mirabilia in terra Chanaan
terribilia in mari Rubro
23 et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius
ut averteret iram eius ne disperderet eos
24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem
et non crediderunt in verbis eius
25 et murmuraverunt in tabernaculis suis
nec exaudierunt vocem Domini
26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus
et dispergeret eos in regionibus
28 et consecrati sunt Beelphegor
et manducaverunt sacrificia mortuorum
29 et inritaverunt eum in studiis suis
et multiplicata est in eis ruina
30 stetit Finees et exoravit et cessavit quassatio
31 et reputatum est illi ad iustitiam
a generatione et generatione usque in saeculum
32 et inritaverunt eum ad Aquas contradictionis
et vexatus est Moyses propter eos
33 quia exacerbaverunt spiritum eius
et distinxit in labiis suis
34 non disperdiderunt gentes quas dixerat Dominus illis
35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum
et factum est illis in scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38 et effuderunt sanguinem innocentem
sanguinem filiorum suorum et filiarum
quos sacrificaverunt sculptilibus Chanaan
interfecta est terra in sanguinibus
39 et contaminata est in operibus eorum
et fornicati sunt in observationibus suis
40 et iratus est animo Dominus in populum suum
et abominatus est hereditatem suam
41 et tradidit eos in manus gentium
et dominati sunt eorum qui oderunt eos
42 et tribulaverunt eos inimici eorum
et humiliati sunt sub manibus eorum
43 saepe liberavit eos
ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo
et humiliati sunt in suis iniquitatibus
44 et respexit eos cum tribularentur
cum exaudiret orationes eorum
45 et memor fuit testamenti sui
et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46 et dedit eos in misericordias
in conspectu omnium qui eos ceperant
47 salvos nos fac Domine Deus noster
et congrega nos de nationibus
ut confiteamur nomini sancto tuo
et gloriemur in laude tua.

48 Benedictus Dominus Deus Israhel
a saeculo et usque in saeculum
et dicet omnis populus fiat fiat.

CVI. 1 ALLELUIA
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
2 dicant nunc qui redempti sunt a Domino
quos redemit de manu inimici
de regionibus congregavit eos
3 a solis ortu et occasu ab aquilone et mari
4 erraverunt in solitudine in siccitate
viam civitatis habitationis non invenerunt
5 esurientes et sitientes
anima eorum in ipsis defecit
6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum liberavit eos
7 et eduxit eos in viam rectam
ut irent in civitatem habitationis
8 confiteantur Domino misericordiae eius
et mirabilia eius filiis hominum
9 quia satiavit animam inanem
et animam esurientem satiavit bonis
10 sedentes in tenebris et in umbra mortis
vinculis ligatos in mendicitate et ferro
11 quia exacerbaverunt eloquium Domini
et consilium Altissimi inritaverunt
12 et humiliatum est in laboribus cor eorum
infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum liberavit eos
14 et eduxit eos de tenebris et de umbra mortis
et vincula eorum disrupit
15 confiteantur Domino misericordiae eius
et mirabilia eius filiis hominum
16 quia contrivit portas aereas
et vectes ferreos confregit
17 suscepit eos de via iniquitatis eorum
propter iniustitias enim suas humiliati sunt
18 omnem escam abominata est anima eorum
et adpropiaverunt usque ad portas mortis
19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum liberavit eos
20 misit verbum suum et sanavit eos
et eripuit eos de interitu eorum
21 confiteantur Domino misericordiae eius
et mirabilia eius filiis hominum
22 ut sacrificent sacrificium laudis
et adnuntient opera eius in exultatione
23 qui descendunt mare in navibus
facientes operationes in aquis multis
24 ipsi viderunt opera Domini
et mirabilia eius in profundo
25 dixit et stetit spiritus procellae
et exaltati sunt fluctus eius
26 ascendunt usque ad caelos
et descendunt usque ad abyssos
anima eorum in malis tabescebat
27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius
et omnis sapientia eorum degluttita est
28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum liberavit eos
29 et statuit procellam in auram
et siluerunt fluctus eius
30 et laetati sunt quod siluerunt
et eduxit eos in portum voluntatis eorum
et de necessitatibus eorum liberavit eos
31 confiteantur Domino misericordiae eius
et mirabilia eius filiis hominum
32 et exaltent eum in ecclesia plebis
et in cathedra seniorum laudent eum
33 quia posuit flumina in desertum
et exitus aquarum in sitim
34 terram fructiferam in salsilaginem
a malitia inhabitantium in ea
35 posuit desertum in stagnum aquae
et terram sine aqua in exitus aquarum
36 et collocavit illic esurientes
et constituerunt civitatem habitationis
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas
et fecerunt fructum nativitatis
38 et benedixit eos et multiplicati sunt nimis
et iumenta eorum non sunt minorata
39 pauci facti sunt et vexati sunt
a tribulatione malorum et dolorum
40 et effusa est contentio super principes eorum
et seduxerunt eos in invio et non in via
41 et adiuvavit pauperem de inopia
et posuit sicut oves familias
42 videbunt recti et laetabuntur
et omnis iniquitas oppilavit os suum
43 quis sapiens et custodiet haec
et tunc intellegit misericordias Domini.

CVII. 1 CANTICUM PSALMUS DAVID
2 Paratum cor meum Deus paratum cor meum
cantabo et psalmum dicam Domino
3 exsurge gloria mea
exsurge psalterium et cithara
exsurgam diluculo
4 confitebor tibi in populis Domine
psalmum dicam tibi inter gentes
5 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua
et usque ad nubes veritas tua
6 exaltare super caelos Deus
et super omnem terram gloria tua
7 ut liberentur electi tui
salvum me fac dextera tua et exaudi me
8 Deus locutus est in sancto suo
laetabor et dividam Sicimam
et convallem tabernaculorum metibor
9 meus est Galaad et meus est Manasses
et Effrem fortitudo capitis mei
Iuda rex meus
10 Moab olla spei meae
in Idumeam extendam calciamentum meum
mihi allophili subditi sunt
11 quis deducet me in civitatem munitam
aut quis deducet me usque in Idumeam
12 nonne tu Deus qui reppulisti nos
et non egredieris Deus in virtutibus nostris
13 da nobis auxilium de tribulatione
et vana salus hominis
14 in Deo faciemus virtutem
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

CVIII. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Deus laudem meam ne tacueris
quia os peccatoris et dolosi super me apertum est
3 locuti sunt adversum me lingua dolosa
et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis
4 pro eo ut diligerent me detrahebant mihi
ego autem orabam
5 posuerunt adversum me mala pro bonis
et odium pro dilectione mea
6 constitue super eum peccatorem
et diabolus stet a dextris eius
7 cum iudicatur exeat condemnatus
et oratio eius fiat in peccatum
fiat habitatio eius deserta
et non sit qui inhabitet in ea
8 fiant dies eius pauci
et episcopatum eius accipiat alter
9 fiant filii eius orfani
et uxor eius vidua
10 commoti amoveantur filii eius et mendicent
eiciantur de habitationibus suis
11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius
et diripiant alieni omnes labores eius
12 non sit illi adiutor
nec sit qui misereatur pupillis eius
13 fiant nati eius in interitum
in una generatione deleatur nomen eius
14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini
et peccatum matris eius non deleatur
15 fiant contra Dominum semper
et dispereat de terra memoria eorum
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
17 et persecutus est hominem pauperem et mendicum
et conpunctum corde morti tradidit
18 et dilexit maledictionem et veniet ei
et noluit benedictionem et prolongabitur ab eo
et induit se maledictionem sicut vestimentum
et intravit sicut aqua in interiora eius
et sicut oleum in ossibus eius
19 fiat ei sicut vestimentum quo operietur
et sicut zona qua semper praecingitur
20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum
et qui loquuntur mala adversus animam meam
21 et tu Domine Domine fac mecum misericordiam propter nomen tuum
quia suavis est misericordia tua
libera me 22 quoniam egenus et pauper sum ego
et cor meum conturbatum est in me
23 sicut umbra cum declinat ablatus sum
et excussus sum sicut lucusta
24 genua mea infirmata sunt prae ieiunio
et caro mea inmutata est propter oleum
25 et ego factus sum obprobrium illis
viderunt me et moverunt capita sua
26 adiuva me Domine Deus meus
salvum me fac propter misericordiam tuam
27 ut sciant quia manus tua haec est
et tu Domine fecisti eam
28 maledicent illi et tu benedices
qui insurgunt in me confundantur
servus autem tuus laetabitur
29 induantur qui detrahunt mihi reverentiam
et operiantur sicut deploide confusionem suam
30 confitebor Domino nimis in ore meo
et in medio multorum laudabo eum
31 quia adstetit a dextris pauperis
ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

CIX. 1 PSALMUS DAVID
Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum
2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion
et dominaberis in medio inimicorum tuorum
3 tecum principium in die virtutis tuae
in splendoribus sanctorum
ex utero ante luciferum genui te
4 iuravit Dominus et non paenitebit eum
tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges
6 iudicabit in nationibus implebit ruinas
conquassabit capita multa in terra copiosa
7 de torrente in via bibet
propterea exaltabit caput.

CX. 1 ALLELUIA REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE
Confitebor tibi Domine in toto corde meo
in consilio iustorum et congregatione
2 magna opera Domini
exquisita in omnes voluntates eius
3 confessio et magnificentia opus eius
et iustitia eius manet in saeculum saeculi
4 memoriam fecit mirabilium suorum
misericors et miserator Dominus
5 escam dedit timentibus
se memor erit in saeculum testamenti sui
6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo
7 ut det illis hereditatem gentium
opera manuum eius veritas et iudicium
8 fidelia omnia mandata eius
confirmata in saeculum saeculi
facta in veritate et aequitate
9 redemptionem misit populo suo
mandavit in aeternum testamentum suum
sanctum et terribile nomen eius
10 initium sapientiae timor Domini
intellectus bonus omnibus facientibus eam
laudatio eius manet in saeculum saeculi.

CXI. 1 ALLELUIA REVERSIONIS AGGAEI ET ZACHARIAE
Beatus vir qui timet Dominum
in mandatis eius cupiet nimis
2 potens in terra erit semen eius
generatio rectorum benedicetur
3 gloria et divitiae in domo eius
et iustitia eius manet in saeculum saeculi
4 exortum est in tenebris lumen rectis corde
misericors et miserator et iustus Dominus
5 iucundus homo qui miseretur et commodat
disponet sermones suos in iudicio
6 quia in aeternum non commovebitur
7 in memoria aeterna erit iustus
ab auditu malo non timebit
paratum est cor eius sperare in Domino
8 confirmatum est cor eius non commovebitur
donec videat inimicos suos
9 dispersit dedit pauperibus
iustitia eius manet in saeculum saeculi
cornu eius exaltabitur in gloria
10 peccator videbit et irascetur
dentibus suis fremet et tabescet
desiderium peccatorum peribit.

CXII. 1 ALLELUIA
Laudate pueri Dominum
laudate nomen Domini
2 sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in saeculum
3 a solis ortu usque ad occasum laudate nomen Domini
4 excelsus super omnes gentes Dominus
et super caelos gloria eius
5 quis sicut Dominus Deus noster
qui in altis habitat 6 et humilia respicit
in caelo et in terra
7 suscitans a terra inopem
et de stercore erigens pauperem
8 ut collocet eum cum principibus
cum principibus populi sui
9 qui habitare facit sterilem in domo
matrem filiorum laetantem.

CXIII. 1 ALLELUIA
In exitu Israhel ex Aegypto
domus Iacob de populo barbaro
2 facta est Iudea sanctificatio eius
Israhel potestas eius
Israhel regnavit in ea
3 mare vidit et fugit
Iordanis conversus est retrorsum
4 montes exultaverunt ut arietes
et colles velut agni ovium
5 quid est mare quod fugisti
et tu Iordanis quare conversus es retrorsum
6 montes quare exultastis ut arietes
et colles velut agni ovium
7 a facie Domini commota est terra
a facie Dei Iacob
8 qui convertit solidam petram in stagnum aquae
et rupem in fontes aquarum
9 (1) non nobis Domine non nobis
sed nomini tuo da gloriam
10 (2) super misericordiam tuam et veritatem tuam
nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
11 (3) Deus autem noster in caelo
sursum in caelo et in terra
omnia quaecumque voluit fecit
12 (4) simulacra gentium argentum et aurum
opera manuum hominum
13 (5) os habent et non loquentur
oculos habent et non videbunt
14 (6) aures habent et non audient
nares habent et non odorabunt
15 (7) manus habent et non palpabunt
pedes habent et non ambulabunt
non clamabunt in gutture suo
neque enim est spiritus in ore ipsorum
16 (8) similes illis fiant qui faciunt ea
et omnes qui confidunt in eis
17 (9) domus Israhel speravit in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
18 (10) domus Aaron speravit in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
19 (11) qui timent Dominum sperent in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
20 (12) Dominus memor fuit nostri et benedixit nos
benedixit domum Israhel
benedixit domum Aaron
21 (13) benedixit omnes timentes se Dominus pusillos cum maioribus
22 (14) adiciat Dominus super vos
super vos et super filios vestros
23 (15) benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram
24 (16) caelum caeli Domino
terram autem dedit filiis hominum
25 (17) non mortui laudabunt te Domine
neque omnes qui descendunt in infernum
26 (18) sed nos qui vivimus benedicimus Dominum
ex hoc nunc et usque in saeculum.

CXIV. 1 ALLELUIA
Dilexi quoniam exaudivit Dominus vocem orationis meae
2 quia inclinavit aurem suam mihi
et in diebus meis invocabo eum
3 circumdederunt me dolores mortis
pericula inferni invenerunt me
tribulationem et dolorem inveni
4 et nomen Domini invocavi
o Domine libera animam meam
5 misericors Dominus et iustus
et Deus noster miserebitur
6 custodiens parvulos Dominus
humiliatus sum et liberavit me
7 convertere animam meam in requiem tuam
quia Dominus benefecit mihi
8 quia eripuit animam meam de morte
oculos meos a lacrimis
pedes meos a lapsu
9 placebo Domino in regione vivorum.

CXV. 10 ALLELUIA
Credidi propter quod locutus sum
ego autem humiliatus sum nimis
11 ego dixi in excessu mentis meae
omnis homo mendax
12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi
13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo
15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
16 o Domine ego servus tuus
ego servus tuus et filius ancillae tuae
disrupisti vincula mea
17 tibi sacrificabo hostiam laudis
18 vota mea Domino reddam
in atriis domus Domini
19 in conspectu omnis populi eius
in medio tui Hierusalem.

CXVI. 1 ALLELUIA
Laudate Dominum omnes gentes
et conlaudate eum omnes populi
2 quoniam confirmata est super nos misericordia eius
et veritas Domini manet in aeternum.

CXVII. 1 ALLELUIA
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
2 dicat nunc Israhel quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
3 dicat nunc domus Aaron quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
4 dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
5 in tribulatione invocavi Dominum
et exaudivit me in latitudine
6 Dominus mihi adiutor est
non timebo quid faciat mihi homo
7 Dominus mihi adiutor est
et ego videbo inimicos meos
8 bonum est confidere in Domino
quam confidere in homine
9 bonum est sperare in Domino
quam sperare in principibus
10 omnes gentes circumdederunt me
et in nomine Domini ultus sum eos
11 circumdantes circumdederunt me
et in nomine Domini ultus sum eos
12 circumdederunt me sicut apes
et exarserunt sicut ignis in spinis
et in nomine Domini vindicabor in eis
13 inpulsus versatus sum ut caderem
et Dominus suscepit me
14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus
et factus est mihi in salutem
15 vox laetitiae et salutis
in tabernaculis iustorum
16 dextera Domini fecit virtutem
dextera Domini exaltavit me
17 non moriar sed vivam
et narrabo opera Domini
18 castigans castigavit me Dominus
et morti non tradidit me
19 aperite mihi portas iustitiae
et ingressus in eas confitebor Domino
20 haec porta Domini iusti intrabunt per eam
21 confitebor tibi Domine quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem
22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes
hic factus est in caput anguli
23 a Domino factus est
et est mirabilis in oculis nostris
24 haec dies quam fecit Dominus
exultemus et laetemur in ea
25 o Domine salvum me fac
o Domine bene prospera
26 benedictus qui venit in nomine Domini
benediximus vos de domo Domini
27 Deus Dominus et inluxit nobis
constituite diem sollemnem in confrequentationibus
usque ad cornu altaris
28 Deus meus es tu et confitebor tibi
Deus meus es tu et exaltabo te
confitebor tibi Domine quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem
29 confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius.

CXVIII. 1 ALLELUIA
ALEPH Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirunt eum
3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4 tu mandasti mandata tua custodire nimis
5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
6 tunc non confundar dum respicio in omnia mandata tua
7 confitebor tibi Domine in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
9 BETH in quo corrigit iuvenior viam suam in custodiendo sermones tuos
10 in toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis
11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
15 in mandatis tuis me exercebo et considerabo vias tuas
16 in tuis iustificationibus meditabor non obliviscar sermones tuos
17 GIMEL retribue servo tuo vivam et custodiam sermones tuos
18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus
24 nam et testimonia tua meditatio mea est et consolatio mea iustificationes tuae sunt
25 DELETH adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
27 viam iustificationum tuarum insinua mihi et exercebor in mirabilibus tuis
28 dormitavit anima mea prae tedio confirma me in verbis tuis
29 viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei
30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
32 viam mandatorum tuorum cucurri dum dilatares cor meum
33 HE legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum iudicia enim tua iucunda
40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
41 VAV et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis speravi
44 et custodiam legem tuam semper in aeternum et in saeculum saeculi
45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
46 et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
47 et meditabor in mandatis tuis quae dilexi nimis
48 et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi vehementer et exercebor in tuis iustificationibus
49 ZAI memento verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me
51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi
52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53 defectio animi tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco incolatus mei
55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56 haec mihi facta est quia iustificationes tuas exquisivi
57 HETH portio mea Domine dixi custodire legem tuam
58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
59 quia cogitavi vias tuas et converti pedes meos in testimonia tua
60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae
63 particeps sum ego omnium timentium te et custodientium mandata tua
64 misericordia tua Domine plena est terra iustificationes tuas doce me
65 TETH bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia in mandatis tuis credidi
67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
68 bonus es tu Domine et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua
70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
71 bonum mihi quod humiliasti me ut discerem iustificationes tuas
72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
73 IOTH manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum ut discam mandata tua
74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verbo tuo speravi
75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et in veritate tua humiliasti me
76 fiat nunc misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
79 convertantur ad me qui timent te et qui noverunt testimonia tua
80 fiat cor meum inmaculatum in tuis iustificationibus ut non confundar
81 CAPH defecit in salutari tuo anima mea et in verbo tuo speravi
82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
84 quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me iudicium
85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ita ut lex tua Domine
86 omnia mandata tua veritas iniqui persecuti sunt me adiuva me
87 paulo minus consummaverunt me in terra ego vero non dereliqui mandata tua
88 secundum misericordiam tuam vivifica me ut custodiam testimonia oris tui
89 LAMECH in aeternum Domine permanet verbum tuum in caelo
90 et in saeculum saeculi veritas tua fundasti terram et permanet
91 ordinatione tua perseverant dies quoniam omnia serviunt tibi
92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forsitan perissem in humilitate mea
93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
94 tuus sum ego salvum me fac quia iustificationes tuas exquisivi
95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
97 MEM quomodo dilexi legem tuam Domine tota die meditatio mea est
98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
100 super seniores intellexi quia mandata tua exquisivi
101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verbum tuum
102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo
104 a mandatis tuis intellexi propterea odio habui omnem viam iniquitatis quoniam tu legem posuisti mihi
105 NUN lucerna pedibus meis verbum tuum Domine et lumen semitis meis
106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
109 anima mea in manibus tuis semper et legem tuam non sum oblitus
110 posuerunt peccatores laqueos mihi et a mandatis tuis non erravi
111 hereditatem adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem
113 SAMECH iniquos odio habui et legem tuam dilexi
114 adiutor et susceptor meus es tu et in verbo tuo speravi
115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et ne confundas me ab expectatione mea
117 adiuva me et salvus ero et meditabor in tuis iustificationibus semper
118 sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis quia iniusta cogitatio eorum est
119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
120 infige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui
121 AIN feci iudicium et iustitiam ne tradas me persequentibus me
122 elige servum tuum in bonum ut non calumnientur mihi superbi
123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
125 servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua
126 tempus faciendi Domine dissipaverunt iniqui legem tuam
127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui
129 FE mirabilia testimonia tua Domine ideo scrutata est ea anima mea
130 declaratio sermonum tuorum inluminat me et intellectum dat parvulis
131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum ut non dominetur mei omnis iniustitia
134 redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua
135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
136 exitus aquarum transierunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam
137 SADE iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
139 tabescere me fecit zelus domus tuae quia obliti sunt verba tua inimici mei
140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
141 adulescentior ego sum et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata autem tua meditatio mea est
144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam
145 COF clamavi in toto corde meo exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
146 clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua
147 praeveni in maturitate et clamavi et in verbo tuo speravi
148 praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua
149 vocem meam exaudi Domine secundum misericordiam tuam et secundum iudicium tuum vivifica me
150 adpropiaverunt persequentes me iniqui a lege autem tua longe facti sunt
151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
153 RES vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
155 longe est a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
156 miserationes tuae multae nimis Domine secundum iudicium tuum vivifica me
157 multi persequentes me et tribulantes me a testimoniis tuis non declinavi
158 vidi non servantes pactum et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
159 vide quia mandata tua dilexi Domine in tua misericordia vivifica me
160 principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
161 SEN principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum
162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
165 pax multa diligentibus nomen tuum et non est in illis scandalum
166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer
168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo Domine
169 THAV adpropiet oratio mea in conspectu tuo Domine secundum eloquium tuum da mihi intellectum
170 intret postulatio mea in conspectu tuo Domine secundum eloquium tuum eripe me
171 eructuabunt labia mea hymnum dum docueris me iustificationes tuas
172 pronuntiavit lingua mea eloquia tua quia omnia mandata tua aequitas
173 fiat manus tua ut salvum me faciat quia mandata tua elegi
174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea est
175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
176 erravi sicut ovis quae perierat require servum tuum Domine quia mandata tua non sum oblitus.

CXIX. 1 CANTICUM GRADUUM
Ad Dominum dum tribularer clamavi et exaudivit me
2 Domine libera animam meam
a labiis iniquis et a lingua dolosa
3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi a lingua dolosa
4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis
5 heu me quod incolatus meus prolongatus est
habitavi cum habitantibus Cedar
6 multum incola fuit anima mea
7 cum his qui oderunt pacem eram pacificus
dum loquebar illis inpugnabant me gratis.

CXX. 1 CANTICUM GRADUUM
Levavi oculos meos ad montes
unde veniet auxilium mihi
2 auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
3 non det in commotionem pedem tuum
neque obdormiet qui custodit te
4 ecce non dormitavit neque obdormiet qui custodit Israhel
5 Dominus custodit te Dominus protectio tua
super manum dexterae tuae
6 per diem sol non uret te neque luna per noctem
7 Dominus custodit te ab omni malo
custodiat animam tuam Dominus
8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum
ex hoc nunc et usque in saeculum.

CXXI. 1 CANTICUM GRADUUM
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi
in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas
cuius participatio eius in idipsum
4 illuc enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium in Israhel
ad confitendum nomini tuo
5 quia illic sederunt sedes in iudicio
sedes super domum David
6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem
et abundantia diligentibus te
7 fiat pax in virtute tua
et abundantia in turribus tuis
8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
9 propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi.

CXXII. 1 CANTICUM GRADUUM
Ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum
et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae
ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum
donec misereatur nobis
3 miserere nobis Domine miserere nobis
quia multum repleti sumus contemptione
4 et multum repleta est anima nostra
obprobrium abundantibus et despectio superbis.

CXXIII. 1 CANTICUM GRADUUM
Nisi quod Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel
2 nisi quia Dominus erat in nobis
dum insurgerent homines in nos
3 forsitan vivos degluttissent nos
dum irasceretur animus eorum adversum nos
4 forsitan velut aqua obsorbuissent nos
5 torrentem pertransivit anima nostra
forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem
6 benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum
7 anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium
laqueus contritus est et nos liberati sumus
8 adiutorium nostrum in nomine Domini
qui fecit caelum et terram.

CXXIV. 1 CANTICUM GRADUUM
Qui confidunt in Domino sicut mons Sion
non commovebitur in aeternum
qui habitat 2 in Hierusalem
montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui
ex hoc nunc et usque in saeculum
3 quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum
ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas
4 benefac Domine bonis et rectis corde
5 declinantes autem ad obligationem
adducet Dominus cum operantibus iniquitatem
pax super Israhel.

CXXV. 1 CANTICUM GRADUUM
In convertendo Dominus captivitatem Sion
facti sumus sicut consolati
2 tunc repletum est gaudio os nostrum
et lingua nostra exultatione
tunc dicent inter gentes
magnificavit Dominus facere cum illis
3 magnificavit Dominus facere nobiscum
facti sumus laetantes
4 converte Domine captivitatem nostram
sicut torrens in Austro
5 qui seminant in lacrimis in gaudio metent
6 euntes ibant et flebant mittentes semina sua
venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos.

CXXVI. 1 CANTICUM GRADUUM
Nisi Dominus aedificaverit domum
in vanum laborant qui aedificant eam
nisi Dominus custodierit civitatem
in vanum vigilant qui custodiunt eam
2 in vanum est vobis ante lucem surgere
surgite postquam sederitis
qui manducatis panem doloris
cum dederit dilectis suis somnum
3 haec est hereditas Domini filii mercis fructus ventris
4 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum
5 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis
non confundetur dum loquetur inimicis suis in porta.

CXXVII. 1 CANTICUM GRADUUM
Beati omnes qui timent Dominum
qui ambulant in viis eius
2 labores fructuum tuorum manducabis
beatus es et bene tibi erit
3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae
filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur omnis homo qui timet Dominum
5 benedicat te Dominus ex Sion
et videas quae bona sunt in Hierusalem
omnibus diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum
pax super Israhel.

CXXVIII. 1 CANTICUM GRADUUM
Saepe expugnaverunt me a iuventute mea
dicat nunc Israhel
2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea
etenim non potuerunt mihi
3 supra dorsum meum fabricaverunt peccatores
prolongaverunt iniquitates suas
4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum
5 confundantur et revereantur
omnes qui oderunt Sion
6 fiant sicut faenum aedificiorum
quod priusquam evellatur arescit
7 de quo non implebit manum suam qui metit
nec sinum suum qui manipulos colligit
8 et non dixerunt qui praeteribant
benedictio Domini super vos
benediximus vos in nomine Domini.

CXXIX. 1 CANTICUM GRADUUM
De profundis clamavi ad te Domine
2 Domine exaudi orationem meam
fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui
3 si iniquitates observaveris Domine
Domine quis sustinebit
4 quia apud te propitiatio est
et propter legem tuam sustinui te Domine
sustinuit anima mea in verbum tuum
5 speravit anima mea in Domino
6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
7 quia apud Dominum misericordia est
et copiosa apud eum redemptio
8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius.

CXXX. 1 CANTICUM GRADUUM
Domine non est exaltatum cor meum
neque elati sunt oculi mei
neque ambulavi in magnis
neque in mirabilibus super me
2 si non humiliter sentiebam
sed exaltavi animam meam
sicut ablactatus super matrem suam
ita retribues in animam meam
3 speret Israhel in Domino
ex hoc nunc et usque in saeculum.

CXXXI. 1 CANTICUM GRADUUM
Memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
3 si introiero in tabernaculum domus meae
si ascendero in lectum stratus mei
4 si dedero somnum oculis meis
aut palpebris meis dormitationem
5 aut requiem temporibus meis
donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
6 ecce audivimus ea in Eufrata
invenimus ea in campis silvae
7 introivimus in tabernaculum eius
adoravimus in loco ubi steterunt pedes eius
8 exsurge Domine in requiem tuam
tu et arca sanctificationis tuae
9 sacerdotes tui induantur iustitia
et sancti tui laetentur
10 propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui
11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eum
de fructu ventris tui ponam super sedem meam
12 si custodierint filii tui testamentum meum
et testimonia mea haec quaedocebo eos
et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem meam
13 quoniam elegit Dominus Sion
praeelegit eam in habitationem sibi
14 haec requies mea in saeculum saeculi
hic habitabo quoniam praeelegi eam
15 viduam eius benedicens benedicam
pauperes eius saturabo panibus
16 sacerdotes eius induam salutare
et sancti eius exultatione exultabunt
17 illic producam cornu David
paravi lucernam christo meo
18 inimicos eius induam confusione
super ipsum autem florebit sanctificatio mea.

CXXXII. 1 CANTICUM GRADUUM
Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
2 sicut unguentum in capite
quod descendit in barbam barbam Aaron
quod descendit in ora vestimenti eius
3 sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion
quoniam illic mandavit Dominus benedictionem
et vitam usque in saeculum.

CXXXIII. 1 CANTICUM GRADUUM
Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini
qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
2 in noctibus extollite manus vestras in sancta
et benedicite Dominum
3 benedicat te Dominus ex Sion
qui fecit caelum et terram.

CXXXIV. 1 ALLELUIA
Laudate nomen Domini
laudate servi Dominum
2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3 laudate Dominum quoniam benignus est Dominus
psallite nomini eius quoniam suavis est
4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus
Israhel in possessionem sibi
5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus
et Deus noster prae omnibus diis
6 omnia quaecumque voluit Dominus fecit
in caelo et in terra in mari et in abyssis
7 et educens nubes ab extremo terrae
fulgora in pluviam fecit
qui producit ventos de thesauris suis
8 qui percussit primogenita Aegypti
ab homine usque ad pecus
9 misit signa et prodigia in medio tui Aegypti
in Pharaonem et in omnes servos eius
10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan
et omnia regna Chanaan occidit
12 et dedit terram eorum hereditatem
hereditatem Israhel populo suo
13 Domine nomen tuum in aeternum
Domine memoriale tuum in saeculum saeculi
14 quia iudicabit Dominus populum suum
et in servis suis consolabitur
15 simulacra gentium argentum et aurum
opera manuum hominum
16 os habent et non loquentur
oculos habent et non videbunt
17 aures habent et non audient
nares habent et non odorabunt
manus habent et non palpabunt
pedes habent et non ambulabunt
non clamabunt in gutture suo
neque enim est spiritus in ore ipsorum
18 similes illis fiant qui faciunt ea
et omnes qui confidunt in eis
19 domus Israhel benedicite Dominum
domus Aaron benedicite Dominum
20 domus Levi benedicite Dominum
qui timetis Dominum benedicite Dominum
21 benedictus Dominus ex Sion
qui habitat in Hierusalem.

CXXXV. 1 ALLELUIA
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
2 confitemini Deo deorum
quoniam in saeculum misericordia eius
3 confitemini Domino dominorum
quoniam in saeculum misericordia eius
4 qui fecit mirabilia magna solus
quoniam in saeculum misericordia eius
5 qui fecit caelos in intellectu
quoniam in saeculum misericordia eius
6 qui fundavit terram super aquas
quoniam in saeculum misericordia eius
7 qui fecit luminaria magna solus
quoniam in saeculum misericordia eius
8 solem in potestatem diei
quoniam in saeculum misericordia eius
9 lunam et stellas in potestatem noctis
quoniam in saeculum misericordia eius
10 qui percussit Aegyptum cum primitivis eorum
quoniam in saeculum misericordia eius
11 et eduxit Israhel de medio eius
quoniam in saeculum misericordia eius
12 in manu forti et brachio excelso
quoniam in saeculum misericordia eius
13 qui divisit mare Rubrum in divisiones
quoniam in saeculum misericordia eius
14 et eduxit Israhel per medium eius
quoniam in saeculum misericordia eius
15 et excussit Pharaonem et exercitum eius in mari Rubro
quoniam in saeculum misericordia eius
16 qui transduxit populum suum per desertum
quoniam in saeculum misericordia eius
17 qui eduxit aquam de petra rupis
quoniam in saeculum misericordia eius
qui percussit reges magnos
quoniam in saeculum misericordia eius
18 et occidit reges mirabiles
quoniam in saeculum misericordia eius
19 Seon regem Amorreorum
quoniam in saeculum misericordia eius
20 et Og regem Basan
quoniam in saeculum misericordia eius
21 et dedit terram eorum hereditatem
quoniam in saeculum misericordia eius
22 hereditatem Israhel servo suo
quoniam in saeculum misericordia eius
23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri Dominus
quoniam in saeculum misericordia eius
24 et redemit nos de manu inimicorum nostrorum
quoniam in saeculum misericordia eius
25 qui dat escam omni carni
quoniam in saeculum misericordia eius
26 confitemini Deo caeli
quoniam in saeculum misericordia eius
confitemini Domino dominorum quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius.

CXXXVI. 1 PSALMUS DAVID HIEREMIAE
Super flumina Babylonis
illic sedimus et flevimus
dum recordaremur tui Sion
2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra
3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum
et qui abduxerunt nos hymnum
cantate nobis de canticis Sion
4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena
5 si oblitus fuero tui Hierusalem
obliviscatur me dextera mea
6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui
si non proposuero tui Hierusalem in principio laetitiae meae
7 memento Domine filiorum Edom in die Hierusalem
qui dicunt exinanite exinanite quousque ad fundamentum in ea
8 filia Babylonis misera
beatus qui retribuit tibi retributionem quam tu retribuisti nobis
9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos suos ad petram.

CXXXVII. 1 IPSI DAVID
Confitebor tibi Domine in toto corde meo
quoniam exaudisti omnia verba oris mei
et in conspectu angelorum psallam tibi
2 adorabo ad templum sanctum tuum
et confitebor nomini tuo
super misericordiam tuam et veritatem tuam
quoniam magnificasti super nos nomen sanctum tuum
3 in quacumque die invocavero te exaudi me
multiplicabis in anima mea virtutem tuam
4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae
quoniam audierunt omnia verba oris tui
5 et cantent in canticis Domino
quoniam magna est gloria Domini
6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit
et alta a longe agnoscit
7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me
et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam
et salvum me fecit dextera tua
8 Domine retribue pro me
Domine misericordia tua in saeculum
opera manuum tuarum ne dispicias.

CXXXVIII. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Domine probasti me et cognovisti me
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam
3 intellexisti cogitationes meas a longe
semitam meam et directionem meam investigasti
4 et omnes vias meas praevidisti
quia non est dolus in lingua mea
5 ecce tu Domine cognovisti omnia novissima et antiqua
tu formasti me et posuisti super me manum tuam
6 mirabilis facta est scientia tua ex me
confortata est nec potero ad eam
7 quo ibo ab spiritu tuo et a facie tua quo fugiam
8 si ascendero in caelum tu illic es
si descendero in infernum ades
9 si sumpsero pinnas meas ante lucem
et habitavero in postremo maris
10 etenim illuc manus tua deducet me
et tenebit me dextera tua
11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me
et nox inluminatio mea in deliciis meis
12 quia tenebrae non obscurabuntur abs te
et nox sicut dies inluminabitur
sicut tenebrae eius ita et lumen eius
13 quia tu Domine possedisti renes meos
suscepisti me de utero matris meae
14 confitebor tibi Domine quoniam terribiliter mirificatus es
mira opera tua et anima mea novit nimis
15 non est occultatum os meum abs te quod fecisti in occulto
et substantia mea in inferioribus terrae
16 inperfectum meum viderunt oculi tui
et in libro tuo omnes scribentur
dies firmabuntur et nemo in eis
17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus
nimis confortatus est principatus eorum
18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur
resurrexi et adhuc tecum sum
19 si occidas Deus peccatores
viri sanguinum declinate a me
20 quia dicitis in cogitationibus vestris
accipient in vanitate civitates suas
21 nonne qui te oderunt Deus oderam illos
et super inimicos tuos tabescebam
22 perfecto odio oderam illos
inimici facti sunt mihi
23 proba me Deus et scito cor meum
interroga me et cognosce semitas meas
24 et vide si via iniquitatis in me est
et deduc me in via aeterna.

CXXXIX. 1 IN FINEM PSALMUS DAVID
2 Eripe me Domine ab homine malo
a viro iniquo libera me
3 qui cogitaverunt malitias in corde
tota die constitubant proelia
4 acuerunt linguas suas sicut serpentes
venenum aspidum sub labiis eorum
5 custodi me Domine de manu peccatoris
ab hominibus iniquis libera me
qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 absconderunt superbi laqueos mihi
et funes extenderunt in laqueo pedibus meis
iuxta iter scandalum posuerunt mihi
7 dixi Domino Deus meus es tu
exaudi Domine vocem orationis meae
8 Domine Domine virtus salutis meae
obumbra caput meum in die belli
9 ne tradas me a desiderio meo peccatori
cogitaverunt adversum me ne derelinquas me
ne umquam exaltentur
10 caput circuitus eorum
labor labiorum ipsorum operiet eos
11 cadent super eos carbones ignis
in ignem deicies eos
in miseriis non subsistent
12 vir linguosus non dirigetur super terram
virum iniustum mala capient in interitum
13 cognovi quoniam faciet Dominus iudicium inopum
et vindictam pauperum
14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo
et habitabunt recti cum vultu tuo.

CXL. 1 PSALMUS DAVID
Domine clamavi ad te exaudi me
intende voci orationis meae dum clamavero ad te
2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 pone Domine custodiam ori meo
et ostium circumstantiae labiis meis
4 ut non declines cor meum in verbum malum
ad excusandas excusationes in peccatis
cum hominibus operantibus iniquitatem
et non conbinabor cum electis eorum
5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me
oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum
quoniam adhuc est oratio mea in beneplacitis eorum
6 absorti sunt continuati petrae iudices eorum
audient verba mea quoniam potuerunt
7 sicut crassitudo terrae eructuat super terram
dissipata sunt ossa nostra secus infernum
8 quia ad te Domine Domine oculi mei
in te speravi ne auferas animam meam
9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi
et ab scandalis operantibus iniquitatem
10 cadent in retiaculo eius peccatores
singulariter sum ego donec transeam.

CXLI. 1 INTELLECTUS DAVID CUM ESSET IN SPELUNCA ORATIO
2 Voce mea ad Dominum clamavi
voce mea ad Deum deprecatus sum
3 effundam in conspectu eius orationem meam
tribulationem meam ante ipsum pronuntio
4 in deficiendo in me spiritum meum
et tu cognovisti semitas meas
in via hac qua ambulabam absconderunt laqueos mihi
5 considerabam a dextris et videbam
et non erat qui agnosceret me
periit fuga a me et non est qui requirat animam meam
6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea
portio mea in terra viventium
7 intende in orationem meam quia humiliatus sum nimis
libera me a persequentibus me
quoniam confortati sunt super me
8 educ de carcere animam meam
ad confitendum nomini tuo
me expectant iusti donec retribuas mihi.

CXLII. 1 PSALMUS DAVID QUANDO EUM FILIUS SUUS PERSEQUEBATUR
Domine exaudi orationem meam
auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua
exaudi me in tua iustitia
2 et non intres in iudicio cum servo tuo
quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens
3 quia persecutus est inimicus animam meam
humiliavit in terra vitam meam
collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi
4 et anxiatus est in me spiritus meus
in me turbatum est cor meum
5 memor fui dierum antiquorum
et meditatus sum in omnibus operibus tuis
et in factis manuum tuarum meditabor
6 expandi manus meas ad te
anima mea sicut terra sine aqua tibi
7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus
ne avertas faciem tuam a me
et ero similis descendentibus in lacum
8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam
quia in te speravi Domine
notam mihi fac viam in qua ambulem
quia ad te Domine levavi animam meam
9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi
10 doce me facere voluntatem tuam quia tu es Deus meus
spiritus tuus bonus deducet me in via recta
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua
et educes de tribulatione animam meam
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos
et perdes omnes qui tribulant animam meam
quoniam servus tuus ego sum.

CXLIII. 1 DAVID ADVERSUS GOLIAM
Benedictus Dominus Deus meus
qui docet manus meas ad proelium
et digitos meos ad bellum
2 misericordia mea et refugium meum
susceptor meus et liberator meus
protector meus et in ipso speravi
subiciens populos sub me
3 Domine quid est homo quod innotuisti ei
aut filius hominis quoniam reputas eum
4 homo vanitati similis factus est
dies eius sicut umbra praetereunt
5 Domine inclina caelos tuos et descende
tange montes et fumigabunt
6 corusca coruscationes tuas et dissipabis eos
emitte sagittas tuas et conturbabis eos
7 emitte manum tuam de alto
eripe me et libera me de aquis multis
et de manu filiorum alienorum
8 quorum os locutum est vanitatem
et dextera eorum dextera iniquitatis
9 Deus canticum novum cantabo tibi
in psalterio decem cordarum psallam tibi
10 qui das salutem regibus
qui liberas David servum tuum
de gladio maligno 11 eripe me
et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum
quorum os locutum est vanitatem
et dextera eorum dextera iniquitatis
12 quorum filii sicut novellae plantationis stabilitae a iuventute sua
filiae eorum compositae circumornatae ut similitudo templi
13 prumptuaria eorum plena eructuantia ex hoc in illud
oves eorum fetosae abundantes in itineribus suis
14 boves eorum crassi
non est ruina maceriae neque transitus
neque clamor in plateis eorum
15 beatum dixerunt populum cui haec sunt
beatus populus cuius est Dominus Deus eorum.

CXLIV. 1 LAUDATIO IPSI DAVID
Exaltabo te Deus rex meus
et benedicam nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi
2 per singulos dies benedicam te
et laudabo nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi
3 magnus Dominus et laudabilis nimis
et magnitudinis eius non est finis
4 generatio et generatio laudabunt opera tua
et potentiam tuam pronuntiabunt
5 magnificentiam maiestatis tuae et sanctitatem tuam loquentur
et mirabilia tua narrabunt
6 virtutem terribiliorum tuorum dicent
et magnitudinem tuam narrabunt
7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructuabunt
et iustitiam tuam exultabunt
8 misericors et miserator Dominus
patiens et multum misericors
9 suavis Dominus universis
et miserationes eius super omnia opera eius
10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua
et sancti tui benedicent te
11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur
12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam
et gloriam magnificentiae regni tui
13 regnum tuum Domine regnum omnium saeculorum
et dominatio tua in omni generatione et progenie
fidelis Dominus in verbis suis
et sanctus in omnibus operibus suis
14 allevat Dominus omnes qui ruunt
et erigit omnes elisos
15 oculi omnium in te sperant Domine
et tu das escam illis in tempore oportuno
16 aperis tu manum tuam
et imples omne animal benedictione
17 iustus Dominus in omnibus viis suis
et sanctus in omnibus operibus suis
18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate
19 voluntatem timentium se faciet
et orationes eorum exaudiet et salvos faciet eos
20 custodit Dominus omnes diligentes se
et omnes peccatores disperdet
21 laudem Domini loquetur os meum
et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in aeternum et in saeculum saeculi.

CXLV. 1 ALLELUIA
2 Lauda anima mea Dominum
laudabo Dominum in vita mea
psallam Deo meo quamdiu ero
nolite confidere in principibus
3 neque in filiis hominum in quibus non est salus
4 exiet spiritus eius et revertetur in terram suam
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius
spes eius in Domino Deo ipsius
6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt
7 qui custodit veritatem in saeculum
facit iudicium iniuriam patientibus
dat escam esurientibus
Dominus erigit elisos
Dominus solvit compeditos
8 Dominus inluminat caecos
Dominus dirigit iustos
9 Dominus custodit advenam
pupillum et viduam suscipiet
et viam peccatorum exterminabit
10 regnabit Dominus in aeternum
Deus tuus Sion in saeculum saeculi.

CXLVI. 1 ALLELUIA
Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus
Deo nostro iucunda sit laudatio
2 aedificans Hierusalem Dominus
et dispersiones Israhel congregans
3 qui sanat contritos corde
et alligat contritiones eorum
4 qui numerat multitudinem stellarum
et omnibus eis nomina vocat
5 magnus Dominus noster et magna virtus eius
et sapientiae eius non est numerus
6 suscipiens mansuetos Dominus
humiliat autem peccatores usque ad terram
7 incipite Domino in confessione
psallite Deo nostro in cithara
8 qui operit caelum nubibus
et parat terrae pluviam
qui producit in montibus faenum
et herbam servituti hominum
9 qui dat iumentis escam ipsorum
et pullis corvorum invocantibus eum
10 non in viribus equi voluntatem habebit
neque in tabernaculis viri beneplacitum est ei
11 beneplacitum est Domino super timentes eum
et in eos qui sperant in misericordia eius.

CXLVII. 12 ALLELUIA
Lauda Hierusalem Dominum
lauda Deum tuum Sion
13 quoniam confortavit seras portarum tuarum
benedixit filios tuos in te
14 qui posuit fines tuos pacem
et adipe frumenti satians te
15 qui emittit eloquium suum terrae
velociter currit sermo eius
16 qui dat nivem sicut lanam
nebulam velut cinerem spargit
17 mittit cristallum suum sicut frusta panis
ante faciem frigoris eius quis subsistit
18 mittit verbum suum et liquefaciet ea
flavit spiritus eius et fluent aquae
19 pronuntians verbum suum Iacob
iustitias et iudicia sua Israhel
20 non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis.

CXLVIII. 1 ALLELUIA
Laudate Dominum de caelis
laudate eum in excelsis
2 laudate eum omnes angeli eius
laudate eum omnes virtutes eius
3 laudate eum sol et luna
laudate eum omnes stellae et lumen
4 laudate eum caeli caelorum
et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini
quia ipse dixit et facta sunt
ipse mandavit et creata sunt
6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi
praeceptum posuit et non praeteribit
7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi
8 ignis grando nix glacies
spiritus procellarum qui faciunt verbum eius
9 montes et omnes colles
ligna fructifera et omnes cedri
10 bestiae et universa pecora
serpentes et volucres pennatae
11 reges terrae et omnes populi
principes et omnes iudices terrae
12 iuvenes et virgines
seniores cum iunioribus laudent nomen Domini
13 quia exaltatum est nomen eius solius
14 confessio eius super caelum et terram
et exaltavit cornu populi sui
hymnus omnibus sanctis eius
filiis Israhel populo adpropianti sibi.

CXLIX. 1 ALLELUIA
Cantate Domino canticum novum
laudatio eius in ecclesia sanctorum
2 laetetur Israhel in eo qui fecit ipsum
et filii Sion exultent super regem suum
3 laudent nomen eius in choro
in tympano et psalterio psallant ei
4 quia beneplacitum est Domino in populo suo
et exaltavit mansuetos in salutem
5 exultabunt sancti in gloria
laetabuntur in cubilibus suis
6 exultationes Dei in faucibus eorum
et gladii ancipites in manibus eorum
7 ad faciendam vindictam in nationibus
increpationes in populis
8 ad alligandos reges eorum in compedibus
et nobiles eorum in vinculis ferreis
9 ut faciant in eis iudicium conscriptum
gloria haec est omnibus sanctis eius.

CL. 1 ALLELUIA
Laudate Dominum in sanctis eius
laudate eum in firmamento virtutis eius
2 laudate eum in potentatibus eius
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius
3 laudate eum in sono tubae
laudate eum in psalterio et cithara
4 laudate eum in tympano et choro
laudate eum in cordis et organo
5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus
laudate eum in cymbalis iubilationis
6 omnis spiritus laudet Dominum.

CLI. 1 HIC PSALMUS PROPRIE SCRIPTUS DAVID EXTRA NUMERUM CUM PUGNAVIT CUM GOLIA
Pusillus eram inter fratres meos
et adulescentior in domo patris mei
pascebam oves patris mei
2 manus meae fecerunt organum
et digiti mei aptaverunt psalterium
3 et quis adnuntiavit Domino meo ipse
Dominus ipse omnium exaudivit me
4 ipse misit angelum suum
et tulit me de ovibus patris mei
et unxit me in misericordia unctionis suae
5 fratres mei boni et magni
et non fuit beneplacitum in eis Domino
6 exivi obviam alienigenae
et maledixit me in simulacris suis
7 ego autem evaginato ab eo ipsius gladio
amputavi caput eius
et abstuli obprobrium de filiis Israhel.